Tertullian
Adversus Hermogenem
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- deus 292
- facio 279
- materia 243
- malus 136
- bonus 116
- terra 84
- habeo 77
- dominus 58
- dico 54
- quam 52
- video 45
- nihilum 42
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus, et vis meliora deteriorum exemplarium ferre? Confusa res erat, nunc vero composita est, et vis ex compositis incomposita praeberi? Nulla res speculum est rei alterius, id est non coaequalis. Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit; nisi si qui putat in hac exstructione mundi dispositae iam et comptae informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae? Cum ornamenti nomine sit penes Graecos mundus, quomodo inornatae materiae imaginem praefert, ut dicas totum eius ex partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam fabricatam. Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari convenit, cum a forma eius ex mutatione divisa recesserunt.
Tertullian, Adversus Hermogenem 40 -
Et quaeretur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec deus nisi bonus, nec mala arbor bonos, quia nec materia est nisi pessima. Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, iam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed iam tum duplex, id est bonae et malae naturae, et quaeretur iterum an in bono et malo potuerit convenire luci et tenebris, dulci et amaro. Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, iam nec bona ipsa deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur, sed utraque species de materiae proprietate sumpta ad materiam pertinebit. Quo pacto neque gratiam bonorum deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio. Per quod probabitur manifeste materiae deservisse.
Tertullian, Adversus Hermogenem 13 -
Sed deus deus est, et materia materia est. Quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio. Innatus deus; an non et innata materia? Semper deus; an non semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit quam de qua fecit. Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari deo si quid dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis? Quid deo reliquit amplius, ut non totum dei materiae dedisse videatur? Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et dominus omnium censeatur. Veritas autem sic unum deum exigit, defendendo ut solius sit quicquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius, et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos habemus dei aliquid. Immo habemus et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei erimus, si meruerimus illi esse de quibus praedicavit. Ego dixi, vos dii estis, et, Stetit deus in ecclesia deorum; sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat. Materiae autem proprium facit quod cum deo habet: aut si a deo accepit quod est dei, ordinem dico aeternitatis, potest et credi et habere illam cum deo aliquid et deum illam non esse. Quale est autem cum confltetur ille aliquid cum deo habere, et vult solius dei esse quod materiam non negat habere? Dicit salvum deo esse, ut et solus sit et primus et omnium auctor et omnium dominus et nemini comparandus, quae mox materiae quoque adscribit. Ille quidem deus. Contestabitur deus; et iuravit nonnunquam per semetipsum quod alius non sit qualis ipse. Sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis deus, infecta, innata, initium non habens nec finem. Dicet deus, Ego primus. Et quomodo primus, cui materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est. Aut et materia prima est? Extendi, inquit, caelum solus. Atquin non solus, cum ea etiam extendit de qua et extendit. Cum proponit salvo dei statu fuisse materiam, vide ne irrideatur a nobis proinde salvo statu materiae fuisse deum, communi tamen statu amborum. Salvum ergo erit et materiae ut et ipsa fuerit, sed cum deo, quia et deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum deo, quia et deus primus cum illa, sed et illa incomparabilis cum deo, quia et deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum deo et domina cum deo. Sic aliquid et non totum materiae habere. Ita illi nihil reliquit Hermogenes quod non et materiae contulisset, ut non materia deo, sed deus potius materiae comparetur. Atque adeo cum ea quae propria dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant, quaero quid diversum et alienum a deo ac per hoc privatum materia possederit per quod deo non compararetur? In qua omnia dei propria recensentur, satis praeiudicant de reliqua comparatione.
Tertullian, Adversus Hermogenem 4.p2 -
Non potest dicere deum ut dominum materia usum ad opera mundi, dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed precario forsitan usus est, et ideo precario, non dominio, ut, cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti, non ex potestate, quam si habuisset omnino, ut deus, in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset, ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur. Sed quia bonus quidem, dominus autem non, ideo qualem habuit tali usus necessitatem suam ostendit cedentem condicioni materiae, quam, si dominus fuisset, emendasset. Sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex dominio defendit deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. Iam ergo malum ab ipso, qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator. Si vero materia non et ipsius, qua malum, dei non erit, de alieno ergo usus aut precario usus est, qua egens eius, aut et iniuria, qua praevalens eius. His enim tribus modis aliena sumuntur, iure, beneficio, impetu, id est dominio, precario, vi. Dominio non suppetente eligat Hermogenes quid deo congruat, precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset deus nihil omnino faciendum quam precario aut vi faciendum, et quidem de malo?
Tertullian, Adversus Hermogenem 9 -
Sic et sequentia coniecturam Hermogenis instruere videbuntur: Et tenebrae super abyssum, et spiritus dei super aquas ferebatur; quasi et hae confusae substantiae massalis illius molis argumenta portendant. Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum dei, aquas, nihil confusum nec in confusions incertum aestimare facit tam diversa relatio certorum et distinctorum elementorum. Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem demonstravit etiam distinctionem. Vanissimum denique ut materia, quae informis inducitur, de tot formarum vocabulis informis aseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est. Uniforme etenim, quod informe est, informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem, quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem. Ceterum aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intellegenda esset, tenebras dico et abyssum et spiritum et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? si non habebat, agnoscitur?
Tertullian, Adversus Hermogenem 30 -
De motu et illud notaverim. Nam secundum ollae similitudinem sic erat, inquis, materiae motus antequam disponeretur, concretus, inquietus, inadprehensibilis prae nimietate certaminis. Dehinc subicis, Stetit autem in dei compositionem, et inadprehensibilem habuit inconditum motum, prae tarditate inconditi motus. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura materiae quotiens cadas accipe. Supra dicis, Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim laborasset. Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam eius a deo potuisse converti, horum immemor postea inferens, At ubi accepit compositionem a deo et ornata est, cessavit a natura. Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est, et si per compositionem dei cessavit a natura mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem, et desinere potuit a natura post reformationem.
Tertullian, Adversus Hermogenem 43
Doors
- Ask about the words of the Adversus Hermogenem →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.