LOGOI

Tertullian

De Exhortatione Castitatis Liber

Tertullian — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Cur autem de pristinis exemplis non ea potius agnoscamus quae cum posterioribus communicant de disciplina et formam vetustatis ad novitatem transmittunt? Ecce enim in vetere lege animadverto castratam licentiam saepius nubendi. Cautum in Levitico: Sacerdotes mei non plus nubent. Possum dicere etiam illud plus esse quod semel non est. Quod non unum est, numerus est. Denique post unum incipit numerus. Unum autem est omne quod semel est. Sed Christo servabatur, sicut in ceteris, ita in isto quoque legis plenitudo. Inde igitur apud nos plenius atque instructius praescribitur unius matrimonii esse oportere qui alleguntur in ordinem sacerdotalem. Usque adeo quosdam memini digamos loco deiectos. Sed dices: Ergo ceteris licet, quos excipit. Vani erimus, si putaverimus quod sacerdotibus non liceat laicis licere. Nonne et laici sacerdotes sumus? Scriptum est: Regnum quoque nos et sacerdotes deo et patri suo fecit. Differentiam inter ordinem et plebem constituit ecclesiae auctoritas, et honor per ordinis consessum sanctificatus. Adeo ubi eccelsiastici ordinis non est consessus, et offers et tinguis et sacerdos es tibi solus. Sed ubi tres, ecclesia est, licet laici. Unusquisque enim sua fide vivit, nec est personarum exceptio apud deum; quoniam non auditores legis iustificantur a domino, sed factores, secundum quod et apostolus dicit. Igitur si habes ius sacerdotis in temetipso ubi necesse est, habeas oportet etiam disciplinam sacerdotis, ubi necesse sit habere ius sacerdotis. Digamus tinguis? digamus offers? Quanto magis laico digamo capitale est agere pro sacerdote, cum ipsi sacerdoti digamo facto auferatur agere sacerdotem? Sed necessitati, inquis, indulgetur. Nulla necessitas excusatur quae potest non esse. Noli denique digamus deprehendi, et non committis in necessitatem administrandi quod non licet digamo, Omnes nos deus ita vult dispositos esse, ut ubique sacramentis eius obeundis apti simus. Unus deus, una fides, una et disciplina. Usque adeo nisi et laici ea observent per quae presbyteri alleguntur, quomodo erunt presbyteri qui de laicis alleguntur? Ergo pugnare debemus ante laicum iussum a secundo matrimonio abstinere, dum presbyter esse non alius potest quam laicus semel fuerit maritus.

    Tertullian, De Exhortatione Castitatis Liber 7
  • Liceat nunc denuo nubere, si omne quod licet bonum est. Idem apostolus exclamat, Omnia licent, sed non omnia prosunt. Quod non prodest, oro te, bonum potest dici? Si licita sunt et quae non pro salute, ergo et quae non bona sunt licita sunt. Quid autem magis velle debebis, quod ideo bonum est quia licet, an quod ideo quia prodest? Multum existimo esse inter licentiam et salutem. De bono non dicitur LICET, quia bonum permitti non exspectat, sed assumi. Permittitur autem quod an bonum sit in dubio est, quod potest etiam non permitti, si non habeat aliquam sui causam primam, quia propter incontinentiae periculum permittitur nubere secundo, quia nisi licentia alicuius non bonae rei subiaceret, non esset in quo probaretur qui divinae voluntati et qui potestati suae obsequeretur, quis nostrum utilitatis praesentiam sectetur et quis occasionem licentiae amplexetur. Licentia plerumque temptatio est disciplinae, quoniam disciplina per temptationem probatur, temptatio per licentiam operatur. Ita fit, ut omnia liceant, sed non omnia expediant, dum temptatur cui permittitur, et iudicatur dum in permissione temptatur. Licebat et apostolis nubere et uxores circumducere. Licebat et de evangelio ali. Sed qui iure hoc non usus est in occasionem, ad exemplum nos suum provocat, docens in eo esse probationem in quo licentia experimentum abstinentiae praestruxit.

    Tertullian, De Exhortatione Castitatis Liber 8
  • Duplex enim rubor est, quia in secundo matrimonio duae uxores eundem circumstant maritum, una spiritu, alia in carne. Neque enim pristinam poteris odisse, cui etiam religiosiorem reservas affectionem, ut iam receptae apud dominum, pro cuius spiritu postulas, pro qua oblationes annuas reddis. Stabis ergo ad dominum cum tot uxoribus, quot in oratione commemoras, et offeres pro duabus, et commendabis illas duas per sacerdotem de monogamia ordinatum aut etiam de virginitate sancitum, circumdatum viduis univiris? et ascendet sacrificium tuum libera fronte, et inter cetera bonae mentis postulabis tibi et uxori castitatem?

