Tertullian
Adversus Praxean
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- pater 467
- filius 411
- deus 399
- dico 169
- sermo 147
- facio 138
- video 135
- í 114
- spiritus 101
- Christus 92
- dominus 89
- sui 84
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Si te adhuc numerus scandalizat trinitatis quasi non connexae in unitate simplici, interrogo quomodo unicus et singularis pluraliter loquitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cum debuerit dixisse, Faciam hominem ad imaginem et similitudinem meam, utpote unicus et singularis? Sed et in sequentibus: Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis. Fallit aut ludit, ut, cum unus et solus et singularis esset, numerose loqueretur. Aut numquid angelis loquebatur, ut Iudaei interpretantur, quia nec ipsi filium agnoscunt? An quia ipse erat pater, filius, spiritus, ideo pluralem se praestans pluraliter sibi loquebatur? Immo quia iam adhaerebat illi filius, secunda persona, sermo ipsius, et tertia, spiritus in sermone, ideo pluraliter pronuntiavit, Faciamus, et, Nostram, et, Nobis. Cum quibus enim faciebat hominem, et quibus faciebat similem? Filio quidem, qui erat induturus hominem, spiritu vero, qui erat sanctificaturus hominem; quasi cum ministris et arbitris ex unitate trinitatis loquebatur. Denique sequens scriptura distinguit inter personas: Deus hominem ad imaginem dei fecit illum. Cur non suam, si unus qui faciebat, et non erat ad cuius faciebat? Erat autem ad cuius imaginem faciebat, ad filii scilicet, qui homo futurus certior et verior imaginem suam fecerat dici hominem, qui tunc de limo formari habebat, imago veri et similitudo. Sed et in antecedentibus operibus mundi quomodo scriptum est? Primum quidem, nondum filio apparente: Et dixit deus, Fiat lux, et facta est. Ipse statim sermo lux vera, quae illuminat hominem venientem in hunc mundum, et per illum mundialis quoque lux. Exinde autem in sermone, Christo assistente et amministrante, deus voluit fieri, et deus fecit. Et dixit deus, Fiat firmamentum, et fecit deus firmamentum; et dixit deus, Fiant luminaria, et fecit deus luminare maius et minus. Sed et cetera utique idem fecit qui et priora, id est sermo dei, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Qui si ipse deus est, secundum Ioannem, Deus erat sermo, habes duos, alium dicentem, ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae, non substantiae, nomine, ad distinctionem, non ad divisionem. Ceterum ubique teneam unam substantiam in tribus cohaerentibus, tamen alium dicam oportet ex necessitate sensus eum qui iubet, et eum qui facit. Nam nec iuberet, si ipse faceret, dum iuberet fieri per eum. Tamen iubebat, haud sibi iussurus, si unus esset, aut sine iussu facturus, quia non expectasset ut sibi iuberet.
