Tertullian
De Carne Christi
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- Christus 132
- caro 122
- deus 120
- homo 107
- anima 84
- facio 70
- carus1 68
- quam 65
- dico 61
- angelus 51
- nascor 47
- virgo 44
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Sed agnoscimus adimpleri propheticam vocem Simeonis super adhuc recentem infantem dominum pronuntiatam: Ecce hic positus est in ruinam et suscitationem multorum in Israël, et in signum, quod contradicetur. Signum enim nativitatis Christi secundum Esaiam: Propterea dabit vobis dominus ipse signum: Ecce virgo concipiet in utero, et pariet filium. Agnoscimus ergo signum contradicibile, conceptum et partum virginis Mariae, de quo Academici isti: Peperit et non peperit, virgo et non virgo; quasi non, etsi ita dicendum esset, a nobis magis dici conveniret. Peperit enim, quae ex sua carne, et non peperit, quae non ex viri semine, et virgo, quantum a viro, non virgo, quantum a partu: non tamen ut ideo non peperit, et ideo virgo quae non virgo, quia non de visceribus suis mater. Sed apud nos nihil dubium, nec retortum in ancipitem defensionem. Lux lux, et Tenebrae tenehrae, et Est est, et Non non; quod amplius, hoc a malo est. Peperit quae peperit; et si virgo concepit, in partu suo nupsit. Nam nupsit ipsa patefacti corporis lege, in quo nihil interfuit de vi masculi admissi, an emissi; idem illud sexus resignavit. Haec denique vulva est propter quam et de aliis scriptum est: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum vocabitur domino. Quis vere sanctus quam dei filius? Quis proprie vulvam adaperuit quam qui clausam patefecit? Ceterum omnibus nuptiae patefaciunt. Itaque magis patefacta est, quia magis erat clausa. Utique magis non virgo dicenda est quam virgo, saltu quodam mater ante quam nupta. Et quid ultra de hoc retractandum est? Cum hac ratione apostolus non ex virgine, sed ex muliere editum filium dei pronuntiavit, agnovit adapertae vulvae nuptialem passionem. Legimus quidem apud Ezechielem de vacca illa quae peperit et non peperit. Sed videte ne vos iam nunc providens spiritus sanctus notarit hac voce, disceptatures super uterum Mariae. Ceterum non contra illam suam simplicitatem pronuntiasset dubitative, Esaia dicente, Concipiet et pariet.
Tertullian, De Carne Christi 23 -
Caro facta est anima ut anima ostenderetur. Numquid ergo et caro anima facta est, ut caro manifestaretur? Si caro anima est, iam non anima est, sed caro. Si anima caro est, iam non caro est, sed anima. Ubi ergo caro, et ubi anima est, alterutrum facta est. Immo si neutrum sunt, dum alterutrum alterum flunt, certo perversissimum ut carnem nominantes animam intellegamus, et animam significantes carnem interpretemur. Omnia periclitabuntur aliter accipi quam sunt, et amittere quod sunt, dum aliter accipiuntur, si aliter quam sunt cognominantur. Fides nominum salus est proprietatum. Etiam cum demutantur qualitates, accipiunt vocabulorum possessiones. Verbi gratia argilla excocta testae vocabulum suscipit. Nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia nec cum ipso genere. Proinde et anima Christi caro facta non potest non id esse quod facta est, et id non esse quod fuerit, aliud scilicet facta. Et quoniam proximum adhibuimus exemplum, plenius eo utemur. Certe enim testa ex argilla unum est corpus unumque vocabulum unius scilicet corporis. Nec potest testa dici et argilla; quia quod fuit, non est, quod autem non est, et non adhaeret. Et anima non adhaeret. Ergo et anima caro facta uniformis soliditas et singularitas tota est et indiscreta substantia. In Christo vero invenimus animam et carnem simplicibus et nudis vocabulis editas, id est animam animam et carnem carnem, nusquam animam carnem aut carnem animam, quando ita nominari debuissent, si ita fuissent, sed etiam sibi quamque substantiam divise pronuntiatas ab ipso, utique pro duarum qualitatum distinctione, seorsum animam et seorsum carnem. Quid anxia est, inquit, anima mea usque ad mortem? et, Panis, quem ego dedero pro salute mundi, caro mea est. Porro si anima caro fuisset, unum esset in Christo carnea anima aut caro animalis. At cum dividit species, carnem et animam, duo ostendit. Si duo, iam non unum; si non unum, iam nec anima carnalis nec caro animalis. Unum enim est anima caro, aut caro anima. Nisi et seorsum aliam gestabat animam praeter eam quae caro erat, et aliam circumferebat carnem praeter illam quae anima erat. Quodsi una caro et una anima, illa tristis usque ad mortem et illa panis pro mundi salute, salvus est numerus duarum substantiarum in suo genere distantium, excludens carneae animae unicam speciem.
