LOGOI

Livy

Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word appears twelve thousand times but never in the record's dictionaries, is it a word the language defines, or one it simply assumes?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • consules quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt. haruspices ita responderunt, si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse: victoriam, triumphum, propagationem finium portendi. patres quod faustum felixque populo Romano esset, centuriatis comitiis primo quoque die ferre ad populum consules iusserunt, ut quod Perseus, Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset, quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset, arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur. haec rogatio ad populum lata est. senatus consultum inde factum est, ut consules inter se provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello persequeretur. legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis consulibus. id praecipuum provinciae Macedoniae datum, quod, cum alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in singulas legiones. et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim milia peditum, octingentos equites, praeter eos, quos Cn. Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam traiceret. Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet consul, usque ad quinquaginta annos. in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum, quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum praetorumque in is faciendis iudicium arbitriumque esset. inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors fuisset, ut iret quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire placuit atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et dare operam, ut duae partes civium Romanorum, tertia sociorum esset. commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent, mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam portaretur. Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C. Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter peregrinos; C. Lucretio Gallo , quo senatus censuisset, sors obvenit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p34
  • ex praetoribus, qui in provincias ierant, N. Fabius Massiliae moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret. itaque cum id nuntiatum a Massiliensibus legatis esset, senatus decrevit, ut P. Furius et Cn. Servilius , quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem Hispaniam prorogato imperio optineret. sors opportuna fuit, ut P. Furius idem, cuius ea provincia fuerat, remaneret.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p4
  • sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde bellum ordirentur. regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium cunctandi censebant. et Romani censebant cunctationem suam infamem apud socios esse, maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem. consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus in concilio — trepidus nuntius adfert hostem magno agmine adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, uti arma capiant interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum iaculatorum peditum exire. Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa peditum iussit. praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura; et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt. minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum, Cassignatus praeerat, et levis armaturae centum fere et quinquaginta Mysi aut Cretenses. constitit rex, incertus, quantum esset hostium. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit. proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad Sycurium copias reduxit; postero die circa eandem horam in eundem locum rex copias admovit plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris erat, adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent, pugnaturos fuisse apparebat. cum Romani quiessent stationibus etiam intra vallum reductis, regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen adgrederentur; inde certamine orto cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p62
  • inde legatio sub idem tempus in Asiam ac circum insulas missa. tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius . ii circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea pro Romanis bellum, et quo quaeque opulentior civitas erat, eo accuratius agebant, quia minores secuturae maiorum auctoritatem erant. Rhodii maxumi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere tantum, sed adiuvare viribus suis bellum poterant, quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis. qui cum in summo magistratu esset — prytanin ipsi vocant — multis orationibus perpulerat Rhodios, ut omissa, quam saepe vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem, retinerent. bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello vidissent. trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. id eo magis enixe faciundum esse, ut crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent. his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem esse appareret, ostenderunt. et haec legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiae momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam rediit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p50
  • Marcius et Atilius ad Gitanas Epiri oppidum decem milia a mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium adsensu auditi sunt et quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut praesidio essent liberatis ab senatu Macedonibus, miserunt. inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in praetoris mortui locum alius sufficeretur, et Lycisco praetore facto, quem Romanorum favere rebus satis conpertum erat, transierunt in Thessaliam, eo legati Acarnanes et Boeotorum exules venerunt. Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam; si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene merendo liberalitatem experirentur. Boeotis exprobratum societatem eos cum Perseo iunxisse. cum culpam in Ismeniam principem alterius partis conferrent et quasdam civitates dissentientis in causam deductas, appariturum id esse Marcius respondit: singulis enim civitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos. Thessalorum Larisae fuit concilium, ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum essent. hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad omnia decernenda, quae Romani vellent.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p43
  • inde offensus longinquitate loginquitate itineris rex ad Mopselum castra movit, et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum agrum transeunt. ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium profectus, cum quantum adcelerare poterat effuso agmine isset, inproviso adgressus est Romanos. iuncta vehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur, sescenti ferme homines. praedam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium dedit; ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse. L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites repentino hostium adventu in propinquum tumulum recepit, loci se praesidio, quia numero et viribus impar erat, defensurus. ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus proelium conserere, alios eminus tela ingerere. ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propter eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque. maxime cestrosphendonis vulnerabantur. hoc illo bello novum genus teli inventum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum erat crassitudine digiti; huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent, circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat. cum maiore nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut glans emicabat. cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri; nec cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam obstinatis mori spes adfulsit. nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot civium—nam octingenti ferme, et omnes Romani erant—cum equitatu ac levi armatura—accesserant nova auxilia, Numidiae pedites equitesque et elephanti—castris egreditur et tribunis militum imperat, ut legionum signa sequantur. ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad tumulum praecedit. consulis latera tegunt Eumenes, Attalus et Misagenes, regulus Numidarum.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 p70

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.