Tertullian
Apologeticum
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- deus 292
- quam 121
- homo 106
- Christianus 106
- dico 85
- verus 66
- nomen 66
- sui 60
- facio 58
- credo 56
- habeo 48
- ita 47
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.
Tertullian, Apologeticum 46.2 -
Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret. Nisi fallor enim, leges malos erui iubent, non abscondi, confessos damnari praescribunt, non absolvi. Hoc senatusconsulta, hoc principum mandata definiunt. Hoc imperium, cuius ministri estis, civilis, non tyrannica dominatio est.
Tertullian, Apologeticum 2.14 -
Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intellegetur. Iam ediximus deum universitatem hanc mundi verbo et ratione et virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes lo/gon, id est sermonem atque rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit; eundem et fatum vocari et deum et animum Iovis et necessitatem omnium rerum. Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis adfirmat.
Tertullian, Apologeticum 21.10 -
Obsessam vociferantur civitatem; in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, aetatem, condicionem, etiam dignitatem transgredi ad hoc nomen quasi detrimento maerent.
Tertullian, Apologeticum 1.7 -
Ceteriquoque prophetae etsi Moysi postumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores reprehenduntur primoribus vestris sapientibus et legiferis et historicis.
Tertullian, Apologeticum 19.4 -
Talia initiatus et consignatus vivis in aevum. Cupio respondeas, si tanti aeternitas. Aut si non, ideo nec credenda. Etiamsi credideris, nego te velle; etiamsi volueris, nego te posse. Cur ergo alii possint, si vos non potestis? cur non possitis, si alii possunt?
Tertullian, Apologeticum 8.4
Doors
- Ask about the words of the Apologeticum →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.