LOGOI

Pseudo Tertullian

Ad Uxorem

Pseudo Tertullian — in Latin.

The words most alive here

When a word names both a crowd of Roman gods and the single God of the apologists, is it one word, or two wearing the same letters?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et posteritatis castigatione, ut praestruam Christum separandis matrimoniis, abolendis coniunctionibus advenisse, quasi iam hinc finem nubendi praescribam. Viderint qui inter cetera perversitatum suarum disiungere docent carnem in duobus unam, negantes eum qui feminam de masculo mutuatus duo corpora ex eiusdem materiae consortio sumpta rursus in se matrimonii computatione compegit. Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet. Quid tamen bono isto melius sit accipimus ab apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente, illud propter insidias temptationum, hoc propter angustias temporum. Qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem; quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa. Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri, quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat, ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri? At enim quanto melius est neque nubere neque uri? Sed etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum quam comprehensum et distortum negare. Atque isto beatiores qui valent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere: Quod permittitur, bonum non est. Quid enim? necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est. Quod si timeo quod permittitur, suspectam habet permissionis suae causam. Quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non vetantur: etsi quodammodo vetantur, cum alia illis praeferuntur. Praelatio enim superiorum dissuasio est infimorum. Non ideo quid bonum est, quia malum non est, nec ideo malum non est, quia non obest. Porro plene bonum hoc antecedit, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Namque malle debes quod prodest quam quod non obest. Ad primum enim locum certamen omne contendit; secundus solatium habet, victoriam non habet. Quod si apostolo auscultamus, obliti posteriorum et extendamur in priora et meliorum donativorum sectatores simus. Sic nobis etsi laqueum non imponit, quid utilitatis sit ostendit dicens, Innupta de dominicis cogitat, uti et corpore et spiritu sancta sit: nupta vero sollicita est quomodo coniugi suo placeat. Ceterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum, qui Pauli similis extiterit.

    Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 1.3
  • Dignum duxi, dilectissima mihi in domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, iam hine providere, ut provisum observes, mandare fidei tuae. Nam saecularibus satis agentes sumus, et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus tabulas ordinamus, cur non magis de divinis atque caelestibus posteritati nostrae prospicere debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et demonstrationem eorum quae ex bonis immortalibus et de haereditate caelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis hoc meae admonitionis fideicommissum deus faciat, cui sit honor, gloria, claritas, dignitas et potestas nunc et in saecula saeculorum. Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis, nihil mihi isto nomine collatura nisi quod tibi proderis. Ceterum Christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in die resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem. Proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo venit etiam in illa, quam septem fratribus per successionem nupsisse voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus expectat. Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae domini. Ne me putes propter carnis tuae integritatem mihi perservandam de contumeliae dolore suspectum insinuare iam hinc tibi consilium viduitatis. Nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. Non enim tam frivola, tam spurca deus suis pollicetur. Sed an tibi vel cuicumque alii feminae ad deum pertinenti proficiet quod suademus licet pertractare.

    Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 1.1
  • Ad. hoc quaeramus, an iure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. Nonne etiam penes nationes severissimi quique domini et disciplinae tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant, officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt servituti vindicandos qui cum alienis servis post dominorum denuntiationem in consuetudine perseveraverunt? Severiores habebuntur terrenae disciplinae caelestibus praescriptis? ut gentiles quidem extraneis iunctae libertatem suam amittant, nostrae vero diaboli servos sibi coniungant et in statu suo perseverent? Scilicet negabunt sibi a domino per apostolum eiusdem denuntiatum. Quam huius amentiae causam detineam, nisi fidei imbecillitatem pronam semper in concupiscentias saecularium gaudiorum? Quod quidem plurimum in lautioribus deprehensum est. Nam quanto dives aliqua est et matronae nomine inflata, tanto capaciorem domum oneribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decurrat. Sordent talibus ecclesiae. Difficile in domo dei dives, ac si quis est, difficile caelebs. Quid ergo faciant? Unde nisi a diabolo maritum petant idoneum exhibendae sellae et mulabus et cinerariis peregrinae proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse non praestet. Quaeso te, gentilium exempla proponas tibi. Pleraeque et genere nobiles et re beatae passim ignobilibus et mediocribus sibi coniunguntur ad luxuriam inventis, aut ad licentiam sectis. Nonnullae se libertis et servis suis conferunt, omnium hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum libertatis suae timeant. Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, Iocupletatiorem futuram in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna caelorum, divitium non sunt, plus dives in paupere inveniet. Maiore dote dotabitur de bonis eius qui in deo dives est. Sit illa ex aequo in terris, quae in caelis forsitan non erit. Dubitandum et inquirendum et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus cui deus censum suum credidit? Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem eius matrimonii quod ecclesia conciliat et confirmat oblatio et obsignat benedictio, angeli renuntiant, pater rato habet? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et iure nubunt. Quale iugum fidelium duorum unius spei, unius voti, unius disciplinae, eiusdem servitutis? Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in carne una. Ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur, simul ieiunia transigunt, alterutro docentes, alterutro exhortantes, alterutro sustinentes. In ecclesia dei pariter utrique, pariter in convivio dei, pariter in angustiis, in per- secutionibus, in refrigeriis. Neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est. Libere aeger visitatur, indigens sustentatur. Eleemosynae sine tormento, sacrificia sine scrupulo, quotidiana diligentia sine impedimento; non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta benedictio. Sonant inter duos psalmi et hymni, et mutuo provocant quis melius domino suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet. His pacem suam mittit. Ubi duo, ibi et ipse: ubi et ipse, ibi et malus non est. Haec sunt quae apostoli vox illa sub brevitate intellegenda nobis relinquit. Haec tibi suggere, si opus fuerit. His te ab exemplis quarundam reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere, non expedit.

    Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.8
  • Moratur dei ancilla cum laboribus alienis, et inter illos om- nibus nominibus daemonum, omnibus sollemnibus regum, incipiente anno, incipiente mense, nidore turis agitabitur. Et procedet de ianua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum, discumbet cum marito saepe in sodalitiis, saepe in popinis, et ministrabit nonnumquam iniquis, solita quondam sanctis ministrare, et non hinc praeiudicium damnationis suae agnoscet, eos observans quos erat iudicatura? Cuius manum desiderabit? de cuius poculo participabit? Quid maritus suus illi, vel marito quid ipsa cantabit? Audiet sane aliquid dei coenans de taberna. De gehenna quae dei mentio? quae Christi invocatio? Ubi fomenta fidei de scripturarum interiectione? Ubi spiritus? Ubi refrigerium? Ubi divina benedictio? Omnia extranea, omnia inimica, omnia damnata, atterendae saluti a malo immissa.

    Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.6
  • Sed aliquis sustinet nostra nec obstrepit. Hoc est igitur delictum, quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia iniustorum sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur. Non potest nescire qui sustinet, aut si celatur quia non sustinet, timetur. Cum autem scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra pressura operari domino, nihil interest, in qua parte delinquas, aut in conscientiam mariti, si sit patiens, aut in conflictationem tui, dum vitatur impatiens. Nolite, inquit, margaritas vestras porcis iactare, ne conculcent eas et conversi vos quoque evertant. Margaritae vestrae sunt etiam quotidianae conversationis insignia. Quanto curaveris ea occultare, tanto su- spectiora feceris et magis captanda gentili curiositati. Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu explodis, cum etiam per noctem exurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari? Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes? et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit? sine gemitu? sine suspicione panis an veneni? Sustinent quidam, sed ut incul- cent, ut illudant huiusmodi feminis, quarum arcana in periculum quod credunt reservent, si forte laedantur, sustinent, quarum dotes obiectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet apud arbitrum speculatorem litigaturi. Quod pleraeque non providentes aut re excruciata aut fide perdita recognoscere consueverunt.

    Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 2.5
  • Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur in quibusdam. Legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno sensu utrumque positum est. Caro terrena materia est, spiritus vero caelestis. Cur ergo ad excusationem proniores quae in nobis infirma sunt opponimus, quae vero fortiora non tuemur? Cur caelestibus terrena non cedant? Si spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur. Nam disiunctis a matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima quae venit de concupiscentia carnis, sequens de concupiscentia saeculi. Sed utraque repudianda est a servis dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia aetatis officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia haec eius adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt. Malunt enim deo nubere. Deo speciosae, deo sunt puellae. Cum illo vivunt, cum illo sermocinantur, illum diebus et noctibus tractant, orationes suas velut dotes domino assignant, ab eodem dignationem velut munera dotalia, quotienscunque desiderant, consequuntur. Sic aeternum sibi donum domini occupaverunt, ac iam in terris non nubendo de familia angelica deputantur. Talium exemplis feminarum ad aemulationem te continentiae exercens spiritali affectione carnalem illam concupiscentiam humabis, temporalia et volatica desideria formae vel aetatis immortalium bonorum compensatione delendo. Ceterum haec saecularis concupiscentia causas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, videlicet caelestia repromittens, dominari in aliena familia, alienis opibus incubare, cultum de alieno extorquere, sumptum quem non sentias caedere. Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis dei et cura et providentia, qui lilia agri tanta gratia vestit, qui volatilia caeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victu vestituque curari, spondens scire se quid cuique servorum suorum opus sit, non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non Gallicos mulos, nec Ger manicos baiulos, quae nuptiarum gloriam accendunt, sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est. Praesume, oro te, nihil tibi opus esse, si domino appareas, immo omnia habere, si habeas dominum, cuius omnia. Caelestia recogita, et terrena despicies. Nihil viduitati apud deum subsignatae necessarium est quam perseverare.

    Pseudo-Tertullian, Ad Uxorem 1.4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.