Tertullian, De Carne Christi 13 -
Licuit et Valentino ex privilegio haeretico carnem Christi spiritalem comminisci. Quidvis eam fingere potuit quisquis humanam credere noluit, quando, quod ad omnes dictum est, si humana non fuit nec ex homine, non video ex qua substantia ipse se Christus hominem et filium hominis pronuntiarit: Nunc autem vultis occidere hominem, veritatem ad vos locutum, et: Dominus est sabbati filius hominis. De ipso enim Essias: Homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Et Hieremias: Et homo est, et quis cognovit illum? Et Daniel: Et super nubes tanquam filius hominis. Etiam Paulus apostolus: Mediator dei et hominum homo Christus Iesus. Item Petrus in Actis Apostolorum: Iesum Nazarenum virum vobis a deo destinatum, utique hominem. Haec sola sufficere vice praescriptionis debuerunt ad testimonium carnis humanae et ex homine sumptae et non spiritalis, sicut nec animalis nec sidereae nec imaginariae, si sine studio et artifieio contentionis haereses esse potuissent. Nam ut penes quendam ex Valentini factiuncula legi, primo non putant terrenam et humanam Christo substantiam informatam, ne deterior angelis dominus deprehendatur, qui non terrenae carnis extiterunt, dehinc quod oporteret similem nostri carnem similiter nasci, non de spiritu, nec de deo, sed ex viri voluntate. Et cur non de corruptela, sed de incorruptela? Et quare non, sicut et illa resurrexit et in caelo resumpta est, ita et nostra par eius statim adsumitur? Aut cur illa par nostrae non aeque in terram dissoluta est? Talia et ethnici volutabant. Ergo dei filius in tantum humilitatis exhaustus? et, Si resurrexit in exemplum spei nostrae, cur nihil tale de nobis probatum est? Merito ethnici talia; sed merito et haeretici. Numquid enim inter illos distat, nisi quod ethnici non credendo credunt, at haeretici credendo non credunt? Legunt denique: Minorasti eum modico citra angelos, et negant inferiorem substantiam Christi, nec hominem se, sed vermem pronuntiantis, qui nec formam habuit nec speciem; sed forma eius ignobilis, despecta citra omnes homines, homo in plaga, et sciens ferre imbecillitatem. Agnoscunt hominem deo mixtum, et negant hominem. Mortuum credunt, et quod est mortuum ex incorruptela natum esse contendunt, quasi corruptela aliud sit a morte. Sed et nostra caro statim resurgere debebat. Exspecta. Nondum inimicos suos Christus oppressit, ut eum amicis de inimicis triumphet.
Tertullian, De Carne Christi 15 -
Quid est ergo, Non ex sanguine nec ex voluntate carnis nec ex voluntate viri, sed ex deo natus est? Hoc quidem capitulo ego potius utar cum aduleratores eius obduxero. Sic enim scriptum esse contendunt: Nem ex sanguine nec ex carnis voluntate nec ex viri, sed ex deo nati sunt, quasi supra dictos credentes in nomine eius designet, ut ostendat esse semen illud arcanum electorum et spiritalium, quod sibi imbuunt. Quomodo autem ita erit, cum omnes, qui credunt in nomine domini, pro communi lege generis humani ex sanguine et ex carnis et ex viri voluntate nascantur, etiam Valentinus ipse? Adeo singulariter, ut de domino, scriptum est: Et ex deo natus est. Merito, quia verbum dei, et cum verbo dei spiritus, et in spiritu dei virtus, et quicquid dei est Christus. Qua caro autem, non ex sanguine nec ex carnis et viri voluntate, quia ex dei voluntate verbum caro factum est. Ad carnem enim, non ad verbum, pertinet negatio formalis nostrae nativitatis, quia caro sic habebat nasci, non verbum. Negans autem ex carnis quoque voluntate natum cur non negavit etiam ex substantia carnis? Neque enim quia ex sanguine negavit, substantiam carnis renuit, sed materiam seminis, quam constat sanguinis esse calorem, ut despumatione mutatum in coagulum sanguinis feminae. Nam ex coagulo in caseo vis est substantiae quam medicando constringit, id est lactis. Intellegimus ergo ex concubitu nativitatem domini negatam, quod sapit voluntas viri et carnis, non ex vulvae participatione. Et quid utique tam exaggeranter inculcavit non ex sanguine nec ex carnis voluntate aut viri natum nisi quia ea erat caro quam ex concubitu natam nemo dubitaret? Negans porro ex concubitu non negavit ex carne, immo confirmavit ex carne, quia non proinde negavit ex carne sicut ex concubitu negavit. Oro vos, si dei spiritus non de vulva carnem participaturus descendit in vulvam, cur descendit in vulvam? Potuit enim extra eam fieri caro spiritalis; simplicius multo quam intra vulvam fieret extra vulvam. Sine causa ea se intulit unde nihil extulit. Sed non sine causa descendit in vulvam. Ergo ex illa accepit, quia si non ex illa accepit, sine causa in illam descendit, maxime eius qualitatis caro futurus quae non erat vulvae, id est spiritalis.
