tertĭus — Lewis & Short
tertĭus, a, um,
I num. ord. adj. [ter], the third.
I Adj.:
vos duo eritis, atque amica tua erit tecum tertia,Plaut. Bacch. 4, 4, 66:
tres video sententias ferri: unam, etc. ... alteram, etc. ... tertiam ut, etc.,Cic. Lael. 16, 56; cf. Caes. B. G. 1, 1; Varr. R. R. 1, 2, 26:
sic disserunt: si quod sit in obscenitate flagitium, id aut in re esse aut in verbo: nihil esse tertium,Cic. Fam. 9, 22, 1; cf. id. Phil. 2, 13, 31:
annus,id. Rep. 2, 37, 62:
tertio illo anno,id. ib. 3, 32, 44:
mancipia venibant Saturnalibus tertiis,i.e. on the third day of the Saturnalia, id. Att. 5, 20, 5:
ab Jove tertius Ajax,the third in descent, greatgrandson of Jupiter, Ov. M. 13, 28:
per tertia numina juro,i.e. by the infernal gods, id. Tr. 2, 53:
regna,the infernal regions, id. F. 4, 584:
tertius e nobis,i.e. one of us three, id. M. 14, 237:
tertios creari (censores),Liv. 6, 27, 5:
tertius dies est,it is two days since, Plin. Ep. 4, 27, 1:
syllaba ab eā tertia,Quint. 1, 5, 30:
diebus tertiis,every three days, Gell. 9, 4, 7. —
II Substt.
A tertĭae, ārum, f. (sc. partes).
1 A third part:
miscentur argento tertiae aeris Cyprii,Plin. 33, 9, 46, § 131; 34, 5, 11, § 20:
cum ad tertias subsederit coctura,Col. 12, 20, 4; 12, 35; Plin. 21, 18, 71, § 119:
duae tertiae partes,two thirds, Col. 5, 2, 11.—*
2 The third part in a play:
Spinther secundarum, tertiarumque Pamphilus,Plin. 7, 12, 10, § 54. —
B Tertĭus, ii, m., and Tertĭa, ae, f., proper names. The latter in a sarcastic pun: Tertiā deductā (after a third was deducted, or after Tertia was seduced), Cic. ap. Macr. S. 2, 2; Suet. Caes. 50.—Adv.
A tertĭō.
1 For the third time:
non hercle veniam tertio,Ter. Eun. 3, 3, 24:
ille iterum, ille tertio pecuniam dedit,Cic. Deiot. 5, 14:
sanguis mittendus est iterum tertioque,Cels. 4, 4, fin.:
cui ter proditae patriae: semel cum, etc. ... iterum cum, etc. ... tertio hodie, etc.,Liv. 23, 9, 11; tertio consules esse, Plin. Pan. 60, 5; cf. Gell. 10, 1.—*
2 In the third place, thirdly:
haec spectans, etc. ... simul, ut, etc. ... tertio, ut, etc.,Caes. B. C. 3, 43.—
3 Three times (post-class.):
parietes tertio obducere,Pall. 1, 11, 2; Treb. Gall. 17. —
B tertĭum, for the third time:
nemo est quin saepe jactans Venerium jaciat aliquando, non numquam etiam iterum ac tertium,Cic. Div. 2, 59, 121: veniunt iterum atque tertium, Cato ap. Charis. p. 196 P.:
idque iterum tertiumque,Plin. 14, 22, 28, § 139:
consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius Maluginensis,Liv. 3, 22, 1; 6, 27, 2:
mori consulem tertium oportuit,id. 3, 67, 3; Front. Aquaed. 10; cf. Gell. 10, 1.