Tertullian
Ad Nationes
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- deus 206
- dico 69
- quam 65
- nomen 53
- sui 50
- homo 47
- verus 45
- habeo 45
- facio 45
- video 44
- credo 43
- Christianus 42
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. Nam ut quidam somniastis caput asininum esse deum nostrum, hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Iudaeos refert in expeditione vastis in locis aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. Inde opinor praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. Ubi ergo is deus fuerit? Utique nusquam magis quam in templo tam memorabili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non vererentur extraneum. Sed quid ego defendam, professus interim confessionem temporalem omnium in vobis ex pari transferendorum? Credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis vos eadem habere nobiscum? Sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus consecratis. Et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.
Tertullian, Ad Nationes 1.11 -
Ventum est ad horam lucernarum et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. Quo in loco metuo ne cedam. Quid enim tale in vobis detinebo? Verum iam laudate consilium incesti verecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut veram noctem contaminaremus, quod etiam luminibus terrenis parcendum existimavimus, quod nostram quoque conscientiam ludi- mus; quodcunque enim facimus, si volumus, suspicamur. Ceterum incesta vestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quoque felicius proveniant, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos vero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. Plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere vivunt. Sed et Macedones, id quod probaverunt, palam est factitare, siquidem, cum primum scenam eorum Oedipus intravit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. Tragoedus consternatus retracta persona, Numquid, ait, domini, displicui vobis? Responderunt Macedones: Immo tu quidem pulchre, at scriptor vanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit: atque exinde alter ad alterum, Ἤλαυνε, dicebat, εἰς τὴν ματέρα. Sed una vel alia gens quantula macula totius orbis? Nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus oceanum. Date igitur aliquam nationem vacantem ab eis quae omne hominum genus ad incestum trahunt. Si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto. Si qua ab humana condicione privata quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. Respicite igitur luxuriam inter errores ut ventos fluctuantem, si desunt populi quos ad hoc sceleris incursent lata vada et aspera erroris. Inprimis cum infantes vestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptionem melioribus parentibus, obliviscimini quanta materia incesti sumministratur, quanta occasio casibus aperitur? Plane ex aliqua disciplina severiores aut certo respectu eiusmodi eventum a libidine temperatis quocunque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. Quotcunque adulteria, quotcunque stupra, quotcunque publicatae libidinis errores, sive stativo vel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis et comoedis argumentorum venae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedra erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. Puer nobili genere natus fortuita neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter praetereuntibus tractus domo excidit. Qui eum nutrierat Graeculus, vel a limine Graeculo more captaverat intrans. Inde mutatus Asiae aetate Romam in venalicio refertur. Emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut suerat, adulescentem dominus in agrum et vincula legat. Illic iam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. Repraesentatur eis tota causa, referunt invicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia perisset, ille, se quoque a pueritia perisse; ceterum eodem eventu, Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. Igitur dei voluntate, ut tanta saeculo macula exprobraretur, spiritus de die concutit, tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de lineamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. Dominos, immo iam parentes tantum, prolatae inquisitionis diligentia impellit. Investigatur venaliciarius, infeliciter invenitur. Revelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendium stupri et incesti. Satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium in vobis. Nihil semel evenit in rebus humanis. Semel plane erui potest de sacramentis nostrae religionis, opinor. Intentatis, et sunt paria vestris etiam non sacramentis.
