LOGOI

Passage

Tertullian, De Anima 42

lat tertullian stoa010 opp lat1

De morte iam superest; ut illic materiam ponat ubi ipsa anima consummat. Quamquam Epicurus vulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. Quod enim dissolvitur, inquit, sensu caret, et quod sensu caret, nihil ad nos. Dissolvitur autem et caret sensu non ipsa mors, sed homo qui eam patitur. At illo ei dedit passionem cuius est actio. Quodsi hominis est pati mortem dissolutricem corporis et peremptricem sensus, quam ineptum ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur. Multo coactius Seneca, Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa. Hoc si ita est, iam et mors ad semetipsam pertinebit, si et ipsa finitur; eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo et ipsa finitur. Mors nihil ad nos, ergo et vita nihil ad nos. Si enim quo dissolvimur praeter nos, etiam quo compingimur extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. Sed mortem quoque interimat qui et animam. A nobis ut de postuma vita et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa non pertinet. Denique nec speculum eius somnus aliena materia est.

Provenance

Downloads

CC BY 4.0 with receipt attribution — every file carries its license line. What is exportable