Tertullian, Adversus Praxean 12 -
Obmutescat, obmutescat ista blasphemia. Sufficiat Christum filium dei mortuum dici, et hoc, quia ita scriptum est. Nam et apostolus non sine onere pronuntians Christum mortuum adicit, Secundum scripturas, ut duritiam pronuntiationis scripturarum auctoritate molliret et scandalum auditori everteret. Quamquam cum duae substantiae censeantur in Christo Iesu, divina et humana, constet autem immortalem esse divinam, ut mortalem quae humana sit, apparet quatenus eum mortuum dicat, id est qua carnem et hominem et filium hominis, non qua spiritum et sermonem et dei filium. Dicendo denique, Christus mortuus est, id est unctus, id quod unctum est mortuum ostendit, id est carnem. Ergo, inquis, et nos eadem ratione dicentes qua vos filium non blasphemamus in dominum deum; non enim ex divina, sed ex humana substantia mortuum dicimus. Atquin blasphematis, non tantum quia mortuum dicitis patrem, sed et quia crucifixum. Maledictione enim crucifixi, quae ex lege in filium competit (quia Christus pro nobis maledictio factus est, non pater), Christum in patrem convertentes in patrem blasphematis. Nos autem dicentes Christum crucifixum non maledicimus illum, sed maledictum legis referimus, quia nec apostolus hoc dicens blasphemavit. Sicut autem de quo quid capit dici sine blasphemia dicitur, ita quod non capit, blasphemia est, si dicatur. Ergo nec compassus est pater filio. Scilicet directam blasphemiam in patrem veriti diminui eam hoc modo sperant, concodentes iam patrem et filium duos esse, si filius sic quidem patitur, pater vero compatitur. Stulti et in hoc. Quid est enim compati quam cum alio pati? Porro si impassibilis pater, utique et incompassibilis; aut si compassibilis, utique passibilis. Nihil ei vel hoc timore tuo praestus. Times dicere passibilem quem dicis compassibilem. Tam autem incompassibilis pater est quam impassibilis etiam filius ex ea condicione qua dens est. Sed quomodo filius passus est, si non compassus est et pater? Separatur a filio, non a deo. Nam et fluvius, si aliqua turbulentia contaminatur, quamquam una substantia de fonte decurrat nec secernatur a fonte, tamen fluvii iniuria non pertinebit ad(??)ontem; et licet aqua fontis sit quae patiatur in fluvio, dum non in fonte patitur, sed in fluvio, non fons patitur, sed fluvius, qui ex fonte est. Ita et spiritus dei quod pati possit in filio, quia non in patre pateretur, sed in filio, pater passus non videretur. Sed sufficit nihil spiritum dei passum suo nomine, quia, si quid passus, passus est in filio. Aliud quidem erat ut pater cum filio pateretur in carne. Aeque hoc retractatum. Nec quisquam negabit; quando nec nos pati pro deo possumus, nisi spiritus dei sit in nobis, qui et loquitur de nobis quae sunt confessionis, non ipse tamen patiens, sed pati posse praestans.
Tertullian, Adversus Praxean 29 -
Adhuc et illa nobis regula adsistit duos vindicantibus, patrem et filium, quae invisibilem deum determinavit. Cum enim Moyses in Aegypto desiderasset domini conspectum, dicens, Si ergo inveni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter videam te, Non potes videre, inquit, faciem meam; non enim videbit homo faciem meam et vivet, id est morietur qui viderit. Invenimus enim et a multis deum visum, et neminem tamen eorum qui eum viderant mortuum; visum quidem deum, secundum hominum capacitates, non secundum plenitudinem divinitatis. Nam patriarchae deum vidisse referuntur, ut Abraham et Iacob, et prophetae, ut Esaias, ut Ezechiel, et tamen mortui non sunt. Igitur aut mori debuerant, si eum viderant; deum enim nemo videbit et vivet: aut si deum viderunt, et mortui non sunt, scriptura mentitur deum dixisse, Faciem meam homo si viderit, non vivet: aut scriptura mentitur, cum invisum, aut cum visum deum profert. Iam ergo alius erit qui videbatur, quia non potest idem invisibilis definiri qui videbatur, et consequens erit ut invisibilem patrem intellegamus pro plenitudine maiestatis. visibilem vero filium agnoscamus pro modulo derivationis, sicut(??)nec solem nobis contemplari licet, quantum ad