LOGOI

Seneca

De Beneficiis

Seneca — in Latin.

The words most alive here

When a word means simply "to give," and lives in every kind of book at once, where do you look to find its life?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo. Omne hac via procedit officium. Sic serimus, sic navigamus, sic militamus, sic uxores ducimus, sic liberos tollimus ; cum omnium horum incertus sit eventus, ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credidimus. Quis enim pollicetur serenti proventum, naviganti portum, militanti victoriam, marito pudicam uxorem, patri pios liberos ? Sequimur, qua ratio, non qua veritas traxit.

    Seneca, De Beneficiis 4.33.2
  • Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : " Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris ! " Quod dicere solemus, linguarium dabo.

    Seneca, De Beneficiis 4.36.1
  • Ingratus est, qui in referenda gratia secundum datum videt, qui sperat, cum reddit. Ingratum voco, qui aegro adsidit, quia testamentum facturus est, cui de hereditate aut de legato vacat cogitare. Faciat licet omnia, quae facere bonus amicus et memor officii debet : si animo eius obversatur spes lucri, captator est et hamum iacit. Ut aves, quae laceratione corporum aluntur, lassa morbo pecora et casura ex proximo speculantur, ita hic imminet morti et circa cadaver volat.

    Seneca, De Beneficiis 4.20.3
  • Aeque ambitio non patitur quemquam in ea mensura honorum conquiescere, quae quondam eius fuit impudens votum. Nemo agit de tribunatu gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque perductus ; nec haec grata est, si deest consulatus ; ne hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, unde venerit, respicit, sed quo tendat.

    Seneca, De Beneficiis 2.27.4
  • Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius indures ; sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam videtur, timet ; deprenso pudor demitur.

    Seneca, De Beneficiis 7.28.3
  • nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.

    Seneca, De Beneficiis 4.13.2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.