Tertullian, Ad Nationes 1.16 -
Superest gentile illud genus inter populos deorum, quos libidine sumptos, non pro notitia veritatis, docet privata notitia. Deum ergo existimo ubique notum, ubique praesentem, ubique dominantem, omnibus colendum, omnibus demerendum. At enim cum illi quoque, quos totus orbis communiter colit, excidant probationi verae divinitatis, quanto magis isti quos ne ipsi quidem municipes sui norunt? Nam quae idonea auctoritas praecucurrit eiusmodi theologiae quam etiam fama destituit? Quanti sunt qui norint visu vel auditu Atargatim Syrorum, Caelestem Afrorum, Varsutinam Maurorum, Obodan et Dusarem Arabum, Belenum Noricum, vel quos Varro ponit: Casiniensium Deluentinum, Nar- niensium Visidianum, Atinensium Numiternum, Asculanorum Anchariam, et quam perceperint Vulsiniensium Nortiam, quorum ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat? Satis rideo etiam deos decuriones cuiusque municipii, quibus honor intra muros suos determinatur. Haec libertas adoptandorum deorum quousque profecerit Aegyptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt feles, crocodilos et anguem suum. Parum est, si etiam hominem consacraverunt, illum dico quem non iam Aegyptus aut Graecia, verum totus orbis colit et Afri iurant, de cuius statu quid conici potest apud nostras litteras, ut verisimile videatur, positum est. Nam Serapis iste quidam olim loseph dictus fuit, de genere sanctorum. Iunior inter ceteros fratres, sed excelsior ingenio ab isdem fratribus per livorem venum in Aegyptum datus serviebat in familia regis Aegyptiorum Pharao. A regina minus pudica desideratus, sed quia non obsequebatur, e contrario ab eadem delatus a rege in carcerem datur. Illic somnia quibusdam non perperam. interpretatus vim spiritus sui ostendit. Interea rex quoque somniat terribilia quaedam. Illi detractus quod convocatus erat valuit exponere Ioseph, experimenta de carcere edocuit, somnium regi aperit: illos boves septem opimissimos, diffluentes, totidem annorum ubertatem significare, posteriores aeque septem enectos subsequentium septem annorum inopiam praedicare. Suadet itaque de recondendis praesidiis in futuram famem de copia priore. Credidit rex: exitus rerum et prudentem et sanctum semper et necessarium probavit. Itaque Pharao universae Aegypto et frumentandae et exinde curandae eum praefecit. Hunc Serapidem ex suggestu, quo caput eius ornatum, vocaverunt; cuius suggestus modialis figura frumentationis eius memoriam obsignat, et curam frugum super caput eius fuisse ipsis spicis, quibus per ambitum notatur, apparet. Propterea et canem, quem apud inferos deputant, sub dextera eius dicaverunt, quod sub manu eius compressa cura Aegyptiorum. Et Phariam adiungunt, quam filiam regis Pharao derivatio nominis esse demonstrat. Nam et tunc Pharao inter cetera honorum et remunerationum filiam quoque in matrimonium ei dederat. Sed quia et feras et homines colere susceperant, utramque faciem in unum Anubin contulerunt, in quo naturae condicionisque suae potius argumenta videri posset consecrasse gens rixosa, suis regibus recontrans, in extraneis deiecta, sane et gula et spurcitia canina etiam servi ipsa.
Tertullian, Ad Nationes 2.8 -
His propositionibus responsionibusque nostris, quas veritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia vestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. Quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum proinde constare, cum de ceteris criminibus quae similiter legibus areentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? Verbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt leges. Si quod est factum Christiani, erui debet. Nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio. Quomodo enim legem observabis cavendo quod lege prohibetur, adempta diligentia cavendi per defectionem agnoscendi quid observes? Nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis a quibus captat obsequium. Ceterum suspecta lex est, si probare se non vult. Merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reverendae et observandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur, merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. Legis iniustae honor nullus est. Ut opinor autem, dubitatur de iniquitate legum quarundam, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.
Tertullian, Ad Nationes 1.6 -
Nec estis contenti eos deos asseverare qui visi retro, auditi contrectatique sunt, quorum effigies descriptae, negotia digesta, memoria propagata, umbras nescio quas incorporales, inanimales, et nomina de rebus efflagitant caelo et sanciunt, dividentes omnem statum hominis singulis potestatibus ab ipso quidem uteri conceptu, ut sit deus Consevius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluviona, quae infantem in utero retineat, hinc Vitumnus et Sentinus, per quem viviscat infans et sentiat primum, dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum. Cum primum pariebant, et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae aliae deae sunt ab officiis partus dictae. Perverse natos adiuvandi Postvertae, recte natos Prosae Carmentis esse provinciam voluerunt. Deus est dictus et ab effatu Fari- nus et aliis a loquendo Locutius. Adest oculum gravem ad cavendum sumministratque quietem Cunina. Est educatrix et Levana et una Rumina. Mirum infantum sordibus eluendis deos non esse provisos. Exinde et primi cibi sumendi potionisque capiendae Potina et Edula, et statuendi infantis Statina. Adeundi Adeona, ab abeundo Abeona est. Domiducam. et habent, et deam Mentem, quae faciat mentem bonam aeque et malam, item voluntatis Volumnum Voletamque. Habent et Paventinam pavoris, spei Veniliam, voluptatis Volupiam, praestantiae Praestitiam, aeque ab actu Peragenorem, a consiliis Consum, Iuventam novorum togatorum, virorum iam Fortuna Barbata. Si de nuptialibus disseram, Afferenda est ab afferendis dotibus ordinate, sed sunt, proli pudor! et Mutunus et Tutunus et dea Pertunda et Subigus et Prema dea et Perfica. Parcite dei impudentes! Luctantibus sponsis nemo intervenit. Ipsi, quorum votum est, foris gaudentes erubescunt.
