LOGOI

Seneca

Ad Lucilium Epistulae Morales

Seneca — in Latin.

The words most alive here

If "good" and "pretty" grew from one root, when did the Romans decide they were two words?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Multa quam supervacua essent, non intelleximus, nisi deesse coeperunt; utebamur enim illis, non quia debebamus, sed quia habebamus. Quam multa autem paramus, quia alii paraverunt, quia apud plerosque sunt! Inter causas malorum nostrorum est, quod vivimus ad exempla, nec ratione conponimur sed consuetudine abducimur.

    Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 20.123.6.p1
  • Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.

    Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 8.73.12.p1
  • Venio nunc illo, quo me vocat expectatio tua. Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet. Hi enim omnes corporis sensus sunt. Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est? Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.

    Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 8.71.29
  • Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit; perfrices frontem oportet et te ipse non audias. Multa enim inobservatus ille cursus feret, quae reprehendere velis.

    Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 4.40.13
  • Librorum istic inopiam esse querens. Non refert, quam multos, sed quam bonos habeas; lectio certa prodest, varia delectat. Qui, quo destinavit, pervenire vult, unam sequatur viam, non per multas vagetur. Non ire istuc, sed errare est.

    Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 5.45.1
  • Pudet autem me generis humani, quotiens scholam intravi. Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum. Illud quidem fartum est et ingenti studio, quis sit pythaules bonus, iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum. At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus; aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadenti contemnenda est ipse contemptus.

    Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales 9.76.4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.