LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 22

lat tertullian stoa010 opp lat1

Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable