LOGOI

Livy

Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word appears twelve thousand times but never in the record's dictionaries, is it a word the language defines, or one it simply assumes?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Roma norum esse; quae res Romanis auxit animos, Macedonibus regique eorum haud mediocrem attulit terrorem. et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris vetarent. sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsidis Illyrios ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius loquacitate regiorum ministrorum emanant.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p37
  • Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen. congressi igitur extemplo tela coniecerunt. multa utrimque volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque partis ceciderunt. inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque infestius concur sum de summa belli, si loci satis ad explicandam aciem fuisset. iugum montis in angustum dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte patuit. itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium armorum erant, spectatores pugnae stabant. levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat. pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est. tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si cedenti ex superioribus locis instaret hostis, poterat; nec aliud restabat quam audacter commissum pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est, corrigere. ventum quidem erat eo, ut si hostem similem antiquis Macedonum regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod plurimum intererat, certamini adfuit, cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret. egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis, qui repurgarent iter, Attalum et Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse saltum aperientibus iubet; ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen cogit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p4
  • Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi, metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in tabellarii speciem litteras in foro medio accepit. scriptum in iis erat, ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium adversus populatores mittat. his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per agros Romanis facturos. simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium super alium recentes ex fuga venturos fuisse. per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos Strymonem vidit, portas clausit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p46
  • ‘ P. Nasica , egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium; idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri posset, tacuit. quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est. et tibi, P. Nasica , et quicumque idem, quod tu, occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae pugnae rationem. nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint. iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum nec ante ignorasse et hesterno die, explicatam intuentis aciem, animadvertisse certum habeo. ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad custodiam sarcinarum scitis. sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno aut summum crastino die, si ita videbitur, dis bene iuvantibus sumus? nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et corpore et animo educas, an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore, arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere, torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat? quis pro deum fidem ita conparatus, vel iners atque inbellis, fortissimum virum non vicerit? quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem, praeparaverant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus, nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et incompositis concurrendum? at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus; castra munita, provisam aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpositis, explorata circa omnia, an nihil nostri habentes praeter nudum campum, in quo pugnaremus? maiores vestri castra munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum haberent. ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie vicisset, pro victo haberetur. castra sunt victori receptaculum, victo perfugium. quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum conpulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt? patria altera est militaris haec sedes, vallumque pro moenibus et tentorium suum cuique militi domus ac penates sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victores nos reciperemus? his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat? ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeund o potest? quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta ac crebris turribus, oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis agmine effuso abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt. pugnare enim et ipsi mihi placet, et ideo, quia per Elpeum amnem saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium praesidiis novom iter aperui neque prius, quam debellavero, absistam.’

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p42
  • nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia soluta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede onustum et hostes merito ei Romanos posset facere; sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum per Illyricum ingens oblatum auxilium avaritia dimissum est. veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos capientium ad pugnam equos. hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille dux eorum. venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque, quae viae propinquae sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, vini, pecorum ut copia esset. ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvom auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse. ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra. circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat mercedem pactam opperiens. eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem Gallorum ad Bylazora — Paeoniae is ist locus est — castra movere, principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab Axio flumine et castris regis aberant. haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque muneribus principes advenientes vestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, illud, quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset. cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, ‘abi, renuntia ergo’ inquit ‘regi, nisi aurum obsidesque accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium moturos.’ haec relata regi cum essent, advocato consilio cum, quid omnes suasuri essent, appareret, ipse pecuniae quam regni melior custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere multorum iam ante cladibus experta: periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, ne graviores eos socios habeant quam hostes Romanos. quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant. apparebat omnibus mercedem in multitudine timere nec quicquam aliud; sed cum suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non tenere multitudinem aliam. quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset, numeraret? cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro ad Histrum perpopulati Threciam, qua vicina erat viae, redierunt. quae manus quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent. ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur, potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum , qui ea pependerant spe, haud mediocriter debilitavit. eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit. nam cum trecenta talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam passus est; inde decem talenta ad Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit; reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis praecipit, parvis itineribus veherent, dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac nuntios ab se opperirentur. Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit. hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad bellandum utique cum Romanis, ad revocandum, qui pecuniam portabat, misit velut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima posset praeda ex se victo Romanis reservaretur. et ab Eumene Herophon ignotis, quae occulte acta erant, redit. de captivis actum esse et ipsi evolgaverant et Eumenes consulem vitandae suspicionis causa certiorem fecit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p29
  • per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis statuit. in iugum Cambuniorum montium — Volustana ipsi vocant — decem milia levis armaturae iuvenum cum duce Asclepiodoto mittit; ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat — Lapathus vocatur locus —, Hippias tenere saltum cum duodecim milium Macedonum praesidio iussus. ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit; deinde a Dio, ut obtorpuisse inops consilii videretur, cum equitibus expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem inde cursu Dium repetens.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 p2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.