    Tertullian, De Exhortatione Castitatis Liber 11
  • Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est. Nam etsi quaedam videntur voluntatem dei sapere, dum ab eo remittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota voluntate procedit eius qui permittit. Ex indulgentia est quodcumque permittitur. Quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa causam sui quae cogit voluntatem. Vide, qualis sit voluntas cuius alter est causa. Secunda item species consideranda est purae voluntatis. Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur. Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis vult, dubiumne est ea nobis sectanda esse quae mavult, cum quae minus vult, quia alia magis vult, perinde habenda sunt atque si nolit? Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem maiore delevit. Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod declaravit se magis velle. Ergo si ideo declaravit, ut id secteris quod magis vult, sine dubio, nisi ita facis, contra voluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius voluntatem, magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciende et quod mavult respuendo. Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris. Non porro et promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium, si est ex illa dei voluntate quae indulgentia vocatur, negabimus meram voluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae didcerimus non potiorem a potiore rescindi. Haec praestrinxerim, ut iam apostoli voces decurram. Inprimis autem non videbor inreligiosus, si quod ipse profitetur animadvertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de humano sensu, non de divino praescripto induxisse. Nam et cum de viduis et innuptis definiit, uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conversus ad alteram speciem, Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed dominus. Ita ostendit ex translatione personae suae in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri. Quae vox licet ad eos pertineat qui inupti vel vidui a fide deprehenduntur, quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod non potest videri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere. Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine. Ceterum si per mali condicionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur. Aufer denique condicionem comparationis, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius est nubere, non adiciens quid sit id quod melius est. Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et removisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit. Melius est nubere quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum. Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur. Quamquam ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem.

    Tertullian, De Exhortatione Castitatis Liber 3
  • Renuntiemus carnalibus, ut aliquando spiritalia fructificemus. Rape occasionem, etsi non exoptatissimam, attamen opportunam, non habere cui debitum solveres et a quo exsolvereris. Desisti esse debitor. O te felicem! Dimisisti debitorem: sustine damnum. Quid si, quod diximus damnum, lucrum senties? Per continentiam enim negotiaberis magnam substantiam sanctitatis, parsimonia carnis spiritum acquires. Recogitemus enim ipsam conscientiam nostram, quam alium se homo sentiat, cum forte a sua femina cessat. Spiritaliter sapit. Si orationem facit ad dominum, prope est caelo. Si scripturis incumbit, totus illic est. Si psalmum canit, placet sibi. Si daemonem adiurat, confidit sibi. Ideo apostolus temporalem purificationem orationum commendandarum causa adiecit, ut sciremus, quod ad tempus prodest semper nobis exercendum esse, ut semper prosit. Quotidie, omni momento oratio hominibus necessaria est, utique et continentia, postquam oratio necessaria est. Oratio de conscientia procedit. Si conscientia erubescat, erubescit oratio. Spiritus deducit orationem ad deum. Si spiritus reus apud se sit conscientiae erubescentis, quomodo audebit orationem deducere ad altare, qua erubescente et ipse suffunditur sanctus minister? Etenim est prophetica vox veteris testamenti: Sancti eritis, quia deus sanctus, et rursus: Cum sancto sanctificaberis, et cum viro innocenti innocens eris et cum electo electus. Debemus enim ita ingredi in disciplina domini, ut dignum est, non secundum carnis squalentes concupiscentias. Ita enim et apostolus dicit, quod sapere secundum carnem mors sit, secundum spiritum vero sapere vita aeterna sit in Christo Iesu domino nostro. Item per sanctam prophetidem Priscam ita evangelizatur, quod sanctus minister sanctimoniam noverit ministrare. Purificantia enim concordat, ait, et visiones vident, et ponentes faciem deorsum etiam voces audiunt manifestas, tam salutares quam et occultas. Si haec obtusio, etiam cum in unis nuptiis res carnis exercetur, spiritum sanctum avertit, quanto magis, cum in secundo matrimonio agitur?

    Tertullian, De Exhortatione Castitatis Liber 10
  • Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed si duxeris, non delinques. Perinde tamen et huius sermonis ordinem de consilio suo, non de divino praecepto introduxit. Multum autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis. Praeceptum domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse. Ceterum neque in evangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei invenias permissam matrimonii iterationem. Unde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non invenitur, id agnoscitur interdictum. Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio, quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et revocat, cum subiungit, Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum tempus in collectum esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit. Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat. Et hoc de primo matrimonio, quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes. Ita et ipse, cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec veritate permittit. Si enim vellet, non permisisset, immo imperasset. Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in domino. At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit secundum meum consilium. Puto autem, et ego dei spiritum habeo. Videmus duo consilia, quo supra nubendi veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet. Cui ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege. Cum veniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat. Sequere admonitionem cui divinitas patrocinatur. Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles apostoli. Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet. Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent qui plene habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod celeri. Ita spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi voluit, et factum est iam non consilium divini spiritus, sed pro eius maiestate praeceptum.

    Tertullian, De Exhortatione Castitatis Liber 4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.