Passage
Tertullian, De Anima 4
lat tertullian stoa010 opp lat1
Post definitionem census quaestionem status patitur. Consequens enim est ut ex dei flatu animam professi initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens. Et natam autem docemus et factam ex initii constitutione. Nec statim erravimus utrumque dicentes, quia scilicet aliud sit natum, aliud factum, utpote illud animalibus competens. Differentiae autem sua habendo loca et tempora habent aliquando et passivitatis commercia. Capit itaque et facturam provenisse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur. Igitur quantum ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.