Tertullian, De Carne Christi 19 -
Sed quotiens de nativitate contenditur, omnes, qui respuunt eam ut praeiudicantem de carnis in Christo veritate, ipsum deum volunt negare esse natum, quia dixerit: Quae mihi mater, et qui mihi fratres? Audiat igitur et Apelles quid iam responsum sit a nobis Marcioni eo libello que evangelium ipsius provocavimus, considerandam scilicet materiam pronuntialionis istius. Primo quidem nunquam quisquam annuntiasset illi matrem et fratres eius foris stantes qui non certus esset et habere illum matrem et fratres et ipsos esse quos tunc nuntiabat, vel retro cognitos vel tunc ibidem compertos; licet propterea abstulerint haereses ista de evangelio, quod et creditum patrem eius Ioseph fabrum et matrem Mariam et fratres et sorores eius optime notos sibi esse dicebant qui mirabantur doctrinam eius. Sed temptandi gratia nuntiaverant ei matrem et fratres, quos non habebat. Hoc quidem scriptura non dicit, alias non tacens cum quid temptationis gratia factum est erga cum. Ecce, inquit, surrexit legis doctor temptans eum. Et alibi, Et accesserunt ad eum pharisaei temptantes eum. Quod nemo prohibebat hic quoque significari temptandi gratia factum. Non recipio quod extra scripturam de tuo infers. Dehinc materia temptationis debet subesse. Quid temptandum putaverint in illo? utique natusne esset an non? Si enim hoc negavit responsio eius, hoc captavit nuntiatio temptatoris. Sed nulla temptatio, tendens ad agnitionem eius de quo dubitando temptat, ita subito procedit, ut non ante praecedat quaestio quae dubitationem inferens cogat temptationem. Porro si nusquam de nativitate Christi volutatum est, quid tu argumentaris voluisse illos per temptationem sciscitari quod nunquam produxerunt in quaestionem? Eo adicimus etiam, si temptandus esset de nativitate, non utique hoc modo temptaretur, earum personarum annuntiatione quae poterant etiam nato Christo non fuisse. Omnes nascimur, et tamen non omnes aut fratres habemus aut matrem. Adhuc potest et patrem magis habere quam matrem, et avunculos magis quam fratras. Adeo non competit temptatio nativitatis, quam licebat et sine matris lot sine fratrum nominatione constare. Facilius plane est ut certi illum ut matrem et fratres habere divinitatem potius temptaverint cius quam nativitatem, an intas agens sciret quid foris esset, mendacio petitus praesentiae annuntiatas eorum, qui in praesentia non erant. Nisi quod sic vacuisset temptationis ingenium. Poterat enim evenire, ut quos illi nuntiabunt foris stare, ille cos sciret abrentes esse, vel valetudinis vel negotii vel peregrinationis notae iam necessitate. Nemo temptat eo modo quo sciat posse se ruborem temptationis referre. Nulla igitur materia temptationis competente liberatur simplicitas nuntiationis, quod vere mater et fratres eius super venissent. Sed quae ratio responsi matrem et fratres ad praesens negantis discat etiam Apelles. Fratres domini non crediderant in illum, sicut evangelio ante Marcionem edito continetur. Mater aeque non demonstratur adhaesisse illi, cum Marthae et Mariae aliae in commercio eius frequententur. Hoc denique in loco apparet incredulitas corum: cum Iesus doceret viam vitae, cum dei regnum praedicaret, cum languoribus et vitiis medendis operaretur, extraneis defixis in illum tam proximi aberant. Denique superveniunt et foris subsistunt, nec introsunt, non computantes scilicet quid intus ageretur, nec sustinent saltem, quasi necessarius aliquid afferrent co quod ille cum maxime agebat, sed amplius interpellant et a tanto opere revocatum volunt. Oro te, Apelle, vel tu, Marcion, si forte tabula ludens vel de histrionibus aut aurigis contendeus tali nuntio avocareris, nonne dixisses: Quae mihi mater, aut qui fratres? Deum praedicans et probans Christus, legem et prophetas adimplens, tanti retro aevi caliginem dispargens, indigue usus