ipsam substantiae summam, quae est in caelis, radium autem eius toleramus oculis pro temperatura portionis, quae in terram inde porrigitur. Hic ex diverso volet aliquis etiam filium invisibilem contendere, ut sermonem, ut spiritum, et dum unam condicionem patris et filii vindicat, unum potius atque eundem confirmae patrem et filium. Sed diximus scripturam differentiae patrocinari per visibilis et invisibilis distinctionem. Nam et illud adiciunt ad argumentationem, quod si filius tunc ad Moysen loquebatur, ipse faciem suam nemini visibilem pronuntiaret, quia scilicet ipse invisibilis pater fuerit in filii nomine. Ac per hoc sic eundem volunt accipi et visibilem et invisibilem, quomodo eundem patrem et filium, quoniam et paulo supra, antequam faciem Moysi negasset, scriptum sit dominum ad Moysen locutum coram, velut si quis loquatur ad amicum suum, non minus quam et Iacob, Ego vidi, inquit, dominum facie ad faciem. Ergo visibilis et invisibilis idem. Et quis idem utrumque, ideo et ipse pater invisibilis, qua et filius, visibilis. Quasi non expositio scripturae, quae fit a nobis, filio competat, patre seposito in sua invisibilitate. Dicimus enim et filium suo nomine eatenus invisibilem, qua sermo et spiritus dei ex substantiae condicione iam nunc, et qua deus et sermo et spiritus dei, visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam, Etsi fuerit prophetes in vobis, in visione cognocar illi, et in somnio loquar illi, non quomodo Moysi, os ad os loquar illi in specie, id est in veritate, et non in aenigmate, id est non in imagine; sicut et apostolus: Nunc videmus tanquam per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Igitur cum Moysi servat conspectum suum et colloquium facie ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in evangelio visum cum illo Moysen colloquentem), apparet retro semper in speculo et aenigmate et visione et somnio deum, id est filium dei, visum, tam prophetis et patriarchis quam et ipsi adhuc Moysi. Et ipse quidem dominus si forte coram ad faciem loquebatur, non tamen ut est homo faciem eius videret, nisi forte in speculo et in aenigmate. Denique si sic Moysi locutus est dominus, ut et Moyses faciem eius cominus sciret, quomodo statim atque ibidem desiderat faciem eius videre, quam quia viderat, non desideraret? Quomodo aeque et dominus negat videri faciem suam posse, quam ostenderat, si tamen ostenderat? Aut quae est facies dei, cuius conspectus negatur, si erat quae visa est? Vidi, inquit Iacob, deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Alia debet esse facies, quae, si videatur, occidit. Aut numquid filius quidem videbatur, etsi facies, sed ipsum hoc in visione et somnio et speculo et aenigmate, quia sermo et spiritus nisi imaginaria forma videri non potest? Faciem autem suam dicit invisibilem patrem. Quis enim pater? Non facies erit filii nomine auctoritatis, quam genitus a patre consequitur? Non enim et de aliqua maiore persona congruit dicere: Facies mea est ille homo, et faciem mihi praestat. Pater, inquit, maior me est. Ergo facies erit filii pater. Nam et scriptura quid dicit? Spiritus personae eius Christus dominus. Ergo si Christus personae paternae spiritus est, merito spiritus, cuius personae erat, id est patris, eum faciem suam ex unitate scilicet pronuntiavit. Mira res plane, an facies filii pater accipi possit, qui est caput eius. Caput enim Christi deus.
Tertullian, Adversus Praxean 14 -
Si hunc articulum quaestionibus scripturae veteris non expediam, de novo testamento sumam confirmationem nostrae interpretationis, ne quodcunque in filium reputo, in patrem proinde defendas. Ecce enim et in evangeliis et in apostolis visibilem et invisibilem deum deprehendo sub manifesta et personali distinctione condicionis utriusque. Exclamat quodammodo Ioannes: Deum nemo vidit unquam. Utique nec retro. Ademit enim temporis quaestionem dicendo deum nunquam visum. Confirmat et apostolus de deo: Quem nemo vidit hominum, sed nec videri potest, scilicet quia morietur qui videbit. Idem ipsi apostoli et vidisse se Christum et contrectasse testantur. Porro si ipse est Christus et pater et filius, quomodo et visus est et invisus? Ad hanc diversitatem visi et invisi in unum conferendam quis ex diverso non argumentabitur recte utrumque dictum, visibilem quidem in carne, invisibilem vero ante carnem, ut idem sit pater invisibilis ante carnem qui et filius visibilis in carne? Atquin si idem ante carnem invisibilis, quomodo visus etiam retro invenitur ante carnem? Aeque si idem post carnem visibilis, quomodo et nunc invisibilis pronuntiatur ab apostolis, nisi quia alius, quem et retro visum in aenigmate plenius visibilem caro effecit, sermo scilicet, qui et caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nisi pater, scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderint. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum patre apud patrem. Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus et audivimus et contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. Sed quem deum? scilicet patrem, apud quem deum erat sermo, unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed nec videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo et supra dixerat: Regi autem saeculorum, immortali, invisibili, soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; quem mortuum contestatur secundum scripturas, et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque in aenigmate plenius visibilem caro elÃecit, sermo scilicet, qui et caro factus est, alius, quem nunquam quisquam vidit, nis pater, scilicet cuius est sermo? Denique inspiciamus quem apostoli viderÃnt. Quod vidimus, inquit Ioannes, quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de sermone vitae. Sermo enim vitae caro factus, et auditus, et visus, et contrectatus, quia caro, qui ante carnem sermo tantum in primordio apud deum patrem, non pater apud sermonem. Nam etsi deus sermo, sed apud deum, quia ex deo deus, quia cum pâtre apud patrem. Et vidimus gloriam eius, tanquam unigeniti a patre, utique filii, scilicet visibilis, glorificati a patre invisibili. Et ideo, quoniam sermonem dei deum dixerat, ne adiuvaret adversariorum praesumptionem, quasi patrem ipsum vidisset, ad distinguendum inter invisibilem patrem et filium visibilem superdicit ex abundanti, Deum nemo vidit unquam. Quem deum? Sermonem? Atquin, Vidimus et audivimus ieet contrectavimus de sermone vitae, praedictum est. Sed quem deum? scilicet patrera, apud quem deum erat sermo, unigenitus filius, qui esse in sinu patris ipse disseruit. Ipse et auditus et visus, et ne phantasma crederetur, etiam contrectatus. Hunc et Paulus conspexit, nec tamen patrem vidit. Nonne, inquit, vidi Iesum? Christum autem et ipse deum cognominavit: Quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia deus benedictus in aevum. Ostendit et ipse visibilem dei filium, id est sermonem dei, quia qui caro factus est Christus dictus est. De patre autem ad Timotheum: Quem nemo vidit hominum, sed Ð¿ÐµÑ videre potest; exaggerans amplius: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de quo et supra dixerat: Régi autem saeculorum, immortal!, invisibili, soli deo; ut et contraria ipsi filio adscriberemus, mortalitatem, accessibilitatem; quem mortuum contestatur secundum scripturas, et a se novissime visum, per accessibilem utique lucem, quamquam et illam neque ipse sine periculo luminis expertus est, neque Petrus et Ioannes et Iacobus sine rationis et amentia, qui si, non passuri filii gloriam, sed patrem vidissent, credo, morituri ibidem. Deum enim nemo videbit et vivet. Si haec ita sunt, constat eum semper visum ab initio qui visus fuerit in fine, et eum nec in fine visum qui nec ab initio fuit visus, et ita duos esse visum et invisum. Filius ergo visus est semper, et filius conversatus est semper, et filius operatus est semper, ex auctoritate patris et voluntate, quia Filius nihil a semetipso potest facere, nisi viderit patrem facientem, in sensu scilicet facientem. Pater enim sensu agit, filius vero qui in patris sensu est videns perficit. Sic omnia per filium facta sunt, et sine illo factum est nihil.
