Livy
Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37
Livy — in Latin.
The words most alive here
- romanus 116
- sui 114
- classis 105
- quam 97
- mille 88
- rex 84
- magnus 84
- hostis 83
- urbs 76
- facio 76
- Antiochus 68
- venio 67
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit. ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia; mare pacatum erat devicto Antiocho. cogitanti Q. Fabio , cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere. Cydoniatae bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur. classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret. nihil magnopere ea Cretenses moverunt; captivos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Valerius Antias ad quattuor milia captivorum, quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi navalis impetrandi ab senatu fuisse. a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae civitates essent.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p54 -
legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat, privatim — sic enim imperatum erat — P. Scipionis temptare animum est conatus. omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit; deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus ingens pollicitus est, et nomine tantum regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem impetrasset. ad ea Scipio: “quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es, ignoras, minus miror, cum te fortunam eius, a quo venis, ignorare cernam. Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad Hellespontum obsistendum, ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli eventu petituri eratis: concesso vero in Asiam transitu et non solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo, cum imperium patiendum sit, relicta est? ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis, deos precor, ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non egebit. pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si privatam gratiam pro privato beneficio desiderabit; publice nec habebo quicquam ab illo nec dabo. quod in praesentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam recuset. ” nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando perinde ac victo iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum intendit.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p25 -
regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitae appellabantur. haec media acies fuit, in fronte in decem partes divisa; partes eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat. ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati. ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit. his tria milia equitum loricatorum — cataphractos ipsi appellant — adiunxit. addita his ala mille ferme equitum; agema eam vocabant; Medi erant, lecti viri, et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites. continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis. ab eadem parte, paulum producto cornu, regia cohors erat; argyraspides a genere armorum appellabantur; Dahae deinde, equites sagittarii, mille et ducenti; tum levis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant. extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii. ab laevo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum — ab Ariarathe missi erant regi —; inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu: Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli. quos appellant dromadas. his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenuis habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu erat: primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum: Pisidae erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes. rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in laevo praeposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p31 -
Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt. biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire placuit. additae huic quoque sunt ad eam classem, quam habebat, sex apertae naves. profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum, quem Megisten vocant, praegressos consequitur. inde uno agmine Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem opperiri. in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia petentibus et procul navium praebet prospectum. eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est; ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni — medium enim aestatis erat —, ad hoc insolito odore ingruere morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt. cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis ad Sidam hostis esse. tardius navigaverant regii adverso tempore etesiarum, quod velut statum favoniis ventis est. Rhodiorum duae et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere; regia classis septem et triginta maioris formae navium erat, in quibus tres hepteres, quattuor hexeres [habebat]. praeter has decem triremes erant. et hi adesse hostis ex specula quadam cognoverunt. utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura, e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium, quod ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus sunt et ipsi eos viderunt. ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal, dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in frontem derectas habebant naves. Rhodii longo agmine veniebant: prima praetoria navis Eudami erat; cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi praeerat. Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quae sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet. ea res primo tumultum praebuit: nam nec sic in altum evectus erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant, non sequebantur. extremo agmini loci nihil ad terram relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur. sed momento temporis et navium virtus et usus rei maritimae terrorem omnem Rhodiis dempsit. nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque venienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum dabat. maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia nave uno ictu demersa: itaque iam haud dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat. Eudamum in alto multitudine navium maxime Hannibal, ceteris omnibus longe praestantem, urgebat, et circumvenisset, ni signo sublato ex praetoria nave, quo dispersam classem in unum colligi mos erat, omnes quae in dextro cornu vicerant naves ad opem ferendam suis concurrissent. tum et Hannibal quaeque circa eum naves erant capessunt fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id celerius fessis remigibus potuerunt. cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentis, viginti paulo amplius integras abscedentis, e turri praetoriae navis silentio facto “exsurgite” inquit “et egregium spectaculum capessite oculis. ” consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium [ac] prope una voce omnes, ut sequerentur, exclamaverunt. ipsius Eudami multis ictibus vulnerata navis erat; Pamphilidam et Chariclitum insequi, quoad putarent tutum, iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti, ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt. inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt. Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne tum quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri regiae classi quam primum cuperet et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt. Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p18 -
Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum, derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum ab Samo intenderat, navigat. ibi naves in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis navalibus decoratos domum redire iubet. Rhodii impigre praevertere ad traiciendas copias consulis [iere]; atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit. in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum; Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere sinum velut nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis, duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet. qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant, quia ingentem vim navium capit; alter prope ipsum Lamptera est. hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam aut scalis aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit praetor, qui principum magistratuumque animos temptarent. postquam obstinatos vidit, duobus simul locis oppugnare est adortus. altera pars infrequens aedificiis erat; templa deum aliquantum tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit; dein cum eo multitudo occurreret ad defendendum, altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque sternebantur muri. ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam stragem ruinarum facerent, alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et virtute quam in moenibus auxilii esse. coactus ergo periculo militum praetor receptui cani iussit, ne obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie. dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem versi, sed undique omnes ad munienda et obmolienda, quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis supervenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet esse, ne in perniciem urbis pugnaretur; si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se tradendi. haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto, temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur. cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus esse, Phocaeensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis, impune eludere. ab hac voce velut signo a praetore dato ad diripiendam urbem passim discurrunt. Aemilius primo resistere et revocare dicendo captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris, non militum arbitrium esse. postquam ira et avaritia imperio potentiora erant, praeconibus per urbem missis liberos omnes in forum ad se convenire iubet, ne violarentur; et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt, fides constitit praetoris: urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p22 -
auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad res Asiae disceptandas componendasque: summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam Cariamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut civitatis Rhodiorum essent; ceterae civitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent, eaedem vectigal Eumeni penderent; quae vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn. Cornelium Merulam M. Iunium Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium Lentulum P. Aelium Tuberonem . his, quae praesentis disceptationis essent, libera mandata; de summa rerum senatus constituit. Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, regias silvas, et Lydiae Ioniaeque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die cum rege Antiocho pugnatum est, et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida, nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmesson item nominatim et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset —: haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa dari. Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset: haec et ab Eumene et Rhodiis excepta. ea quoque his pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam trans Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 p47
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 ·Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.