Livy
Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41
Livy — in Latin.
The words most alive here
- consul 72
- romanus 58
- sui 50
- facio 44
- provincia 43
- senatus 41
- magnus 38
- mille 37
- castrum 36
- habeo 35
- M 33
- bellum 33
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Histri, ut primum ad lacum Timavi castra sunt Romana mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur in omnem occasionem intenti, nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat. postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur. nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem ostendit. qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi adtulerant, terroris fecerunt. nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant, et clamor in portis, ut ubi nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur, et concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum fecerat, an hostis intra vallum esset. una vox audiebatur ad mare vocantium; id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris. itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati alii, maior pars inermes, ad mare decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul, cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec auctoritate nec precibus ad extremum valuisset. unus remansit M. Licinius Strabo , tribunus militum secundae legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos obpresserunt. proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant interfecti sunt. praetorio deiecto, direptisque quae ibi fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes pervenerunt. ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari coepit. mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt et, ut quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque corpora onerant.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p2 -
exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere gestas in Hispania ductu auspicioque Appi Claudi proconsulis; et maioribus hostiis viginti sacrificatum. et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit, quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum ruinis nuntiatus erat. cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut ovans urbem iniret. iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius Albinus et M. Popilius Laenas . praetores inde facti N. Fabius Buteo M. Matienus C. Cicereius M. Furius Crassipes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius Saxula iterum. comitiis perfectis Ap. Claudius Centho ex Celtiberis ovans cum in urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in aerarium tulit. flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius .
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p39 -
prodigia eo anno nuntiata, in Crustumino avem sanqualem, quam vocant, sacrum lapidem rostro cecidisse, bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro, qui pecore aberrasset, initam ac semine aspersam. in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit et in Campania bos alenda publice data Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p17 -
Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et de quibus ambigebatur rebus disceptationem ab rege ad Romanos revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum totam coegit gentem. inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam animo obiectis, oraclum aditurus Delphos escendit. cum in media repente Graecia apparuisset, magnum non finitumis modo urbibus terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntii tumultuosi missi. triduum non plus Delphis moratus per Phthiotidem Achaiam Thessaliamque sine damno iniuriaque ullorum, per quos iter fecit, in regnum rediit. nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit, petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent, meminissent, nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso potuerint ac debuerint finiri; secum quidem omnia illis integra esse ad instituendam fideliter amicitiam; cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p33 -
nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore expositum in naves rapiunt; milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt. inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra classis submota est. secernere inde inermes ab armatis coepit. vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent, perpauci equites, qui equos secum eduxissent, inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque, praeda vere futura, si belli hostes meminissent. tunc demum nuntius missus ad tertiam legionem revocandam et Gallorum praesidium, et simul ex omnibus locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum est. tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere iubent, centurionibus imperant, ut graviores aetate milites binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, inponant, equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos tollant: egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in praeda occupati barbari subito obprimantur; sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur. priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad vallum accesserunt. L. Atius tribunus primus secundae legionis non hortabatur modo milites, sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent, primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde stationes certe pro vallo habituros: vino somnoque veri simile esse mersos iacere. sub haec A. Baeculonium signiferum suum, notae fortitudinis virum, inferre signum iussit. ille, si signum seque sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit, conisusque cum trans vallum signum traiecisset, primus omnium portam intravit. et parte alia T. et C. Aelii tribuni militum tertiae legionis cum equitatu adveniunt. confestim et quos binos oneraria in iumenta inposuerant secuti et consul cum toto agmine. at Histrorum pauci, qui modice vino usi erant, memores fuerant fugae; aliis somno mors continuata est, integraque sua omnia Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat, receperunt. aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt. ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium occidit. ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et indignatio inmemores praedae fecit. rex tamen Histrorum temulentus ex convivio raptim a suis in equum inpositus fugit. ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures in matutina fuga quam in recipiendis castris.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p3 -
hostes sub adventum C. Claudi , a quo duce se meminerant nuper ad Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos montes Letum et Ballistam ceperunt, muroque insuper amplexi sunt. tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti perierunt; ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis ingenitae obliti saeviunt in praedam, quae Mutinae parta erat. captivos cum foeda laceratione interficiunt, pecora in fanis trucidant verius passim quam rite sacrificant. satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfligunt, vasa omnis generis, usui magis quam ornamento [in speciem] facta. Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, litteras ad C. Claudium misit, ut cum exercitu ad se in Galliam veniret: campis Macris se eum expectaturum. litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra movit exercitumque ad campos Macros consuli tradidit. eodem [tempore] paucis post diebus C. Valerius consul alter venit. ibi divisis copiis, prius quam digrederentur, communiter ambo exercitus lustraverunt. tum sortiti, quia non ab eadem utrumque parte adgredi hostem placebat, regiones, quas peterent. Valerium auspicato sortitum constabat, quod in templo fuisset; in Petilio id vitii factum postea augures responderunt, quod extra templum sortem in sitellam in templum latam foris ipse oporteret. profecti inde in diversas regiones. Petilius adversus Ballistae et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit, castra habuit. ibi adhortantem eum pro contione milites, inmemorem ambiguitatis verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse. duabus simul partibus subire in adversos montes coepit. ea pars, in qua ipse erat, inpigre succedebat; alteram hostes cum propulissent, ut restitueret rem inclinatam, consul equo advectus suos quidem a fuga revocavit, ipse, dum incautius ante signa obversatur, missili traiectus cecidit. nec hostes ducem occisum senserunt, et suorum pauci, qui viderant, haud neglegenter, ut qui in eo victoriam verti scirent, corpus occultavere. alia multitudo peditum equitumque deturbatis hostibus montis sine duce cepere. ad quinque milia Ligurum occisa; ex Romano exercitu duo et quinquaginta ceciderunt. super tam evidentem tristis ominis eventum etiam ex pullario auditum est vitium in auspicio fuisse, nec id consulem ignorasse. C. Valerius audita periti religionum iurisque publici, quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter ferro periisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere posse.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 p27
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 ·Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.