Livy
Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36
Livy — in Latin.
The words most alive here
- sui 116
- romanus 115
- rex 84
- consul 83
- bellum 65
- dies 61
- facio 58
- urbs 52
- mitto 52
- quam 51
- Philippus 51
- Aetolus 50
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
sub idem tempus M. Baebius et Philippus rex, iam ante per hiemem in Dassaretiis congressi, cum Ap. Claudium , ut obsidione Larisam eximeret, in Thessaliam misissent, quia id tempus rebus gerendis immaturam erat, in hiberna regressi, principio veris coniunctis copiis in Thessaliam descenderunt. in Acarnania tum Antiochus erat. advenientes Philippus Malloeam Perrhaebiae, Baebius Phacium est adgressus; quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit. inde Atragem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo rursus obsidenti Malloeam se coniungit. sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt. erant autem haec: Aeginium Ericinium Gomphi Silana Tricca Meliboea Phaloria. inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat, circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet. quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non esse. postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius restitit ad Pellinaeum oppugnandum.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p10 -
consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. Oppio Salinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania ulterior. his ita exercitus decreti: A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque. L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum, quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est, ut novorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia civium Romanorum esset. idem supplementi ad C. Flaminium , cui imperium prorogabatur, in Hispaniam citeriorem est missum. M. Aemilius Lepidus ab L. Valerio , cui successurus esset, simul provinciam exercitumque accipere iussus; L. Valerium , si ita videretur, pro praetore in provincia retinere et provinciam ita dividere, ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. Valerius viginti navibus longis custodiret. eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad mare comportandum devehendumque in Graeciam curaret. idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum; ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari placere. C. Livius praetor, cui classis evenerat, triginta navibus paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore iussus, et ab Atilio naves accipere. veteres naves, quae in navalibus erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori negotium datum est, et in eam classem socios navales libertinos legeret. legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo pretium solveret populus Romanus. adeoque in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit, ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo die redire posset, neve uno tempore quinque senatores ab urbe Roma abessent. in comparanda impigre classe C. Livium praetorem contentio orta cum colonis maritimis paulisper tenuit. nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes consentirent, decrevit vacationem rei navalis eis colonis non esse. Ostia et Fregenae et Castrum Novum et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de vacatione certarunt. consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari; et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum indicendum. fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo consulerentur, decrevisse nihil referre, ipsi coram an ad praesidium nuntiaretur; amicitiam renuntiatam videri, cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec satisfieri aequum censuissent; Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum urbem, per vim occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano inferendum traduxissent. omnibus iam satis comparatis M'. Acilius consul edixit, ut quos L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique Latino imperasset, quos secum in provinciam ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais convenirent. ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per eosdem dies et praetores in provincias profecti sunt.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p2 -
exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius Africanum intuentibus cunctis ad finiendum cum Antiocho bellum. postero die praetores creati M. Tuccius L. Aurunculeius Cn. Fulvius L. Aemilius P. Iunius C. Atinius Labeo .
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p34 -
C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves, quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium altum petit. Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli—necdum enim omnia in Graecia perpacata erant—et ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum. Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse, protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus paucis diebus Piraeum ad veterem classem pervenit. ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum—audiebat enim Antiochum Ephesi navales terrestrisque parare copias—, an nusquam abscederet ab Romanis, ex quorum fortuna sua penderet. a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et viginti navibus tectis Romam est profectus. Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris speculatoriae erant, Delum traiecit. eo [fere] tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli per aliquot dies—et est ventosissima regio inter Cycladas fretis alias maioribus, alias minoribus divisas— adversi venti tenuerunt. Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit. qui omissis, quae in Hellesponto agebat, cum rostratis navibus, quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium extemplo habuit, faciendumne periculum navalis certaminis foret. Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis: ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum. nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum etiam, ut quae in terram hostium veniant, oneratas commeatu venire; suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam maris terrarumque et ventorum, quae omnia ignaros turbatura hostis essent. movit omnis auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus erat. biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectae ceterae apertae minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt. inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad Sipylum est, concessit ad terrestris copias comparandas; classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam ibi aptius expectatura hostem, contendit. Romani, ubi primum aquilones—ii namque per aliquot dies tenuerant—ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in Aegaeum mare versum, petunt; inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam ad suam classem profectus, paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis, apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantis instruentisque se ad navale certamen rediit. inde centum quinque tectis navibus, apertis ferme quinquaginta profecti, primo aquilonibus transversis cum urgerentur in terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naves ire; deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum, qui super Cissuntem est, conati sunt traicere. Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, dextrum cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et aequa fronte ad pugnam procedebat. quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul armamenta componens opperitur insequentis navis. iam fere triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras derigere. Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut demendis armamentis tumultuari primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate potest, concitat naves. iam omnibus in conspectu erant. duae Punicae naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt regiae naves; et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt armati et deiectis caesisque propugnatoribus navem capiunt; una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad classem refugit. Livius indignatione accensus praetoria nave in hostes tendit. adversus quam eadem spe duae, quae Punicam unam navem circumvenerant, cum inferrentur, demittere remos in aquam ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in advenientis hostium naves ferreas manus inicere et, ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis nec pro viris ducere regia mancipia. haud paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas naves expugnavit cepitque. et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur. Eumenes, qui [extremus] commisso certamine advenerat, ut animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum ipse, ubi aequa pugna erat, invadit. neque ita multo post primum ab laevo cornu fuga coepit. Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari vidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit; mox idem et qui prope terram cum Eumene contraxerant certamen fecerunt. Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti sunt. postquam celeritate navium, utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra tendentis viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus cum milite ac remige, decem demersis. Romanae classis una Punica navis, in primo certamine ab duabus circumventa, periit. Polyxenidas non prius quam in portu Ephesi fugae finem fecit. Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt; postero die hostem persequi intenderunt. medio fere in cursu obviae fuere iis quinque et viginti tectae Rhodiae naves cum Pausistrato praefecto classis. his adiunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie instructa steterunt. postquam confessionem victis satis expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi; Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt. ibi relictis ad praesidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas classis venit; et, cum iam hiems appeteret, fossa valloque circumdatis naves subductae.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p33 -
per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans urbem est ingressus. argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum triginta, auri centum viginti septem pondo.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p30 -
P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M’. Acilium Glabrionem consules inito magistratu patres, priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano bene atque feliciter eveniret. ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi. haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres rogationem ad populum ferri iusserunt, vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti essent bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita videretur consulibus, rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius eam rogationem pertulit; tum senatus decrevit, ut consules Italiam et Graeciam provincias sortirentur, cui Graecia evenisset, ut praeter eum numerum militum, quem L. Quinctius consul in eam provinciam ex auctoritate senatus scripsisset imperassetve, ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset; et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium superioris anni consulem legari ad id bellum placuit. alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois iussus bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores consules habuissent, alterum ut mitteret Romanam, eaeque urbanae legiones essent paratae quo senatus censuisset. his ita in senatu intento ad id, quae cuius provincia foret, decretis, tum demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit. certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem imperarent consules, utique M’. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret et dona ad omnia pulvinaria. id votum in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo consul nuncupavit: “si duellum, quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit. quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte facti donaque data recte sunto.” supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.
Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 p1
Doors
- Ask about the words of the Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 36 →
- Other works of Livy Ab urbe condita ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 31 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32 - 32 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 33 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 35 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 37 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38 - 38 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 39 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 41 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42 - 42 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 43 ·Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44 - 44 ·Ab urbe condita libri, erklürt von M. Weissenborn, book 45 ·Ab Urbe Condita, books 1-2 - 1
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.