est hoc dicto ad percutiendam incredulitatem foris stantium vel ad excutiendam importunitatem ab opere revocantium? Ceterum ad negandam nativitatem alius fuisset ei locus et tempus et ordo sermonis, non eius qui posset pronuntiari etiam ab eo cui et mater esset et fratres. Cum indignatio parentes negat, non negat, sed obiurgat. Denique potiores fecit alios, et meritum praelationis ostendens, audientiam scilicet verbi, demonstrat qua condicione negaverit matrem et fratres. Qua enim alios sibi adoptavit qui ei adhaerebant, ea abnegavit illos qui ab eo adsistebant. Solet etiam adimplere Christus quod alios docet. Quale ergo erat si docens non tanti facere matrem aut patrem aut fratres quanti dei verbum ipse dei verbum annuntiata matre et fraternitate desereret? Negavit itaque parentes quomodo docuit negandos pro dei opere. Sed et alias figura est synagogae in matre abiuncta et Indaeorum in fratribus incredulis. Foris erat in illis Israël, discipuli autem novi intus audientes et credentes cohaerentes Christo ecclesiam deliniabant, quam potiorem matrem et digniorem fraternitatem recusato carnali genere nuncupavit. Eodem sensu denique et illi exclamationi respondit, non matris uterum et ubera negans, sed feliciores designans qui verbum dei audiunt.
Tertullian, De Carne Christi 7 -
Sed aliam argumentationem, eorum convenimus, exigentes cur animalem carnem subeundo Christus animam carnalem videatur habuisse. Deus enim, inquiunt, gestivit animam visibilem hominibus exhibere, faciendo eam corpus, quae retro invisibilis extiterit, natura nihil, nec semetipsam, videns prae impedimento carnis huius, ut etiam disceptaretur nata anima an non. Itaque animam corpus effectam in Christo, ut eam et nascentem et morientem, et quod sit amplius, resurgentem videremus. Et hoc autem quale erat ut per carnem demonstraretur anima sibi aut nobis, quae per carnem non poterat agnosci, ut sic ostenderetur, dum id fit cui latebat, id est caro? Tenebras videlicet accepit ut lucere posset. Denique ad hoc prius retractemus an isto modo ostendenda fuerit anima, dehinc an in totum invisibilem eam retro allegent, utrum quasi incorporalem, an etiam habentem aliquod genus corporis proprii. Et tamen cum invisibilem dicant, corporalem eam constituunt, habentem quod invisibile sit. Nihil enim habens invisibile quomodo potest invisibilis dici? Sed ne esse quidem potest nisi habens per quod sit. Cum autem sit, habeat necesse est aliquid per quod est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus eius. Omne quod est, corpus est sui generis. Nihil est incorporale nisi quod non est. Habente igitur anima invisibile corpus, qui visibilem eam facere susceperat utique dignius id eius visibile fecisset quod invisibile habebatur, quia nec hic mendacium aut infirmitas deo competit; mendacium, si aliud animam quam quod erat demonstravit, infirmitas, si id quod erat demonstrare non valuit. Nemo ostendere volens hominem cassidem aut personam ei inducit. Hoc autem factum est animae, si in carne conversa alienam induit superficiem. Sed et si incorporalis anima deputetur, ut aliqua vi rationis occulta sit quidem anima, corpus tamen non sit, quicquid est anima, proinde impossibile deo non erat, et proposito eius congruentius competebat, nova aliqua corporis specie eam demonstrare quam ista communi omnium, alterius iam notitiae, ne sine causa visibilem ex invisibili facere gestisset animam, istis scilicet quaestionibus opportunam, per carnis in illam humanae defensionem. Sed non poterat Christus inter homines nisi homo videri. Redde igitur Christo fidem suam, ut qui homo voluerit incedere, animam quoque humanae condicionis ostenderit, non faciens eam carneam, sed induens eam carne.
Tertullian, De Carne Christi 11
Doors
- Ask about the words of the De Carne Christi →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.