LOGOI

Livy

Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34

Livy — in Latin.

The words most alive here

When a word appears twelve thousand times but never in the record's dictionaries, is it a word the language defines, or one it simply assumes?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque iis, quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent. veris initio Corinthum conventu edicto venit. ibi omnium civitatium legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus, orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et imperatorum, qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus gestis. omnia cum approbatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad mentionem Nabidis ventum esset; id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem, sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis. nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno mentionem admittendam auribus non fuisse; nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non posset, satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui, quam intermori vehementioribus, quam quae pati posset, remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis perituram. praeteritorum commemorationi subiecit, proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in animo esse; Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis traditurum, ut omnes scirent, utrum Romanis an Aetolis mentiri mos esset, qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos. sed illis nec, quid dicerent, nec, quid facerent, quicquam umquam pensi fuisse; reliquas civitates monere, ut ex factis, non ex dictis amicos pensent intellegantque, quibus credendum et a quibus cavendum sit. libertate modice utantur; temperatam eam salubrem et singulis et civitatibus esse, nimiam, et aliis gravem et ipsis qui habeant, praecipitem et effrenatam esse. concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in commune omnes civitates consulerent. adversus consentientis nec regem quemquam satis validum nec tyrannum fore; discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars, quae domestico certamine inferior sit, externo potius se applicet quam civi cedat. alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam libertatem ac munus suum bene positum sciret.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p38
  • in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit. decem milia hostium sunt caesa. per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit. tulit in eo triumpho argenti infecti viginti quinque milia pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille quadringenta. militibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos aeris, triplex equiti.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p36
  • Capitolio ab Sabinis capto medio in foro signis collatis dimicaretur, nonne intercursu matronarum inter acies duas proelium sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne id agmen, quo obruta haec urbs esset, matronae averterunt ? iam urbe capta a Gallis aurum, quo redempta urbs est, nonne matronae consensu omnium in publicum contulerunt? proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium, et, cum dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad matrem Idaeam accipiendam? dissimiles, inquis, causae sunt. nec mihi causas aequare propositum est; nihil novi factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad omnis pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur fecisse? quid autem fecerunt? superbas, me dius fidius, aures habemus, si, cum domini servorum non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis indignamur.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p3
  • eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum praesidio sex milium, dato ab Ap. Claudio praetore, Celtiberi agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt. viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit, duodecim milia ex iis caesa, oppidum Iliturgi receptum et puberes omnis interfectos. inde ad castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est ingressus. argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti undeviginti milia quadringentos undequadraginta; causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno auspicio et in aliena provincia pugnasset. ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo. itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est ingressus, quam successor eius Q. Minucius triumpharet. hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta septuaginta octo milia.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p8
  • post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae coeptae sunt. cum legatus Atheniensium, quantum poterat, gratiis agendis Romanorum in Graeciam merita extulisset, ‘ imploratos [auxilium] adversus Philippum tulisse opem, non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium’, indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum carpi futura calumniantium, cum fateri potius praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi Aetolos. igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in Atheniensis, libertatis quondam duces et auctores, adsentationis propriae gratia communem causam prodentis, questus deinde [est] Achaeos, Philippi quondam milites, ad postremum inclinata fortuna eius transfugas, et Corinthum recepisse et id agere, ut Argos habeant, Aetolos, primos hostis Philippi, semper socios Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto Philippo, fraudari Echino et Pharsalo, insimulavit fraudis Romanos, quod vano titulo libertatis ostentato Chalcidem et Demetriadem praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere inde praesidia obicere semper soliti sint ‘ numquam, donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur, liberam Graeciam fore’, postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et Nabim causam facerent. deportarent legiones in Italiam; Aetolos polliceri aut condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis deducturum, aut vi atque armis coacturos in potestate consentientis Graeciae esse.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p16
  • Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset. his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoram rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit. prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res, ut iis condicionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti.

    Livy, Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34 - 34 p24

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.