Tertullian, Adversus Praxean 15 -
Quin et hoc dictum eius in argumentum singularitatis arripient: Extendi, inquit, caelum solus. Quantum ad ceteras virtutes, solus, praestruens adversus coniecturas haereticorum, qui mundum ab angelis et potestatibus diversis volunt structum, qui et ipsum creatorem aut angelum faciunt, aut ad alia quae extrinsecus, ut opera mundi, ignorantem quoque subornatum. Aut si sic solus caelum extendit, quomodo isti praesumunt in perversum haeretici, quasi singularis non admittatur sophia illa dicens, Cum pararet caelum, ego aderam illi? Et si dixit apostolus, Quis cognovit sensum domini, et quis illi consilio fuit? utique praeter sophiam ait, quae illi aderat. In ipso tamen et cum illo universa compingebat, non ignorante quid faceret. Praeter sophiam autem Praeter filium dicit, qui est Christus, sophia et virtus dei, secundum apostolum, solus sciens sensum patris. Quis enim scit quae sunt in deo, nisi spiritus, qui in ipso est? non qui extra ipsum. Erat ergo qui non solum deum faceret, nisi a ceteris solum. Sed et evangelium recusetur, quod dicat omnia per sermonem a deo facta esse, et sine eo nihil factum. Nisi enim fallor et alibi scriptum est: Sermone eius caeli firmati sunt, et spiritu eius omnes virtutes eorum. Et sermo autem, virtus et sophia, ipse erit dei filius. Ita si per filium omnia, caelum quoque per filium extendens non solus extendit, nisi illa ratione qua a ceteris solus. Atque adeo statim de filio loquitur. Quis alius deiecit signa ventriloquorum et divinationes a corde, avertens sapientes retrorsum et consilium eorum infatuans? sistens verba filii sui, dicendo scilicet, Hic est filius meus dilectus, hunc audite. Ita filium subiungens ipse interpretator est quomodo caelum solus extenderit, scilicet cum filio solus, sicut cum filio unum. Proinde et filii erit vox: Extendi caelum solus, quia sermone caeli confirmati sunt. Quia sophia in sermone adsistente paratum est caelum, et omnia per sermonem sunt facta, competit et filium solum extendisse caelum, quia solus operationi patris ministravit. Idem erit dicens: Ego primus, et in superventura ego sum. Primum scilicet omnium sermo. In principio erat sermo, in quo principio prolatus a patre est. Ceterum pater non habens initium, ut a nullo prolatus, ut innatus, non potest videri. Qui solus fuit semper, ordinem habere non potuit. Igitur si propterea eundem et patrem et filium credendum putaverunt, ut unum deum vindicent, salva est unio eius qui, cum sit unus, habet et filium, aeque et ipsum eisdem scripturis comprehensum. Si filium nolunt secundum a patre reputari, ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos; et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini, sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae, sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu, sed gradu alium, qui etsi deus dicatur, quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat, sed unum, hoc ipso, quod et deus ex unitate patris vocari habeat.
Tertullian, Adversus Praxean 19 -
Et quid ego in tam manifestis morabor, cum ea aggredi debeam de quibus manifesta obumbrare quaerunt? Undique enim obducti de distinctione patris et filii, quam manente coniunctione disponimus, ut solis et radii et fontis et fluvii, per individuum tamen numerum duorum et trium, aliter eam ad suam nihilominus sententiam interpretari conantur, ut aeque in una persona utrumque distinguant, patrem et filium, discentes filium carnem esse, id est hominem, id est Iesum, patrem autem spiritum; id est deum, id est Christum. Et qui unum eundemque contendunt patrem et filium, iam incipiunt dividere illos potius quam unare. Si enim alius est Iesus, alius Christus, alius erit filius, alius pater, quia filius Iesus, et pater Christus. Talem monarchiam apud Valentinum fortasse didicerunt, duos facere, Iesum et Christum. Sed et haec iniectio eorum ex praetractatis iam retusa est, quod sermo dei vel spiritus dei et virtus altissimi dictus sit, quem patrem faciunt. Non enim ipsae sunt cuius dicuntur, sed ex ipso et ipsius. Et aliter tamen in isto capitulo revincentur. Ecce, inquiunt, ab angelo praedicatum est: Propterea quod nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Caro itaque nata est, caro itaque erit filius dei. Immo de spiritu dei dictum est. Certe enim de spiritu sancto virgo concepit, et quod concepit, id peperit; id ergo nasci habebat quod erat conceptum et pariundum, id est spiritus, cuius et vocabitur nomen Emmanuel, quod est interpretatum: Nobiscum deus. Caro autem deus non est, ut de illa dictum sit, Vocabitur sanctum filius dei, sed ille qui in ea natus est deus, de quo et psalmus: Quoniam deus homo natus est in illa, et aedificavit eam voluntate patris. Quis deus in ea natus? sermo et spiritus, qui eum sermone de patris voluntate natus est. Igitur sermo in carne, dum et de hoc quaerendum, quomodo sermo caro sit factus, utrumne quasi transfiguratus in carne, an indutus carnem. Immo indutus. Ceterum deum inmutabilem et informabilem credi necesse est, ut aeternum. Transfiguratie autem interemptio est pristini. Omne enim,quodcunque transfiguratur in aliud, desinit esse quod fuerat, et incipit esse quod non erat. Deus autem neque desinit esse neque aliud potest esse. Sermo autem deus et sermo domini manet in aevum, perseverando scilicet in sua forma. Quem si non capit configurari, consequens est ut sic caro factus intellegatur, dum fit in carne, et manifestatur et videtur et contrectatur per carnem, quia et cetera sic accipi exigunt. Si enim sermo ex transfiguratione et demutatione substantiae caro factus est. una iam erit substantia Iesus ex duabus, ex carne et spiritu, mixtura quaedam, ut electrum ex auro et argento, et incipit nec aurum esse, id est spiritus, neque argentum, id est caro, dum alterum altero mutatur, et tertium quid efficitur. Neque ergo deus erit Iesus; sermo enim desiit esse, qui caro factus est: neque homo caro; caro enim non proprie est, quia sermo fuit. Ita ex utroque neutrum est; aliud longe tertium est quam utrumque. Sed enim invenimus illum directo et deum et hominem expositum, ipso hoc psalmo suggerente, Quoniam deus homo natus est in illa, aedificavit eam voluntate patris; certe usquequaque filium dei et filium hominis, cum deum et hominem, sine dubio secundum utramque substantiam in sua proprietate distantem, quia neque sermo aliud quam deus, neque caro aliud quam homo. Sic et apostolus de utraque eius substantia docet. Qui factus est, inquit, ex semine David. Hic erit homo et filius hominis, qui definitus est filius dei secundum spiritum. Hic erit deus et sermo, dei filius. Videmus duplicem statum, non confusum, sed coniunctum, in una persona, deum et hominem Iesum. De Christo autem differo. Et adeo salva est utriusque proprietas substantiae, ut et spiritus res suas egerit in illo, id est virtutes et opera et signa, et caro passiones suas functa sit, esuriens sub diabolo, sitiens sub Samaritide, flens Lazarum, anxia usque ad mortem, denique et mortua est. Quodsi tertium quid esset, ex utroque confusum, ut electrum, non tam distincta documenta parerent utriusque substantiae. Sed et spiritus carnalia et caro spiritalia egisset ex translatione, aut neque carnalia neque spiritalia, sed tertiae alicuius formae ex confusione; immo aut sermo mortuus esset aut caro mortua non esset, si sermo conversus esset in carnem; aut caro enim immortalis fuisset, aut sermo mortalis. Sed quia substantiae ambae in statu suo quaeque distincte agebant, ideo illis et operae et exitus sui occurrerunt. Disce igitur cum Nicodemo: Quia quod in carne natum est, caro est, et quod de spiritu, spiritus est. Neque caro spiritus fit, neque spiritus caro. In uno plane esse possunt. Ex his Iesus constitit, ex carne homo, ex spiritu deus, quem tunc angelus ex ea parte, qua spiritus erat, dei filium pronuntiavil, servans carni filium hominis dici. Sic et apostolus etiam dei et hominum appellans sequestrem utriusque substantiae confirmavit. Novissime qui filium dei carnem interpretaris. exhibe qui sit filius hominis. Aut numquid spiritus erit? Sed spiritum patrem ipsum vis haberi, quia deus spiritus, quasi non et dei spiritus, sicut et sermo deus et dei sermo.
Tertullian, Adversus Praxean 27
Doors
- Ask about the words of the Adversus Praxean →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.