LOGOI

Cicero

Epistulae ad Familiares

Cicero — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • estne? vici et tibi saepe, quod negaras discedens curaturum tibi, litteras mitto? est, si quidem perferuntur, quas do. atque hoc eo diligentius facio quod, cum otiosus sum, plane ubi delectem otiolum meum non habeo. tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum vacanti negotium erat, tecum id oti tempus consumere idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo solus esse sed Romae te profecto solitudo videatur facta, et, qui, quae mea neglegentia est, multos saepe dies ad te, cum hic eras, non accedebam, nunc cotidie non esse te ad quem cursitem discrucior. maxime vero ut te dies noctesque quaeram competitor Hirrus curat. quo modo illum putas auguratus tuum competitorem dolere et dissimulare me certiorem quam se candidatum? de quo ut quem optas quam primum nuntium accipias, tua medius fidius magis quam mea causa cupio; nam mea, si fio, forsitan cum locupletiore referam; sed hoc usque eo suave est ut, si acciderit, tota vita risus nobis desse non possit. †sed tanti sed me hercules non multum M. Octavius eorum odia quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, sublevat.

    Cicero, Epistulae ad Familiares 8.3.1
  • sed, amice magne, noli hanc epistulam Attico ostendere. Sine eum errare et putare me virum bonum esse nec solere duo parietes de eadem fidelia dealbare. ergo, patrone mi, bene vale Tironemque meum saluta nostris verbis. data a. d. iiii K. Nov.

    Cicero, Epistulae ad Familiares 7.29.2
  • praeposteros habes tabellarios ; etsi me quidem non offendunt ; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me veniunt, nullas adferunt. atque id ipsum facerent commodius, si mihi aliquid spati ad scribendum darent ; sed petasati veniunt, comites ad portam exspectare dicunt. ergo ignosces ; alteras iam habebis has brevis ; sed exspecta pa/nta peri\ pa/ntwn. etsi quid ego me tibi purgo, Cum tui ad me inanes veniant, ad te cum epistulis revertantur?

    Cicero, Epistulae ad Familiares 15.17.1
  • sed longius progredior ; scribo enim ad te. hoc tamen scito non modo me qui consiliis non intersum sed ne ipsum quidem principem scire quid futurum sit ; nos enim illi servimus, ipse temporibus. ita nec ille, quid tempora postulatura sint, nec nos, quid ille cogitet, scire possumus. haec tibi antea non rescripsi, non quo cessator esse solerem, praesertim in litteris, sed, cum explorati nihil haberem, nec tibi sollicitudinem ex dubitatione mea nec spem ex adfirmatione adferre volui. illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse. tu tamen pro tua sapientia debebis optare optima, cogitare difficillima, ferre quaecumque erunt.

    Cicero, Epistulae ad Familiares 9.17.3
  • quod scribis te, si velim, ad me venturam, ego vero, cum sciam magnam partem istius oneris abs te sustineri, te istic esse volo. si perficitis quod agitis, me ad vos venire oportet ; sin autem sed nihil opus est reliqua scribere. ex primis aut summum secundis litteris tuis constituere poterimus quid nobis faciendum sit tu modo ad me velim omnia diligentissime perscribas ; etsi magis iam rem quam litteras debeo exspectare. cura ut valeas et ita tibi persuadeas, mihi te carius nihil esse nec umquam fuisse. vale, mea Terentia ; quam ego videre videor itaque debilitor lacrimis. vale. Pr. K. Dec.

    Cicero, Epistulae ad Familiares 14.3.5
  • quod ni ita putarem, ipse perscriberem in primisque Caesaris Octaviani conatum ; de quo multitudini fictum ab Antonio crimen videtur, ut in pecuniam adulescentis impetum faceret ; prudentes autem et boni viri et credunt factum et probant. quid quaeris? magna spes est in eo ; nihil est quod non existimetur laudis et gloriae causa facturus. Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat. A. d. vii Id. Oct. Brundisium erat profectus obviam legionibus Macedonicis quattuor, quas sibi conciliare pecunia cogitabat easque ad urbem adducere et in cervicibus nostris conlocare.

    Cicero, Epistulae ad Familiares 12.23.2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.