LOGOI

Tertullian

De idolatria

Tertullian — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem, et eam sibi in deum convertens emundet. Benedici per deos nationum, maledici est per deum. Si dedero eleemosynam vel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos vel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea vel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat. Cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci? Si deus videt, quoniam propter ipsum feci, pariter videt, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci. Multi dicunt, Nemo se debet promulgare; puto autem nec negare. Negat enim quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio, sive in factis sive in verbis.

    Tertullian, De idolatria 22
  • Sed luceant, inquit, opera vestra. At nunc lucent tabernae et ianuae nostrae. Plures iam invenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum. De ista quoque specie quid videtur? Si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est. Si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse. Recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet. Itaque nihil interest, superioris an huius saeculi viris superstitio ista praestetur. Idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent. Reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris. Bene quod apposuit: et quae sunt dei deo. Quae ergo sunt Caesaris? Scilicet de quibus tunc consultatio movebatur, praestandusne esset census Caesari, an non. Ideo et monetam ostendi sibi dominus postulavit, et de imagine, cuius esset, requisivit, et cum audisset Caesaris, Reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in numo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum. Alioquin, quid erit dei, si omnia Caesaris? Ergo, inquis, honor dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? Non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salva operatione quae est in occulto, ad daemonia perveniens. Certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam, et Forculum a foribus, et Limentinum a limine, et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum immundum per consecrationis obligamentum. Alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inveniunt, ubi et pignus. Etiam apud Graecos Apollinem Θυραῖον et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus. Haec igitur ab initio praevidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem ventura praececinit per antiquissimum propheten Enoch. Nam et alia ostia in balneis adorari videmus. Si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt. Idolo feceris, quicquid ostio feceris. Hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa. Scio fratrem per visionem eadem nocte castigatum graviter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis servi coronassent. Et tamen non ipse coronaverat aut praeceperat; nam ante processerat, et regressus reprehenderat factum. Adeo apud deum in huiusmodi etiam de disciplina familiae nostrae aestimamur. Igitur quod attineat ad honores regum vel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur. Propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui, alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor, honorem imaginis eius constantissime respuerunt, probantes idololatrian esse quicquid ultra humani honoris modum ad instar divinae sublimitalis extollitur. Sic et Daniel, cetera Dario subnixus, tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae vacaret. Nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes. Accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes immi nent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum. Tu lumen es mundi et arbor virens semper. Si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam. Minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem novi lupanaris.

    Tertullian, De idolatria 15
  • Idolum aliquamdiu retro non erat. Priusquam huius monstri artifices ebullissent, sola templa et vacuae aedes erant, sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen idololatria agebatur, non in isto nomine, sed in isto opere. Nam et hodie extra templum et sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum et imaginum et omnis generis simulacrorum diabolus saeculo intulit, rude illud negotium humanae calamitatis et nomen de idolis consecutum est et profectum. Exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquomodo edit. Neque enim interest, an plastes effingat, an caelator exsculpat, an phrygio detexat, quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide, an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando enim et sine idolo idololatria fiat, utique, cum adest idolum, nihil interest, quale sit, qua de materia, qua de effigie, ne qui putet id solum idolum habendum, quod humana effigie sit consecratum. Ad hoc necessaria est vocabuli interpretatio. Εῖδος Graece formam sonat; ab eo per deminutionem εἴδωλον deductum aeque apud nos formulam fecit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. Inde idololatria omnis circa omne idolum famulatus et servitus. Inde et omnis idoli artifex eiusdem et unius est criminis, nisi parum idololatrian populus admisit qui simulacrum vituli et non hominis sibi consecravit.

    Tertullian, De idolatria 3
  • Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla vox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis adversas esse fidei eiusmodi artes. Quomodo enim renuntiavimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? Quod repudium diximus his, non dico cum quibus, sed de quibus vivimus? Quam discor diam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia obligati sumus? Potes lingua negasse quod manu confiteris? verbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? verum deum praedicare qui falsos facis? Facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere non debebat, scilicet ob dei offensam utrobique. Immo tu colis, qui facis, ut coli possint. Colis autem non spiritu vilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio, nec anima pecudis impensa, sed anima tua. Illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis. Plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est. Negas te quod facis colere? Sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam.