Tertullian, Ad Nationes 2.11 -
Aiunt quidam propterea deos fuisse appellatos quod θέειν et σείεσθᾳι procurrere ac motari interpretatio est. Ergo iam vocabulum istud non est alicuius maiestatis; a cursu enim et motu, non ab divinitatis eis dominatione formatum est. Sed cum etiam ille unus Deus quem colimus θεός cognominetur, nec tamen aut motus ullus aut cursus eius appareat, quia nec visibilis cuiquam sit, palam est ut vocabulum istud sit aliunde desumptum, propriumque, quia a se nativum, divinitatis inventum. Itaque semota interpretationis eius astutia verisimilius est non a cursu et motu θεούς dictos, sed de appellatione veri dei mutuatum, uti quos aeque deos excudissetis, θεούς cognominaretis. Denique quam ita sit, probatio suppetit, cum etiam universos deos vestros, in quibus nullius cursus aut motus officium denotatur, θεούς communiter appelletis. Itaque si aeque θεούς aeque immobiles, disceditur vocabuli interpretatione pariter et divinitatis opinione, quae a cursu et motu modulata rescinditur. Quod si nomen istud proprium divinitatis, et simplex nec interpretatorium in illo deo, reprehensum in cetera quae deos vultis, docete etiam qualitatis inter illos esse consortium, ut iure consistat collegium nominis communione substantiae. Porro θεός ille iam hoc solo, quod non sit in promptu, vacat a comparatione eorum quae in promptu sunt et visui et sensui (sed sensui satis), quod est testimonii ad diversitatem occulti et manifesti renuntiatio. Si elementa palam proposita omnibus, si contra deus nemini, quomodo poteris ex ea parte quam non vidisti quae vides congredi? Cum ergo non habes coniungere sensu neque ratione, quid vocabulo coniungis, ut coniungas etiam potestate? Ecce enim Zeno quoque materiam mundialem a deo separat, vel eum per illam tamquam mel per favos transisse dicit. Itaque materia et deus duo vocabula, duae res. Pro discrimine vocabulorum etiam res separantur, etiam materiae condicio vocabulum sequitur. Quodsi materia non est, quia sic et appellatio praescribit, quomodo quae sunt in materia, id est elementa, dei habebuntur, cum membra a corpore alienigena esse non possint? Sed quid ego cum argumentationibus physiologicis ? Sursum mens ascendere debuit de statu mundi, non in incerta descendere. Rotunda mundo Platonica forma. Quadratum eum angulatumque commentum ab aliis, credo, cir- cino rotundo ita collegit, quod sine capite solum credi laborat. Sed Epicurus, qui dixerat, Quae super nos, nihil ad nos, cum et ipse caelum inspicere desiderat, solis orbem pedalem deprehendit. Adhuc scilicet frugalitas et in caelis agebatur. Denique ut ambitio profecit, etiam sol aciem suam extendit; ita illum orbem maiorem Peripatetici denotaverunt. Oro vos, quid sapit coniecturarum libido? Quid probat tanta praesumptione asseverationis otium affectatae morositatis eloquii artificio adornatum? Merito ergo Milesius Thales dum totum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidit turpiter, multum inrisus Aegyptio illi: In terra, inquit, nihil perspiciebas, caelum tibi speculandum existimas? Itaque casus eius per figuram philosophos notat, scilicet eos, qui stupidam exerceant curiositatem in res naturae quam prius in artificem eius et praesidem, in vacuum suum studium habituros.
Tertullian, Ad Nationes 2.4
Doors
- Ask about the words of the Ad Nationes →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber ·De Fuga in Persecutione
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.