Cicero
Letters to and from Brutus
Cicero — in Latin.
The words most alive here
- quam 94
- publicus 74
- video 69
- habeo 56
- scribo 54
- magnus 48
- quidem 47
- facio 46
- Antonius 46
- quo 42
- littera 40
- Brutus2 40
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
nunc tuum est consilium, Brute, de toto genere belli. video te lenitate delectari et eum putare fructum esse maximum praeclare quidem, sed aliis rebus, aliis temporibus locus esse solet debetque clementiae. nunc quid agitur, Brute? templis deorum immortalium imminet hominum egentium et perditorum spes, nec quicquam aliud decernitur hoc bello nisi utrum simus necne. cui parcimus aut quid agimus? hic ergo consulimus quibus victoribus vestigium nostrum nullum relinquetur? nam quid interest inter Dolabellam et quemvis Antoniorum trium? quorum si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella. haec ut ita sentiret senatus populusque Romanus, etsi res ipsa cogebat, tamen maxima ex parte nostro consilio atque auctoritate perfectum est. tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defendam, non relinquam meam. neque dissolutum a te quicquam homines exspectant nec crudele. huius rei moderatio facilis est. ut in duces vehemens sis. in milites liberalis.
Cicero, Letters to and from Brutus 2.5.5.p1 -
satis multa de honoribus; nunc de poena pauca dicenda sunt. intellexi enim ex tuis saepe litteris te in iis quos bello devicisti clementiam tuam velle laudari. existimo equidem nihil a te nisi sapienter; sed sceleris poenam praetermittere (id enim est quod vocatur ignoscere), etiam si in ceteris rebus tolerabile est, in hoc bello perniciosum puto. nullum enim bellum civile fuit in nostra re publica omnium quae memoria mea fuerunt, in quo bello non, utracumque pars vicisset, tamen aliqua forma esset futura rei publicae. hoc bello victores quam rem publicam simus habituri non facile adfirmarim, victis certe nulla umquam erit. dixi igitur sententias in Antonium, dixi in Lepidum severas neque tam ulciscendi causa quam ut et in praesenti sceleratos civis timore ab impugnanda patria deterrerem et in posterum documentum statuerem ne quis talem amentiam vellet imitari.
Cicero, Letters to and from Brutus 1.15.10 -
Ciceronem meum, mi Brute, velim quam plurimum tecum habeas. virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam quam contemplationem atque imitationem tui. XVIII Kalend. Maias.
Cicero, Letters to and from Brutus 2.5.6 -
mihi quidem ita beatus esse videbor, si modo constanter ac perpetuo placebit hoc consilium ut relatam putem gratiam pietati meae. quid enim est melius quam memoria recte factorum et libertate contentum neglegere humana? sed certe non succumbam succumbentibus nec vincar ab iis qui se vinci volunt experiarque et temptabo omnia neque desistam abstrahere a servitio civitatem nostram. si secuta fuerit quae debet fortuna, gaudebimus omnes; si minus, ego tamen gaudebo. quibus enim potius haec vita factis aut cogitationibus traducatur quam iis quae pertinuerint ad liberandos civis meos?
Cicero, Letters to and from Brutus 1.16.9.p1 -
venio nunc longo sane intervallo ad quandam epistulam, qua mihi multa tribuens unum reprehendebas quod in honoribus decernendis essem nimius et tamquam prodigus. tu hoc; alius fortasse, quod in animadversione poenaque durior, nisi forte utrumque tu. quod si ita est, utriusque rei meum iudicium studeo tibi esse notissimum †neque solum ut Solonis dictum usurpem† qui et sapientissimus fuit ex septem et legum scriptor solus ex septem. is rem publicam contineri duabus rebus dixit, praemio et poena. est scilicet utriusque rei modus sicut reliquarum et quaedam in utroque genere mediocritas. sed non tanta de re propositum est hoc loco disputare;
Cicero, Letters to and from Brutus 1.15.3 -
Cicero, filius tuus, sic mihi se probat industria, patientia, labore, animi magnitudine, omni denique officio ut prorsus numquam dimittere videatur cogitationem cuius sit filius. qua re quoniam efficere non possum ut pluris facias eum qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo ut tibi persuadeas non fore illi abutendum gloria tua ut adipiscatur honores paternos. Kalend. Apr. Dyrrhachio.
Cicero, Letters to and from Brutus 2.3.6
Doors
- Ask about the words of the Letters to and from Brutus →
- Other works of Cicero Academica ·Brutus ·Cum Populo Gratias Egit ·Cum Senatui Gratias Egit ·De Divinatione ·De Domo Sua Ad Pontifices ·De Fato ·de Finibus Bonorum et Malorum ·De haruspicum responso in P. Clodium in Senatu Habita ·De Imperio Cn. Pompei Ad Quirites ·De Inventione ·De Lege Agraria ·de Natura Deorum ·De Officiis ·De Optimo Genere Oratorum ·De Oratore
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.