LOGOI

Seneca Elder

Suasoriae

Seneca Elder — in Latin.

The words most alive here

When one word carries both *to say* and *to set apart as holy*, is the boundary between them a difference, or a memory?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Q. HATERIVS. Sciant posteri potuisse Antonio seruire rempublicam, non potuisse Ciceronem. Laudandus erit tibi Antonius: in hac causa etiam Ciceronem uerba deficient. Crede mihi, quam diligenter te custodieris faciet tamen Antonius quod Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non dicit “roga ut uiuas,” sed “roga ut seruias.” Quemadmodum autem hunc senatum intrare poteris, exhaustum crudeliter, repletum turpiter? intrare autem tu senatum uoles in quo non Cn. Pompeium uisurus es, non M. Catonem, non Lucullos, non Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam? Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta sunt.

    Seneca the Elder, Suasoriae 6.1
  • CREMVTIVS CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse, utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium peteret, set omnia illi displicuisse praeter mortem. CREMVTI CORDI. Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui. Praecipue tamen soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, diuinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt, illa una communem.

    Seneca the Elder, Suasoriae 6.19
  • Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS qui dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam esse omni, multo magis seni: ita memoriae consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret. non qualibet mercede uitam redimendam : hic condiciones intolerabiles ; omnia potius subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano cuius linguam in locum principem extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto fortuna; iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.

    Seneca the Elder, Suasoriae 7.10
  • Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. Memini una nos ab auditione NICETIS ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu ualde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi uisus esset Nicetes ? Gallio ait: “plena deo.” quotiens audierat aliquem ex his declamatoribus quos scolastici caldos uocant, statim dicebat: “plena deo.” Ipse Messala numquam aliter illum ab noui hominis auditione uenientem interrogauit, quam ut diceret: “numquid plena deo?” Itaque hoc ipsi iam tam familiare erat ut inuito quoque excideret.

    Seneca the Elder, Suasoriae 3.6
  • BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere uult posteris quemadmodum uenerit: appareat quemadmodum redierit. TRIARIVS omni dimissa diuisione tantum exultauit quod Xerxen audiret uenire: adesse ipsis nouam uictoriam, noua tropaea. SILO POMPEIVS uenusto genere sententiae usus est: “enisi tollitis,” inquit, “tropaea, ego ueniam.” hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.

    Seneca the Elder, Suasoriae 5.7
  • CLAVDI MARCELLI AESERNINI. Occurrat tibi Cato tuus cuius a te laudata mors est: quicquam ergo tanti putas, ut uitam Antonio debeas? CESTI PII. Si ad desiderium populi respicis, Cicero, quandoque perieris parum uixisti; si ad res gestas, satis uixisti; si ad iniurias fortunae et praesentem reipublicae statum, nimium diu uixisti; si ad memoriam operum tuorum, semper uicturus es. POMPEI SILONIS. Scias licet tibi non expedire uiuere, si Antonius permittit ut uiuas. Tacebis ergo proscribente Antonio et rempublicam laniante ? ne gemitus quidem tuus liber erit. malo populus Romanus mortuum Ciceronem quam uiuum desideret. Triarii. “Quae Charybdis est tam uorax ?

    Seneca the Elder, Suasoriae 6.4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.