LOGOI

Livy

Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate, avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus, quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt; nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus esset, interfectos, filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam asportatam, cetera stupra virginum matronarumque oblivioni dentur; ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis omnes — nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est? —; cum Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse: num id postularet facere nos, quod fieri non posset? paene insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti adhaerens, nulli apertior neque opportunior quam navali bello. si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente in ipsis visceribus uramur bello! cum terra Nabis et Lacedaemonii, mari classis Romana urgebunt, unde regiam societatem et Macedonum praesidia inplorem? an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim Dymas priore bello sumus tutati! satis exemplorum nobis clades alienae praebent; ne quaeramus, quem ad modum ceteris exemplo simus.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p21
  • Carthaginienses eo anno argentum in stipendium impositum primum Romam advexerunt. id quia probum non esse quaestores renuntiaverant, experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae mutua sumpta intertrimentum argenti expleverunt. petentibus deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi redderentur, centum redditi obsides; de ceteris, si in fide permanerent, spes facta. petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides ut ab Norba, ubi parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam et Ferentinum transirent. Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani venientibus cum L. Marcio Septimo convenisset. et Narniensium legatis querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam non sui generis pro colonis se gerere, earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul iussus. creati P. et Sex. Aelii — Paetis fuit ambobus cognomen — et Cn. Cornelius Lentulus . quod Narniensibus datum, ut colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non impetraverunt.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p3
  • quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus. obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. cum iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat. augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. ii cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis, qui Setiae prope diem futuri erant, spectaculo intentum populum adgredi statuerant; Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare servitia. huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est. servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae facta futuraque erant exposuerunt. quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque, quae iudices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit. ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. dimissis deinde per agros, qui vestigarent . egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem; pretium eorum ex aerario solutum est dominis. haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura. eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus, qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri. itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p29
  • et Nabis firmato praesidio Argis Lacedaemonem regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas spoliandas uxorem Argos remisit. ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis, sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p42
  • Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi. Cycliadan, principem factionis ad Philippum trahentium res, expulerant; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi volebat, praetor erat. classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat, parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare. optimum igitur ratus est, priusquam eam rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti pollicentis, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum contributuros in anticum gentis concilium. auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi. Sicyone datum est iis concilium. erat autem non admodum simplex habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius, gravis et adsiduus hostis; horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et veteribus et recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro eius crudelitate perfidiaque, neque ex iis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes graviorem post bellum dominum futurum cernebant. neque solum, quid in senatu quisque civitatis suae aut in communibus conciliis gentis pro sententia dicerent, ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus, quid vellent aut quid optarent, satis constabat. ad homines ita incertos introductis legatis potestas dicendi facta est. Romanus primum legatus L. Calpurnius , deinde Attali regis legati, post eos Rhodii disseruerunt; Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. ii fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba passi erant, invecti sunt. et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis orationibus die absumpto dimissa est. postero die advocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut Graecis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a magistratibus facta esset, nec quisquam prodiret, diu silentium aliorum alios intuentium fuit. neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia essent, promendo admonendoque per totum diem habitae. tandem Aristaenus, praetor Achaeorum, ne tacitum concilium dimitteret, 'ubi' inquit 'illa certamina animorum, Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis? nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque verba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad suadendum vocet, obmutuistis! si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae in hanc aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem cuiquam possunt exprimere? cum praesertim nemo tam hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac suadendi, quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus; ubi semel decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro bono atque utili fore defendendum.' haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex tot populis congregatae movit. tum Aristaenus praetor rursus: 'non magis consilium vobis, principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo in commune consultum non vult. forsitan ego quoque tacerem, si privatus essem; nunc praetori video aut non dandum concilium legatis fuisse, aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi ex vestro decreto qui possum? et quoniam nemo vestrum, qui in hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult aut audet, orationes legatorum hesterno die ut pro sententiis dictas percenseamus, perinde ac non postulaverint, quae e re sua essent, sed suaserint, quae nobis censerent utilia esse. Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram petunt et in bello, quod adversus Philippum gerunt, se a nobis adiuvari aequum censent. Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo postulat, ut secum stemus, modo, ne intersimus armis, contentum ait se esse. nulline venit in mentem, cur, qui nondum socii sunt, plus petant quam socius? non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei: fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter legatum videmus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantis videmus: miramini, cur diffidenter Cleomedon, legatus Philippi, ut pro rege arma caperemus adversus Romanos, modo egerit? qui, si ex eodem foedere ac iure iurando, cuius nobis religionem iniciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium, quo tueatur nos, sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus, non hercule magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram iuventutem hinc in Euboeam extrahere, postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle illigari Romano bello vidit, oblitus societatis eius, quam nunc iactat, vastandos populandosque Nabidi ac Lacedaemoniis reliquit. ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis visa est. elevabat Romanum bellum eventumque eius eundem fore, qui prioris belli, quod cum Philippo gesserint, dicebat. cur igitur nostrum ille auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios veteres, simul ab Nabide ac Romanis tueatur? nos dico? quid ita passus est Eretriam Carystumque capi? quid ita tot Thessaliae urbes? quid ita Locridem Phocidemque? quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? cur excessit faucibus Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem relictoque, quem insidebat, saltu penitus in regnum abiit? aut vi aut metu aut voluntate. si sua voluntate tot socios reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest, quin et socii sibi consulant? si metu, nobis quoque ignoscat timentibus; si victus armis cessit, Achaei Romana arma sustinebimus, Cleomedon, quae vos Macedones non sustinuistis? an tibi [potius] credamus Romanos non maioribus copiis nec viribus nunc bellum gerere, quam antea gesserint, potius quam res ipsas intueamur? Aetolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae tum urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo tuta ab armis Romanis fuerunt, ut Philippus Aetolos nequiquam opem Romanorum implorantis depopularetur; nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique simul Macedoniae intulerunt. tertius iam consul summa vi gerit bellum. Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus; nunc Quinctius tenentem claustra Epiri natura loci, munimentis, exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in conspectu regis ipsius expugnavit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p20
  • supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat decretum fieri; in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab liberis temperaverint. Pisias Pellenensis erat; filium damiurgum nomine Memnonem habebat, partis eius, quae decretum recitari perrogarique sententias prohibebat. is diu obtestatus filium, ut consulere Achaeos communi saluti pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret, postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis pervicit, ut postero die coniungeret iis se, qui referebant. qui cum plures facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus relationem ac prae se ferentibus, quid decreturi essent, Dymaei ac Megalopolitani et quidam Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante. nam Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam patriam reddiderat; iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique illigati Philippo erant. ob haec concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et magnis et recentibus obligatis beneficiis. ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto confirmarunt; cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id tempus, quo Romam mitti legati possent, dilata est; in praesentia tris legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 p24

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.