Tertullian
De Corona
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- deus 61
- Christus 29
- corono 28
- corona 28
- quam 24
- idolum 23
- habeo 23
- caput 23
- natura 17
- facio 17
- dico 17
- video 16
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Tene interim hanc fidem, dum incursum quaestionis excutio. Iam enim audio dici et alia multa ab eis prolata quos saeculum deos credidit, tamen et in nostris hodie usibus et in pristinorum sanctorum et in dei rebus et in ipso Christo deprehendi, non alias scilicet homine functo quam per communia ista instrumenta exhibitionis humanae. Plane ita sit, nec antiquius adhuc in origines disceptabo. Primus litteras Mercurius enarravit: necessarias confitebor et commerciis rerum et nostris erga deum studiis. Sed et si nervos idem in sonum strinxit, non negabo et hoc ingenium cum sanctis fecisse et deo ministrasse, audiens David. Primus medellas Aesculapius exploravit: meminit et Esaias Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse. Scit et Paulus stomacho vinum modicum prodesse. Sed et Minerva prima molita sit navem: videbo navigantem Ionan et apostolos. Plus est, quod et Christus vestietur; habebit etiam paenulam Paulus. Si et uniuscuiusque suppellectilis et singulorum vasorum aliquem ex diis saeculi auctorem nominaris, agnoscam necesse est et recumbentem in lectulo Christum, et cum pelvem discipulorum pedibus offert, et cum aquam ex urceo ingerit, et cum linteo circumstringitur, propria Osiridis veste. Huiusmodi quaestioni sic ubique respondeo, admittens quidem utensilium communionem, sed provocans eam ad rationalium et inrationalium distinctionem, quia passivitas fallit obumbrans corruptelam conditionis, qua subiecta est vanitati. Dicimus enim ea demum et nostris et superioribus usibus et dei rebus et ipsi Christo competisse quae meras utilitates et certa subsidia et honesta solatia necessariis vitae humanae procurant, ut ab ipso deo inspirata credantur, priore prospectore et instructore et oblectatore, si forte, hominis sui, quae vero hunc ordinem excesserunt, ea non convenire usibus nostris, praesertim quae propterea scilicet nec apud saeculum nec in dei rebus nec in conversationibus Christi recognosci est.
Tertullian, De Corona 8 -
Coronant et publicos ordines laureis publicae causae, magistratus vero insuper aureis, ut Athenis, ut Romae. Superferuntur etiam illis Hetruscae. Hoc vocabulum est coronarum quas gemmis et foliis ex auro quercinis ab Iove insignes ad deducendas tensas cum palmatis togis sumunt. Sunt et provinciales aureae, imaginum iam, non virorum, capita maiora quaerentes. Sed tui ordines et tui magistratus et ipsum curiae nomen ecclesia est Christi. Illius es, conscriptus in libris vitae. Illic purpurae tuae sanguis domini et clavus latus in cruce ipsius; illic securis ad caudicem iam arboris posita; illic virga ex radice Iesse. Viderint et publici equi cum coronis suis. Dominus tuus, ubi secundum scripturam Hierusalem ingredi voluit, nec asinum habuit privatum. Isti in curribus et isti in equis, nos autem in nomine domini dei nostri invocabimus. Ab ipso incolatu Babylonis illius in Apocalypsi Iohannis submovemur, nedum a suggestu. Coronatur et vulgus nunc ex principalium prosperitatum exultatione, nunc ex municipalium sollemnitatum proprietate. Est enim omnis publicae laetitiae luxuria captatrix. Sed tu peregrinus mundi huius, civis civitatis supernae Hierusalem. Noster, inquit, municipatus in caelis. Habes tuos census, tuos fastos, nihil tibi cum gaudiis saeculi, immo contrarium debes. Saeculum enim gaudebit, vos vero lugebitis. Et, puto, felices ait legentes, non coronatos. Coronant et nuptiae sponsos, et ideo non nubemus ethnicis, ne nos ad idololatrian usque deducant, a qua apud illos nuptiae incipiunt. Habes legem a patriarchis quidem, habes apostolum in domino nubere iubentem. Coronat et libertas saecularis. Sed tu iam redemptus es a Christo, et quidem magno. Servum alienum quomodo saeculum manumittet? Etsi libertas videtur, sed et servitus videbitur. Omnia imaginaria in saeculo et nihil veri. Nam et tunc liber hominis eras, redemptus a Christo, et nunc