    Tertullian, De idolatria 6
  • Sunt et aliae complurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt. Nec enim differt, an extruas vel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris, aut insignia aut etiam domum fabricaveris. Maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem. Si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae, id est sine idoli confictura, opem victus praestent. Scit albarius tector et tecta sarcire et tectoria inducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare. Scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas utique multo faciliores. Nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? Qui de tilia Martem exsculpit, quanto citius armarium compingit? Nulla ars non alterius artis aut propinqua est. Nihil alterius vacat. Tot sunt artium venae, quot hominum concupiscentiae. Sed de mercedibus et manus pretiis interest. Proinde interest et de labore. Minor merces frequentiore actu repensatur. Quot parietes signa desiderant? Quot templa et aedes idolis aedificantur? Domus vero et praetoria et balnea et insulae quantae? Soccus, et baxa quotidie deauratur, Mercurius et, Serapis non quotidie. Sufficiat ad quaestum artificiorum. Frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio. Lances et scyphos facilius ambitio quam superstitio desiderabit. Coronas quoque magis luxuria, quam sollemnitas erogat. Cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cavere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris (??) rem idolorum postuletur. Quod si concesserimus et non remediis tam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae vacare, quorum manus non ignorantium in officio vel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.

    Tertullian, De idolatria 8
  • De generationibus si cetera delictorum recogitemus, inprimis cupiditatem radicem omnium malorum qua quidam irretiti circa fidem naufragium sunt passi (quamvis et idololatria ab eodem apostolo dicta sit cupiditas), tum mendacium cupiditatis ministrum (taceo de periurio, quando ne iurare quidem liceat) — negotiatio servo dei apta est? Ceterum si cupiditas abscedat, quae est causa adquirendi? Cessante causa adquirendi non erit necessitas negotiandi. Sit nunc aliqua iustitia quaestus, secura de cupiditatis et mendacii observatione, in crimen offendere idololatriae eam opinor, quae ad ipsam idolorum animam et spiritum pertinet, quae omne daemonium saginat. Sane, non illa principalis idololatria? Viderint, si eaedem merces, tura dico et cetera peregrinitatis sacrificium idolorum etiam hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturae usui sunt. Certe cum pompae, cum sacerdotia, cum sacrificia idolorum de periculis, de damnis, de incommodis, de cogitationibus, de discursibus negotiationibusve instruuntur, quid aliud quam procurator idolorum demonstraris? Nemo contendat posse hoc modo omnibus negotiationibus controversiam fieri. Graviora delicta quaeque pro magnitudine periculi diligentiam extendunt observationis, ut non ab his tantum abscedamus, sed et ab iis per quae fiunt. Licet enim ab aliis fiat, non interest, si per me. In nullo necessarius esse debeo alii, cum facit quod mihi non licet. Ex hoc, quod vetor facere, intellegere debeo curandum mihi esse, ne fiat per me. Denique in alia causa non levioris reatus praeiudicium istud observo. Nam quod mihi de stupro interdictum sit, aliis ad eam rem nihil aut operae aut conscientiae exhibeo. Nam quod ipsam carnem meam a lupanaribus segregavi, agnosco me neque lenocinium neque id genus locorum alterius causa exercere posse. Sic et homicidii interdictio ostendit mihi lanistam quoque ab ecclesia arceri: nec per se non faciet quod faciendum alio subministrat. Ecce magis proximum praeiudicium. Si publicarum victimarum redemptor ad fidem accedat, permittes ei in eo negotio permanere? Aut si iam fidelis id agere susceperit, retinendum in ecclesia putabis? Non opinor, nisi si quis et de turario dissimulabit. Scilicet ad alios pervenit procuratio sanguinis, ad alios odorum. Si, antequam idola in saeculo essent, his mercibus adhuc informis idololatria transigebatur, si et nunc fere sine idolo opus idololatriae incendiis odorum perpetratur, et quid maioris operae et erga daemonia turarius. Nam facilius sine idolo idololatria, quam sine turarii merce. Ipsius fidei conscientiam perrogemus. Quo ore Christianus turarius, si per templa transibit, quo ore fumantes aras despuet et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcizabit alumnos suos, quibus domum suam cellarium praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit. Nulla igitur ars, nulla professio, nulla negotiatio, quae quid aut instruendis aut formandis idolis administrat, carere poterit titulo idololatriae; nisi si aliud omnino interpretemur idololatrian, quam famulatum idolorum colendorum.

    Tertullian, De idolatria 11

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.