LOGOI

Passage

Tertullian, De idolatria 22

lat tertullian stoa017 opp lat1

Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem, et eam sibi in deum convertens emundet. Benedici per deos nationum, maledici est per deum. Si dedero eleemosynam vel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos vel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea vel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. Cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci? Si deus videt, quoniam propter ipsum feci, pariter videt, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. Multi dicunt, Nemo se debet promulgare; puto autem nec negare. Negat enim quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio, sive in factis sive in verbis.

Provenance