Livy
Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45
Livy — in Latin.
The words most alive here
- romanus 111
- rex 108
- sui 100
- quam 83
- facio 74
- bellum 72
- populus 70
- Perseus 63
- dies 62
- senatus 61
- do 55
- legatus 52
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent, praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt. quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum in Macedonia et devictum regem esse; dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo nuntio victoriae allato est exortus. mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium, omen tamen laetum insidebat animis. quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur. et altera traditur circensis turbae non minus similis veri laetitia. ante diem quintum decimum kal. Octobres, ludorum Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret, laureatas litteras reddidisse dicitur. quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit. quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo pugnasse; Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse; civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani venisse. his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domus magna pars hominum ad coniuges liberosque laetum nuntium portabant. tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum est. postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae, et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites sociosque navales coniuratos haberet, dimitteret; de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius esset, venissent. ante diem sextum kal. Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt. ingentem secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes turbam in forum ad curiam perrexerunt. senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi tantum temporis retenti, dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot milia ex his caesa, quot capta forent; quam paucorum militum iactura tanta hostium strages facta; quam pavide rex fugisset; existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse. eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt; renovataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum conpleri tota urbe deorum immortalium templa. senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria decrevit hostiisque maioribus sacrificari iussit. naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari; socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum his omnes, qui in consulis verba juraverant; et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro Larinati esset — omnibus his locis dispositus exercitus fuerat, cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem — , hos omnes milites dimitti placuit. supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum idus Octobres cum eo die in quinque dies.
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p1 -
intercalatum eo anno; postridie Terminalia kalendae intercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p45 -
eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. is magno comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque undique facto deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque reges vicissent Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis auxissent imperium. cum praetor senatum ei, si velit, eo die daturum dixisset, biduum petiit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret. datus, qui circumduceret eum, L. Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obviam missus fuerat, et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae. tertio post die senatum adiit; gratulatus victoriam est; merita sua in eo bello commemoravit; petiit, ut votum sibi solvere, Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam Fortunae, liceret — ea vota pro victoria populi Romani esse —, et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho captus, quem nulli datum a populo Romano Galli possiderent, daretur. filium postremo Nicomedem senatui commendavit. omnium, qui in Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus. itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est, legatos ad rem inspiciendam missuros; si is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset, dignissimum eo dono Prusiam habituros esse, si autem Antiochi non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut datum Gallis esse, ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quicquam ei datum vellet populus Romanus. ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det, ubi vellet, ablaturum esse sciat. filii Nicomedis commendationem accipere. quanta cura regum amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum, Aegypti regem, esse. cum hoc responso Prusia est dimissus. munera ei ex sestertiis iussa dari et vasorum argenteorum pondo quinquaginta. et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex qua Masgabae, filio regis Masinissae, data essent; et ut victimae aliaque, quae ad sacrificium pertinerent, seu Romae seu Praeneste immolare vellet, regi ex publico sicut magistratibus Romanis praeberentur, et ut ex classe, quae Brundisi esset, naves longae viginti adsignarentur, quibus uteretur. donec ad classem dono datam ei rex pervenisset, L. Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et comitibus praeberet, donec navem conscendisset. mire laetum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum populi Romani accipere. haec de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obviam ire legatis solitum libertumque se populi Romani ferre: ideo insignia ordinis eius gerere; Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse. moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est profectus. actumque in Asia bellum
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p46 -
consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium. his praetoribus duae urbanae provinciae sunt decretae, duae Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p44 -
Paulus benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam quinto die pervenit. praetergressus urbem, ad Spelaeum quod vocant biduum moratus P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis castris Passaronem pervenit. haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis, ne quid ad ea, quae fierent, moveretur: senatum praedam Epiri civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo, missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus. quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum proferretur, per omnes civitates cohortes dimisit. ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in omnes perveniretur. edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas urbes datum est militibus; tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii, peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum humanorum abducerentur. muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa septuaginta. vendita praeda omnis; inde ea summa militi numerata est. Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur. Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias invenisset, exercitu in naves inposito in Italiam traiecit. et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum cognitionem causae senatui reservarat, et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus erat, in Italiam traiecit.
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p35 -
et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis legatio de victoria gratulatum venit. et Masgabae, regis Masinissae filio, Puteolis nave egresso praesto fuit obviam missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico sumptu perduceret. advenienti extemplo senatus datus est. is adulescens ita locutus est, ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret. commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset: duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos senatus, quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram, quod pecuniam ei pro frumento misisset. Masinissam meminisse se regnum a populo Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse; sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse neque emere ea ex fructibus agri ab se dati, quae ibi proveniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano super esset. cum iis mandatis a patre profectum postea consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent gratulatumque senatui iuberent indicare tantae eam rem laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere. responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito beneficio addat. et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum officiis. victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset. grates deis pro victoria apud suos penates ageret; Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere, praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica populi Romani senatum censere. petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum exigeret. munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse comitesque regis in Africam deveherentur; et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data. haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae adlatae sunt, missum eum ab L. Paulo post devictum Persea in Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum. ad eum cum iisdem muneribus, quae data Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium missus iussusque curare, ut aedes hospitio
Livy, Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 p15
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.