servus es Christi, licet manumissus ab homine. Si veram putes saeculi libertatem, ut et corona eam consignes, redisti in servitutem hominis, quam putas libertatem, amisisti libertatem Christi, quam putas servitutem. Numquid et agonisticae causae disputabuntur, quas statim tituli sui damnant, et sacras et funebres scilicet? Hoc enim superest, ut Olympius Iupiter et Nemeaeus Hercules et misellus Archemorus et Antinous infelix in Christiano coronentur, ut ipse spectaculum fiat, quod spectare taedet. Universas, ut arbitror, causas enumeravimus, nec ulla nobiscum est; omnes alienae, profanae, illicitae, semel iam in sacramenti testatione eieratae. Hae enim erant pompae diaboli et angelorum eius, officia saeculi, honores, sollemnitates, popularitates, falsa vota, humana servitia, laudes vanae, gloriae turpes, et in omnibus istis idololatriae in solo quoque censu coronarum, quibus omnia ista redimita sunt. Praefabitur quidem Claudius etiam caelum sideribus apud Homeri carmina coronatum, certe a deo, certe homini; igitur et homo ipse a deo coronandus est. Ceterum a saeculo coronantur et lupanaria et latrinae et pistrinae et carcer et ludus et ipsa amphitheatra et ipsa spoliaria ipsaeque libitinae. Quam sacer sanctusque, quam honestus ac mundus sit habitus iste, noli de uno poetico caelo, sed de totius mundi commerciis aestimare. At enim Christianus nec ianuam suam laureis infamabit, si norit, quantos deos etiam ostiis diabolus adfinxerit, Ianum a ianua, Limentinum a limine, Forculum et Carnam a foribus et eardinibus, etiam apud Graecos Thyraeum Apollinem et Antelios daemonas.
Tertullian, De Corona 13 -
Harum et aliarum eiusmodi disciplinarum si legem expostules scripturarum, nullam leges. Traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, et fides observatrix. Rationem traditioni et consuetudini et fidei patrocinaturam aut ipse perspicies, aut ab aliquo qui perspexerit disces. Interim nonaullam esse (??) cui debeatur obsequium. Adicio unum ad(??) enempl(??), quatinus et de veteribus docere conveniet. Apud Iudaees (??) sollemne est feminis eorum velamen capitis, ut inde noscantur. Quaero legem. Apostolum differo. Si Rebecca conspecto procul sponso velamen invasit, privatus pudor legem facere non potuit, aut causae suae fecerit. Tegantur virgines solae, et hoc nuptum venientes, nec antequam cognoverint sponsos. Si et Susanna in iudicio revelata argumentum velandi praestat, possum dicere; et hic velamen arbitrii fuit. Rea venerat, erubescens de infamia sua, merito abscondens decorem, vel quia timens iam placere. Ceterum in stadio mariti non putem velatam deambulasse quae placuit. Fuerit nunc velata semper. In ipsa quoque legem habitus requiro, vel in quacunque alia. Si legem nusquam reperio, sequitur ut traditio consuetudini morem hunc dederit, habiturum quandoque apostoli auctoritatem ex interpretatione rationis. His igitur exemplis renuntiatum erit posse etiam non scriptam traditionem in observatione defendi, confirmatam consuetudine, idonea teste probatae tunc traditionis ex perseverantia observationis. Consuetudo autem etiam in civilibus rebus pro lege suscipitur, cum deficit lex, nec differ, scriptura. an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit a quocunque productum. An non putas omni fideti licere concipere et constituere, dumtaxat quod deo congruat, quod disciptinae conducat, quod saluti proficiat, dicente domino, Cur autem non et a vobis ipsis quod iustum iudicatis? Et non de iudicio tantum, sed de omni sententia rerum examinandarum dicit et apostolus, Si quid ignoratis, deus vobis revelabit, solitus et ipse consilium subministrare, cum praeceptam domini non habebat, et dicere a semetipso, spiritum dei habens deductorem omnis veritatis. (??)taque consilium eius divim iam praecepti instar obtinuit de rationis divinae patrocinio. Hanc nune expostula salvo traditionis respectu, quocumque traditore censetur, nec auctorem respicias, sed auctoritatem, et inprimis consuetudinis ipsius, quae propterea colenda est, ne non sit rationis interpres, ut, si et hanc deus dederit, tunc discas non an observanda sit tibi consuetudo, sed cur.
