Livy
Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35
Livy — in Latin.
The words most alive here
- romanus 122
- sui 96
- rex 79
- bellum 76
- Antiochus 70
- quam 68
- facio 59
- mitto 58
- hostis 55
- magnus 52
- habeo 52
- consul 52
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Alexander Acarnan in consilio erat; Philippo quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum in eum gradum amicitiae regis, ut consiliis quoque arcanis interesset, acceptus erat. is, tamquam non, utrum bellandum esset necne, consuleretur, sed, ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset. iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum inventurum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos; in duobus velut cornibus Graeciae, Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates, quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum: nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum modo, quae claustris aut vinculis teneantur, ingentis iam diu iras eum in pectore volvere; meminisse etiam se, quotiens in bello precari omnis deos solitus sit, ut Antiochum sibi darent adiutorem, cuius voti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. tantum non cunctandum nec cessandum esse: in eo enim victoriam verti, si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p18 -
de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est: instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat, et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent: ita libero faenore obruebantur debitores. cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia, quae proxime fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias, profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius creditori redderetur. inde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset. haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat fama. C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fulvio . is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis signis collatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p6 -
Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et venientis, si possent, exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum, et ex ea copia, quae Lamiae repente colligi potuit, non ita multos Aetolos ducit. Achaei quingenti et ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt; Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt. Micythio erat cum iis, lagatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus. templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus. ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, repente Menippus palatos passim adgressus eos cecidit, ad quinquaginta vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus. ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur. Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset, qui eadem illa, quae nuper, cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit, ut portae sibi aperirentur. qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem. cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem eius insulae urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p44 -
in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique, P. Cornelius Cn. filius Scipio , qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus , qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso ; hi patricii; plebeii autem C. Laelius , Cn. Domitius , C. Livius Salinator , M’ . Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti: nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis, et quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior, ut qui eo anno triumphasset, accedebat, quod alter decimum jam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli; se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit, ut praeferretur candidato, quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet. L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra . aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli ; multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p10 -
cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere visum est consules primo quoque tempore creari. itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret senatui placere, provincia exercituque tradito legatis Romam reverti eum et ex itinere praemittere edictum, quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam venit. eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio , qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Volso . P. Scipioni , ut dilatum viro tali, non negatum honorem appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio . postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius , utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui classem viginti navium in Siciliam duxerat. interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p25 -
inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum vellet, receptum ad urbem haberet, aut commeatus ad urbe in castra portarentur, simul etiam temptaturos, si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit. postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit. Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium, quae pro castris erat, emittit. illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt, primo in castra recipere se conati sunt; deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt [et diripiunt]; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale, per quod vix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset: ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta via est, maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo obiecto iter impediebant. Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus iussis — utique enim equitibus haud facilem futuram fugam —, ipse gravius agmen via patentiore ad Eurotan amnem deduxit. ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari saltu, corpora curare eos iubet; ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo educit, et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostis credebat. nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deviis callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis semitis se tenuerunt; ubi praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentis vias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit. Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano, et quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 p29
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 ·Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.