LOGOI

Livy

Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word appears twelve thousand times but never in the record's dictionaries, is it a word the language defines, or one it simply assumes?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad Contrebiam ductae legiones. ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset, morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit. Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in urbem introduxit. Celtiberi, qui profecti erant a domo deditionis ignari, cum tandem superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in alteram partem translata rati aut recessisse hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt. in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos adorti fuderunt. quae res ad resistendum eos et ad capessendam pugnam inpediit, quod non uno agmine nec ad signa frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti fuit: sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam confertos eos hostis circumvenit. tamen ad duodecim milia sunt caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti, signa militaria sexaginta duo. qui palati e fuga domum se recipiebant alterum agmen Celtiberorum venientium deditionem Contrebiae et suam cladem narrando averterunt. extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus a Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones multa castella obpugnando, donec maxima pars Celtiberorum in deditionem venit. haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p32
  • Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat, quam ut fugam necessariam duceret; tantum, ut procul abesset, curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus viveret, se defensurus. is spe potiundi ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere, ne super inpunitatem etiam praemio sceleris frueretur. Antigonum igitur adpellat, cui et palam facti parricidii gratia obnoxius erat, neque pudendum aut paenitendum eum regem Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore censebat. “quando in eam fortunam veni” inquit, “Antigone, ut orbitas mihi, quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum, quod a patruo tuo forti, non solum fideli tutela eius custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo est. te unum habeo, quem dignum regno iudicem; si neminem haberem, perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis praemium esse. Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis, qui meo infelici errori unus inlacrimasti, in locum eius substitutum relinquam. ” ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit. cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes principibusque Antigonum commendare; et, si vita longior subpetisset, haud dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus fuerit. ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est inplicitus. sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat, curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, cum diris exstinctum esse exsecrationibus alterius. tamen admoneri potuisset Antigonus, si aut adfuisset aut statim palam facta esset mors regis. medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non expectata morte regis a primis desperationis notis nuntios per dispositos , ita ut convenerat, misit ad Perseum et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra regiam erant, celavit. obpressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p58
  • eodem anno in agro L. Petili scribae sub Ianiculo, dum cultores [agri] altius moliuntur terram, duae lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae. inventae sunt, operculis plumbo devinctis. litteris Latinis Graecisque utraque arca scripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium regem Romanorum rum sepultum esse, in altera libros Numae Pompili inesse. eas arcas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum omnibus absumptis. in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros, non integros modo, sed recentissima specie. septem Latini de iure pontificio erant, septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse potuit. adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse, vulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse Numam, mendacio probabili adcommodata fide. primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petilius praetor urbanus studiosus legendi eos libros a L. Petilio sumpsit; et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in decuriam legerat. lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti, si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repentendos existimaret, experiretur; id integra sua gratia eum facturum. scriba tribunos plebis adit; ab tribunis ad senatum res est reiecta. praetor se ius iurandum dare paratum esse aiebat libros eos legi servarique non oportere. senatus censuit satis habendum, quod praetor ius iurandum polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos esse; pretium pro libris quantum Q. Petilio praetori maiorique parti tribunorum plebis videretur domino solvendum esse. id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto in conspectu populi cremati sunt.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p30
  • ingressi sunt pacato agmine; digressu deinde Cottonis et Antigoni et haud multo post ad famam mortis Philippi neque Thraces commercio faciles erant neque Bastarnae empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne decederent via. inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in montem ingentis altitudinis— Donucam vocant—concesserunt. quo cum subire Bastarnae vellent, quali tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse, talis tum Bastarnas nequiquam ad iuga montium adpropinquantes obpressit. neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus praestringentibus aciem oculorum, sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur corpora, nec solum milites, sed etiam principes icti caderent. itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas inprovidi sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant. dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum, aliis penetrandum in Dardaniam censentibus. triginta ferme milia hominum in Dardaniam, quo Clondico duce profecti erant, pervenerunt; cetera multitudo retro, qua venerat, Apolloniam mediterraneam regionem repetit. Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque, ut rex ab senatu adpellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia gesta.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p60
  • dicenti haec lacrimae simul spiritum et vocem intercluserunt. Philippus submotis iis paulisper conlocutus cum amicis pronuntiavit, non verbis se nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum, sed inquirendo in utriusque vitam ac mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus adpareret, noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod maxime cum Perseo gerendum erat.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p15
  • legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas, Eumenis et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controversiis eorum cognoscerent statuerentque. Lacedaemoniorum deinde exulum et Achaeorum legati introducti sunt; et spes data exulibus est scripturum senatum Achaeis, ut restituerentur; Achaei de Messene recepta compositisque ibi rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege Macedonum duo legati venerunt, Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu esset; speculatum magis inquisitumque missi de iis quorum Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum T. Quinctio adversus fratrem de regno habitorum. hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat rex; erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et participes.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40 - 40 p21

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.