Tertullian, De Corona 4 -
Et quamdiu per hanc lineam serram reciprocabin(??), habendes observationem inveteratam, quae praeveniendo statum fecit? Hanc si nulla scriptura determinavit, certe consuetudo corroboravit, quae sine dubio de traditione manavit. Quomodo enim usurpari quid potest, si traditum prius non est? Etiam in traditionis obtentu exigenda est, inquis, auctoritas scripta. Ergo quaeramus an et traditio nisi scripta non debeat recipi. Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla pra(??)iudicent aliarum observationum, quas sine ullius scripturae instrumento solius traditionis titulo et exinde consuetudinis patrocinio vi(??)dicamus. Demque ut a baptismate ingrediar, aquam adituri ibidem, sed et aliquanto prius in ecclesia sub antistitis manu, contestamur nos renuntiare diabolo et pompae et angelis eius. Dehinc ter mergitamur amplius aliquid respondentes quam dominus in evangelio determinavit, Inde suscepti lactis et mellis concordiam praegustamus, exque ea die lavaero quotidiano per totam hebdomadem abstinemus. Eucharistiae sacramentum et in tempore victus et omnibus mandatum a domino etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu quam praesidentium sumimus. Oblationes pro defunctis, pro nataliciis annua die facimus. Die dominico ieiunium nefas ducimus vel de geniculis adorare Eadem immunitate a die Paschae in Pentecosten usque gaudemus. Calicis aut panis etiam nostri aliquid deeuti in terram anxie patimur. Ad omnem progressum atque promotum, ad omnem aditum et exitum, ad vestitum et calciatum, ad lavacra, ad mensas, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quacumque nos conversatio exercet, frontem signaculo terimus.
Tertullian, De Corona 3 -
Proinde coronarii isti agnoscant interim naturae auctoritatem communis sapientiae nomine, qua homines, et propriae religionis pignora, qua deum naturae de proximo colentes, atque ita velut ex abundanti ceteras quoque rationes dispiciant quae nostro privatim capiti coronamentis et quidem omnibus interdicunt. Nam et urgemur a communione naturalis disciplinae converti ad proprietatem Christianae totam iam defendendam per ceteras quoque species coronarum, quae aliis usibus prospectae videntur, ut aliis substantiis structae, ne, quia non ex floribus constant, quorum usum natura signavit, ut ipsa haec laurea militaris, non credantur admittere sectae interdictionem, quia evaserint naturae praescriptionem. Video igitur et curiosius et plenius agendum ab originibus usque ad profectus et excessus rei. Litterae ad hoc saeculares necessariae. De suis enim instrumentis saecularia probari necesse est. Quantulas attigi, credo sufficient. Si fuit aliqua Pandora, quam primam feminarum memorat Hesiodus, hoc primum caput coronatum est a Charitibus, cum ab omnibus muneraretur, unde Pandora. Nobis vero Moyses, propheticus, non poeticus pastor, principem feminam Evam facilius pudenda foliis quam tempora floribus incinctam describit. Nulla ergo Pandora. Sed et de mendacio erubescenda est coronae origo. Iam nunc et de veritatibus suis. Certe enim certos fuisse constat auctores rei vel illuminatores. Saturnum Pherecydes ante omnes refert coronatum, Iovem Diodorus post devictos Titanas hoc munere a ceteris honoratum. Dat et Priapo taenias idem, et Ariadnae sertum ex auro et Indicis gemmis, Vulcani ac post Liberi munus, postea sidus Iunoni vitem Callimachus induxit. Ita et Argis signum eius palmite redimitum subiecto pedibus corio leonino insultantem ostentat novercam de exuviis utriusque privigni Hercules nunc populum capite praefert, nunc oleastrum, nunc apium. Habes tragoediam Cerberi. habes Pindarum atque Callimachum, qui et Apollinem