LOGOI

Livy

Ab Urbe Condita, books 8-10 - 18s

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word means “great” in every kind of book, is it describing the world, or the writer's wish to enlarge it?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • ATILIUS REGULUS in Africa serpentem portentosae magnitudinis cum magna clade militum occidit, et cum aliquot proeliis bene adversus Carthaginienses pugnasset, successorque ei a senatu prospere bellum gerenti non mitteretur, id ipsum per litteras ad senatum scriptas questus est, in quibus inter causas petendi successoris erat quod agellus eius a mercennariis desertus esset. quaerente deinde Fortuna ut magnum utriusque casus exemplum in Regulo proderetur, arcessito a Carthaginiensibus Xanthippo, Lacedaemoniorum duce, victus proelio et captus est. res deinde a ducibus Romanis omnibus terra marique prospere gestas deformaverunt naufragia classium. tib . Coruncanius primus ex plebe pontifex maximus creatus est. M'. Valerius Maximus P. Sempronius Sophus censores cum senatum legerent, xvi senatu moverunt. lustrum condiderunt, quo censa sunt civium capita CCXCVII nccxcvii. Regulus missus a Carthaginiensibus ad senatum ut de pace, et si eam non posset impetrare, de commutandis captivis ageret, et iureiurando adstrictus rediturum se Carthaginem, si commutari captivos non placuisset, utrumque negandi auctor senatui fuit, et cum fide custodita reversus esset, supplicio a Carthaginiensibus de eo sumpto perit.

    Livy, Ab Urbe Condita, books 8-10 - 18s 1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.