LOGOI

Seneca Elder

Excerpta Controversiae

Seneca Elder — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Dementiae sit actio. Qui habebat duos filios duxit uxorem. alter ex adolescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi uitium esse. intrauit ad filium stricto gladio pater, rogauit ut indicaret sibi causam. ait amari a se nouercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero accusatur dementiae. Audite rem nouam: fratrem crudelem, nouercam misericordem. Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est. Tradidi illi uxorem; sed eripueram. “Testor, inquid, praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi.” Ita tu iniuriam uocas quod fratrem habes, non habes nouercam? Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri qui periculum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in qualicumque facto est. Pars altera. Alter lenocinio curauit, alter parricidio conualuit. Quid? hoc adulterium non putas quod marito conciliante committitur? Nescio furiosius uxorem duxerit, an habuerit, an dimiserit, an conlocarit. Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus, non ut uindicaret adulterium, sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter. quid enim si matrem, si sororem concupisset? Quaedam remedia grauiora ipsis periculis sunt. Omnia inter priuignum et nouercam conposita; simulatum morbum et derisum mimo turpissimo patrem.

    Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 6.7
  • Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium et decessit. pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. accusatur ab altero filio dementiae. Dementia in me noui generis arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos. Exspectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante. Deficientis spiritus in aduentum meum sustinebatur. Intraui; iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. in sinu meo et filium et animam deposuit. Nuntiatum est mihi in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. Pars altera. Pater istius incertus est: bene cum isto ageretur, si et mater. Incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. Mulier nescio an aduersus patrem iniuriosior quod abstulisti illi heredem an quod dedisti. Adoptauit eius filium propter quam eiecerat suum.

    Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 2.4
  • uni illi proderat excuti; melius semper fortuna quam cura de illo merebat. Numquam tamen haec felicitas illi persuasit neglegentiam. Vno die priuatas plures agebat et ita ut alteram ante meridiem ageret, alteram post meridiem; publicam uero numquam amplius quam unam uno die. Nec tamen scio quem reum illi defendere nisi se contigerit: adeo nusquam rerum ullam materiam dicendi nisi in periculis suis habuit.

    Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 3.pr.5
  • Magistratus de confessa sumat supplicium. Amisso quaedam uiro cum duobus liberis, suspendit se. incidit ei laqueum tertius filius. illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium. uult magistratus tamquam de confessa supplicium sumere; filius contradicit. Facio, iudices, in foro quod domi feci: matrem mori prohibeo. Quomodo, inquid, fecisti? quo loco quae sustuleras condidisti? haerebat nec quicquam sacrilegi nisi poenam nouerat. Amissis duobus liberis sacrilega sibi uidebatur quod uiuebat. Non adfuturus ueni, sed seruaturus. Alii pro reis rogant, ego rogabo ream. Nullum habet accusator nisi in subselliis meis testem. Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit. Fertur quaedam uiso contra spem filio expirasse. si ad mortem agit matres magnum gaudium, quid magnus dolor? Mater, habes non mediocre solatium: uides aliquid et deos perdere. Magis deos miseri quam beati colunt. Non fecit sacrilegium mulier, non fecit anus, non fecit orbata, non fecit quae custoditur, non fecit quae confitetar. Irata, inquid, dis sacrilegium potuit committere. Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit. Diligentius dii coluntur irati. Quis ergo fecit? Vnde scire possum qui matrem custodii? Ago causam legum, ne carnificem quem sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant. Deos ita coluit ut quae tam pro multis timeret. Pars altera. Confessio conscientiae uox est. Confessio coacti et quae fecit agnoscentis uerbum est. Omnium uox erat: “sacrilegium latere non poterit; quisquis est, non ipse bonum exitum faciet, non quisquam suorum; et si nemo fuerit accusator, ipse narrabit.” Concita processit, uelut diis ipsis persequentibus; “feci,” inquit. Supplicium de ea uel nunc exigamus homines, de qua dii olim exigere coeperunt. Violatorum numinum maiestate conpulsa est, ut mori et uellet et deberet et non posset. Incisus est ei laqueus. Ita putabas te, sacrilega, secreto mori posse? Omnia fecit ut taceret, quae ne confiteretur etiam mori uoluit. Si crimen quaeritis, factum est sacrilegium, si sacrilegum, fatetur. Facti quaeritis causam? si priusquam amitteret liberos, auara; si postquam amisit, irata.

    Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 8.1
  • Diues tres filios abdicauit; petit a paupere unicum in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. contradicit. Numquam futurum putaui ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret. Diu dubitaui, ille amicum tentaret an hic filium. Ita nos pauperes sumus, qui habemus quod diuites rogent? Si inmerito abdicauit, odi patrem tot eicientem innocentes; si merito, odi domum tot facientem nocentes. Amo aeque paupertatem ac patrem; utroque adsueui. Non tibi per multos fulta liberos domus est, quanquam ne sic quidem debuisti dare; tutior enim aduersus fortunam est cui aliquid post damnum superest. Abdico, inquit. apparet unde uenias. Vna inter nos disputatio est: iste me dignum putat beato patre, ego meo. Diuitem, inquit, esse te uolo. 0 me abdicandum, si talem patrem relinquo! Quid me uideri uelis nescio: innocentem ? sed abdicor; nocentem? sed adoptor. Non ut in ceteris abdicationibus, in mea potestate est non abdicari: perditurus sum patrem si abdicor, perditurus si non abdicor. Quid interest utrum eiciar an transferar? Etsi parendum est in omnibus patri, in eo non est parendum, quo efficitur ne pater sit. Graue est carere unico, grauius eo quem alius concupiscit. Non delectant ignoti seruorum domino greges nec sonantia laxi ruris ergastula: patrem gratis amo. Necesse est timeam infelicem liberis domum. Non potest inueniri reconciliationis aptius tempus: diues filios quaerit. Pars altera. Magnum et hoc inter cetera paupertatis incommoda, quod abdicationem filius non timet. Senatorium gradum census ascendit, census equitem Romanum a plebe discernit, census in castris ordinem promouet, censu iudex in foro legitur. Facilius est paupertatem laudare quam ferre. Si emendati, inquit, fuerint liberi mei, habebo hunc cum illis, si perseuerauerint, habebo pro illis. Extra. Aridi declamatores fidelius quos proposuerint colores tuentur; non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat. sic quae malam faciem habent saepe pudicae sunt: non animus illis deest, sed corruptor. GALLVS VIBIVS fuit tam magnae olom eloquentiae quam postea insaniae; cui hoc accidisse uni scio, ut ad insaniam non casu caderet sed iudicio perueniret; nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit. OTHO IVNIVS pater edidit quatuor libros colorum, quos belle GALLIO noster Antiphontis libros uocat: tantum in illis somniorum est. SYRIACVS contra Maximum Stertinium a quo premebatur, cum comes eius fuisset, dixit: per annos quindecim in officio tuo fui, dic quid peccauerim? sed haec est consuetudo uestra, iniuriam uocatis finem seruitutis.

    Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 2.1
  • totum aliud est pugnare, aliud uentilare. Hoc ita semper arbitratum est, scolam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo ille primum in foro uerba facturus tiro dictus est. Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum : cum loco mutabuntur; uelut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub diuo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, uix se inuenient; adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse.

    Seneca the Elder, Excerpta Controversiae 3.pr.13

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.