memorat interfecto Delphyne dracone lauream induisse, qua supplicem. Erant enim supplices coronati apud veteres. Liberum, eundem apud Aegyptios Osirin, Harpocration industria hederatum argumentatur, quod hederae natura sit cerebrum ab heluco defensare. Sed et alias Liberum principem coronae plane laureae, in qua ex Indis triumphavit, etiam vulgus agnoscit, cum dies in illum sollemnes Magnam appellat Coronam. Si et Leonis Aegyptii scripta volvas, prima Isis repertas spicas capite cir cumtulit, rem magis ventris. Plura quaerentibus omnia exhibebit praestantissimus in hac quoque materia commentator Claudius Saturninus. Nam est illius de coronis liber et origines et origines et causas et species et sollemnitates earum ita edisserens, ut nullam gratiam floris, nullam laetitiam frondis, nullum cespitem aut palmitem non alicuius capiti invenias consecratum; quo satis instruatur, quam alienum iudicare debeamus coronati capitis institutionem ab eis prolatam et in eorum deinceps honorem dispensatam quos saeculum deos credidit. Si enim mendacium divinitatis diabolus operatur in hac etiam specie, a primordio mendax, sine dubio et eos ipse prospexerat in quibus mendacium divinitatis ageretur. Quale igitur habendum est apud homines dei veri quod a gentibus candidatis diaboli introductum et ipsis a primordio dicatum est, quodque iam tunc idololatriae initiabatur ab idolis et in idolis adhuc vivis? non quasi aliquid sit idolum, sed quoniam quae idolis alii faciunt ad daemones pertinent? Porro si quae alii idolis faciunt ad daemones pertinent, quanto magis quod ipsa sibi idola fecerunt cum adviverent? Ipsi scilicet sibi procuraverant daemones per eos in quibus esurierant ante quod procuraverant.
Tertullian, De Corona 7 -
Tanto abest, ut capiti suo munus inferat idololatriae, immo iam dixerim Christo, siquidem viri caput Christus est, tam liberum quam et Christus, ne velamento quidem obnoxium, nedum obligamento. Porro et quod obnoxium est velamento, caput feminae, hoc ipso iam occupatum non vacat etiam obligamento. Habet humilitatis suae sarcinam. Si nudo capite videri non debet propter angelos, multo magis coronato fortasse tunc illos coronatos scandalizaverit. Quid enim est in capite feminae corona quam formae lena, quam summae lasciviae nota, extrema negatio verecundiae, conflatio inlecebrae? Propterea nec ornabitur operosius mulier ex apostoli prospectu, ut nec crinium artificio coronetur. Qui tamen et viri caput est et feminae facies, vir ecclesiae, Christus Iesus, quale, oro te, sertum pro utroque sexu subiit? Ex spinis opinor et tribulis, in figuram delictorum, quae nobis protulit terra carnis, abstulit autem virtus crucis, omnem aculeum mortis in dominici capitis tolerantia obtundens. Certe praeter figuram contumelia in promptu est et dedecoratio et turpitudo et his implexa saevitia, quae tunc domini tempora foedaverunt et lancinaverunt, uti tu nunc laurea et myrto et olea et inlustri aliqua fronde et, quod magis usui est, centenariis quoque rosis de horto Midae lectis et utrisque liliis et omnibus violis coroneris, etiam gemmis forsitan et auro, ut et illam Christi coronam aemuleris, quae postea ei obvenit, quia et favos post fella gustavit, nec ante rex gloriae in caelestibus salutatus est, quam rex Iudaeorum proscriptus cruci, minoratus primo a patre modico quid citra angelos, et ita gloria et honore coronatus. Si ob haec caput ei tuum debes, tale, si potes, ei repende, quale suum pro tuo obtulit, aut nec floribus coroneris, si spinis non potes, quia floribus non potes.
Tertullian, De Corona 14
Doors
- Ask about the words of the De Corona →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.