Livy
Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43
Livy — in Latin.
The words most alive here
- sui 61
- romanus 45
- mille 45
- consul 45
- senatus 44
- legatus 38
- facio 36
- praetor 31
- mitto 30
- quam 29
- dies 27
- urbs 26
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerum colonorum augerent, mille et quingentae familiae ex senatus consulto scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius Luscus , P. Decius Subulo , M. Cornelius Cethegus .
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p24 -
Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum legatio ipso introitu omnes movit, quod Micion, princeps eorum, pedibus captus lectica est introlatus. ultimae necessitatis
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p11 -
Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum in exsuperabilis ab Thessalia montes nivis altitudo facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum, solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret, cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus Romanis, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus peditum, quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum et quingentis equitibus profectus Stuberram venit. inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque apparatu oppugnandarum urbium sequi tertio die ad Uscanam—Pensestianae terrae ea maxima urbs est—posuit castra prius tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos. erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium. postquam nihil pacati referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus est. cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset morari. ceterum postquam vineas agi turresque excitari viderunt, victa pertinacia est. nam praeterquam quod adversus vim pares non erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus erat ut in necopinata obsidione. itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent. promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim sua secum efferentibus iussis primum arma ademit. his urbe egressis et Illyriorum cohors—quingenti erant—et Uscanenses se urbemque dediderunt. Perseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum, quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit. ibi Romanis—quattuor milia autem hominum erant—praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis in Penestiam exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat. praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse ait, nisi in potestate et Draudacum sit; opportunius etiam ad omnia positum esse. admoto exercitu omnes extemplo dediderunt sese. qua spe celeriore deditione erectus postquam animadvertit, quantus agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in potestatem redigit. ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites Romani. magno usui Carvilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo, nihil in ipsos saevitum. ad Oaeneum perventum est, quod sine iusta oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto, quam cetera, iuventute et validum oppidum moenibus erat, et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu difficilis cingebat. haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius altitudine muros superaret. quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est, et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant. ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos nicatoras appellant, transcendit et scalis multis simul partibus impetus in urbem est factus. puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in custodiam dedit; praedae alia militum cessere. Stuberram inde victor revertens ad Gentium legatos Pleuratum Illyricum, exulantem apud se, et Adaeum Macedonem a Beroea mittit. iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua adversus Romanos Dardanosque, adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam secum et cum Macedonibus iungendam. hi transgressi iugum Scordi montis per Illyrici solitudines, quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt. Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati mandata exponentes benigne auditi sunt; qui responsum sine effectu tulerunt, voluntatem sibi non deesse ad bellandum cum Romanis, ceterum ad conandum id, quod velit, pecuniam maxime deesse. haec Stuberram rettulere regi, tum maxime captivos ex Illyrico vendenti. extemplo iidem legati addito Glaucia ex numero custodum corporis remittuntur sine mentione pecuniae, qua non data barbarus inops inpelli ad bellum non poterat. Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursum exercitum reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella, quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p26 -
multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam convenerunt. primi Athenienses introducti. ii se, quod navium habuerint militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse exposuerunt; quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse, quod, quamquam sterilem terram ararent ipsosque etiam agrestis peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio, confecisse et alia, quae imperarentur, praestare paratos esse. Milesii nihil praestitissent memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare se paratos esse polliciti sunt. Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoraverunt ludosque anniversarios ei divae instituisse et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta: ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et sacrificare liceret, petebant. hoc et Lampsaceni octoginta pondo coronam adferentes petebant commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante Philippi fuissent. pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur et, si pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem reciderent. ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. munera omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p8 -
et ex Africa legati simul Carthaginiensium et Masinissae venerunt: Carthaginiensium tritici deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent. id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse. item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo ea et quae ipse ultro pollicitus sit, praestaturum esse. gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea, quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera missa.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p9 -
Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum introducti. ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari vexarique quam hostis patiantur. cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque, quos vellent, sumendi potestatem faceret. vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum, iussique nominare patronos. quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem , P. Cornelium Cn. f. Scipionem , L. Aemilium L. f. Paulum , C. Sulpicium Gallum . cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. bis ampliatus, tertio absolutus est reus. dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta; citerioris Hispaniae populi M. Catonem et Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos sumpserunt. ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus , ab ulterioribus M. Matienus ; ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat. gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse. Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt. fama erat prohiberi a patronis nobilis ac potentes conpellare, auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur. ita praeteritis silentio oblitteratis in futurum tamen consultum ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensumas vendere Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad pecunias cogendas imponerentur.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 p3
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 ·Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.