Augustine
Epistulae. Selections.
Augustine — in Latin.
The words most alive here
- dico 363
- deus 357
- quam 288
- facio 258
- dominus 211
- bonus 195
- video 187
- habeo 185
- sui 180
- verus 178
- debeo 171
- homo 167
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Quod senex Megalius defunctus sit, iam vos audisse quis dubitet? Erant autem a depositione corporis eius. cum haec scriberem, dies ferme viginti quattuor. Utrum iam videris, disponebas enim, successorem primatus eius, si fieri potest, nosse volumus. Non desunt scandala sed neque refugium; non desunt maerores sed neque consolationes. Atque inter haec quam vigilandum sit, ne cuiusquam odium cordis intima teneat neque sinat, ut oremus deum in cubili nostro clauso ostio, sed adversus ipsum deum claudat ostium, nosti optime, optime frater; subrepit autem, dum nulli irascenti ira sua videtur iniusta. Ita enim inveterescens ira fit odium, dum quasi iusti doloris admixta dulcedo diutius eam in vase detinet, donec totum acescat vasque corrumpat. Quapropter multo melius nec iuste cuiquam irascimur, quam velut iuste irascendo in alicuius odium irae occulta facilitate delabimur. In recipiendis enim hospitibus ignotis solemus dicere multo esse melius malum hominem perpeti quam forsitan per ignorantiam excludi bonum, dum cavemus, ne recipiatur malus. Sed in affectibus animi contra est. Nam incomparabiliter salubrius est irae etiam iuste pulsanti non aperire penetrale cordis quam admittere non facile recessuram et per- venturam de surculo ad trabem. Audet quippe inpudenter etiam crescere citius, quam putatur. Non enim erubescit in tenebris, cum super eam sol occiderit. Recolis certe, qua cura et quanta sollicitudine ista scripserim, si recolis quid mecum nuper in itinere quodam locutus sis.
Augustine, Epistulae. Selections. 13.2 -
Litteras nullas tuae venerabilitatis, ex quo ab invicem corporaliter digressi sumus, accepi. Nunc vero legi epistulam benignitatis tuae de Donato et fratre eius et, quid responderem, diu fluctuavi. Sed tamen etiam atque etiam cogitanti, quid sit utile saluti eorum quibus nutriendis in Christo servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit nisi non esse istam viam dandam servis dei, ut facilius se putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores. Et ipsis enim facilis lapsus et ordini clericorum fit indignissima iniuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eliguntur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum adsumere soleamus, nisi forte, sicut vulgares dicunt, malus choraula bonus symphoniacus est, ita idem ipsi vulgares de nobis iocabuntur dicentes malus monachus bonus clericus est. Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos subrigimus et tam gravi contumelia clericos dignos putamus, in quorum numero sumus, cum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia et tamen desit instructio necessaria aut personae regularis integritas.
Augustine, Epistulae. Selections. 17.1 -
Fratrem Severum et qui cum eo sunt salutamus. Etiam ipsis fortasse scriberemus, si per festinationem perlatoris liceret. Peto autem, ut apud eundem fratrem nostrum Victorem, cui ago etiam apud tuam sanctitatem gratias, quod Constantinam cum pergeret indicavit, petendo adiuves, propter negotium quod ipse novit, de quo gravissimum pondus pro ea re multum deprecantis Nectarii maioris patior, per Calamam remeare ne gravetur; sic enim promisit mihi. Vale.
Augustine, Epistulae. Selections. 13.3 -
Si autem et hunc librum vel hunc in eo libro locum esse negaverit suum, ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles viros et eius sine dubio dilectores, quibus adtestantibus purgare me possum quod eundem librum ipsi mihi dederint et ibi hoc legatur eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse sive conscriptum sive falsatum. Iam inter illos eligat quisque cui credat. Meum non est de hac re diutius disputare. Rogamus, ut certe transmittas sibi, si 1 negaverit se ista sentire, quae illi obiciuntur inimica gratiae Christi. Tam quippe aperta est eius defensio, ut, si vestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla verborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur non multum curantes, utrum illa perversa et impia numquam senserit an se ab eis aliquando correxerit.
Augustine, Epistulae. Selections. 41.10 -
Quid multa? Si voluntate sua Mappalienses in tuam communionem transierunt, ambos nos audiant, ita ut scribantur quae dicimus, et a nobis subscripta eis Punice interpretetur, et remoto timore dominationis eligant quod voluerint. Ex his enim quae dicimus, apparebit utrum coacti in falsitate remaneant, an volentes teneant veritatem. Si enim haec non intellegunt, qua temeritate traduxisti non intellegentes? Si autem intellegunt, ambos, ut dixi, audiant et quod voluerint, faciant. Si quae etiam plebes ad nos transierunt, quas putas a dominis coactas, hoc et ibi fiat; ambos nos audiant et eligant quod placuerit. Si autem non vis hoc fieri, cui non appareat non vos de veritate praesumere? Sed cavenda est ira dei et hic et in futuro saeculo. Adiuro te per Christum, ut ad ista respondeas.
Augustine, Epistulae. Selections. 19.2 -
Sed dicit fortasse sanctitas tua: vellem scire, quid desit instructioni tuae. Tam multa autem sunt, ut facilius possim enumerare quae habeam, quam quae habere desidero. Auderem enim dicere scire me et plena fide retinere, quid pertineat ad salutem nostram. Sed hoc ipsum quo modo ministrent ad salutem aliorum non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant? Et sunt fortasse aliqua, immo non est dubitandum esse in sanctis libris conscripta consilia, quibus cognitis et adprehensis possit homo dei rebus ecclesiasticis ordinatioribus ministrare aut certe inter manus iniquorum vel vivere conscientia saniore vel mori, ut illa vita non amittatur, cui uni christiana corda humilia et mansueta suspirant. Quo modo autem hoc fieri potest, nisi, quem ad modum ipse dominus dicit, petendo quaerendo pulsando, id est orando legendo plangendo? Ad quod negotium mihi parvum tempus velut usque ad pascha impetrare volui per fratres a tua sincerissima et venerabili caritate et nunc per has preces volo.
Augustine, Epistulae. Selections. 7.4
Doors
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.