Jerome
Epistulae. Selections.
Jerome — in Latin.
The words most alive here
- dico 241
- habeo 229
- dominus 213
- quam 188
- Christus 179
- video 178
- facio 178
- sui 160
- multus 148
- deus 147
- virgo 112
- homo 107
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Pro nefas, orbis terrarum ruit et in nobis peccata non coruunt. Urbs inclita et Romani imperii caput uno hausta est incendio. Nulla regio, quae non exules eius habeat. In cineres ac favillas sacrae quondam ecclesiae conciderunt et tamen studemus avaritiae. Vivimus quasi altera die morituri et aedificamus quasi semper in hoc victuri saeculo. Auro parietes, auro laquearia, auro fulgent capita columnarum et nudus atque esuriens ante fores nostras in paupere Christus moritur. Legimus Aaron pontificem isse obviam furentibus flammis et accenso turibulo Dei iram cohibuisse; stetit inter mortem et vitam sacerdos maximus nec ultra vestigia eius ignis procedere ausus est. Moysi loquitur Deus: Dimitte me et delebo populum istum. Quando dicit dimitte me, ostendit se teneri, ne faciat, quod minatus est; Dei enim potentiam servi preces inpediebant. Quis, putas, ille sub caelo est, qui nunc irae Dei possit occurrere, qui obviare flammis et iuxta apostolum dicere: Optabam ego anathema esse pro fratribus meis? Pereunt cum pastoribus greges, quia, sicut populus, sic sacerdos. Moyses conpassionis loquebatur affectu: Si dimittis populo huic, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo. Vult perire cum pereuntibus nec propria salute contentus est. Gloria quippe regis multitudo populi. His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium. Necdum introitus, iam exitus; talem semper fuisse putat mundum. Nescit praeterita, fugit praesentia, futura desiderat. Quae ut tumultuario sermone dictarem et post ncces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti fratri, inpulit caritas; manuque parum quam nihil omnino poscenti dare, quia in altero voluntas oppressa luctu, in altero amicitiae dissimulatio est.
Jerome, Epistulae. Selections. 128.5 -
Verum quia nunc ex latere de ea dicitur et suo, si Christus adnuerit, volumini reservatur, quid ante non plures annos Nitriae gestum sit, referam. Quidam e fratribus parcior magis quam avarior et nesciens triginta argenteis dominum venditum centum solidos, quos lina texendo quaesierat, moriens dereliquit. Initum inter monachos consilium—nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant—quid facto opus est. Alii pauperibus distribuendos esse dicebant, alii dandos ecclesiae, nonnulli parentibus remittendos. Macarius vero et Pambos et Isidorus et ceteri, quos patres vocant, sancto in eis loquente spiritu decreverunt infodiendos esse cum domino suo dicentes: Pecunia tua tecum in perditionem. Nec hoc crudeliter quisquam factum putet: tantus per totam Aegyptum cunctos terror invasit, ut unum solidum dimisisse sit criminis.
Jerome, Epistulae. Selections. 22.33 -
Viderint, quid alii sentiant—unusquisque enim suo sensu ducitur—mihi oppidum carcer est et solitudo paradisus. Quid desideramus urbium frequentiam, qui de singularite censemur? Moyses, ut praeesset populo Iudaeorum, quadraginta annis eruditur in heremo, pastor ovium hominum factus est pastor; apostoli de piscatione lacus Genesar ad piseationem hominum transierunt. Tune habebant patrem, rete, naviculam: secuti dominum protinus omnia reliquerunt portantes cotidie crucem suam et ne virgam quidem in manu habentes. Hoc dico, ut, etiam si clericatus te titillat desiderium, discas, quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Christo, ne miles antequam tiro, ne prius magister sis quam discipulus. Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de ceteris et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem et gradum suum, quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere te poterit. Nunc monachi incunabula moresque discutimus et eius monachi, qui liberabilibus studiis eruditus in adulescentia iugum Christi collo suo inposuit.
Jerome, Epistulae. Selections. 125.8 -
Alia fuit in veteri lege felicitas. Beatus, qui habet semen in Sion et domesticos in Hierusalem, et maledicta sterilis, quae non pariebat, et: Filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae, et repromissio divitiarum, et: Non erit infirmus in tribubus tuis. Nunc dicitur: Ne te lignum arbitreris aridum; habes locum pro filiis et filiabus in caelestibus sempiternum;6 nunc benedicuntur pauperes et Lazarus diviti praefertur in purpura; nunc, qui infirmus est, fortior est. Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum. Propterea et Abraham iam senex Cetturae copulatur et Iacob mandragoris redimitur et conclusam vulvam in ecclesiae figuram Rachel pulchra conqueritur. Paulatim vero increscente segete messor inmissus est. Virgo Helias, Helisaeus virgo, virgines multi filii prophetarum. Hieremiae dicitur: Et tu ne accipias uxorem. Sanctificatus in utero captivitate propinquante uxorem prohibetur accipere. Aliis verbis id ipsud apostolus loquitur: Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Quae est ista necessitas, quae aufert gaudia nuptiarum? Tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores sic sint, quasi non habentes. In proximo est Nabuchodonosor. Promovit se leo de cubili suo. Quo mihi superbissimo regi servitura coniugia? Quo parvulos, quos propheta conploret dicens: Adhaesit lingua laetantis ad faucem ipsius in siti. Parvuli postulaverunt panem, et, qui frangeret eis, non erat? Inveniebatur ergo, ut diximus, in viris tantum hoc continentiae bonum et in doloribus iugiter Eva pariebat. Postquam vero virgo concepit in utero et peperit nobis puerum, cuius principatus in umero eius, Deum fortem, patrem futuri saeculi, soluta maledictio est. Mors per Evam, vita per Mariam. Ideoque et ditius virginitatis donum fluxit in feminas, quia coepit a femina. Statim ut Filius Dei ingressus est super terram, novam sibi familiam instituit, ut, qui ab angelis adorabatur in caelo, haberet angelos in terris. Tunc Olofernae caput Iudith continens amputavit; tunc Aman, quod interpretatur iniquitas, suo igne conbustus est; tunc Iacobus et Iohannes relicto patre, rete, navicula, secuti sunt salvatorem affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes; tunc primum auditum est: Qui vult venire post me, neget se ipsum sibi et tollat crucem suam et sequatur me. Nemo enim miles cum uxore pergit ad proelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; filius autem hominum non habet, ubi caput reclinet; ne forsitan contristeris, si anguste manseris. Qui sine uxore est, sollicitus est ea, quae domini sunt, quomodo placeat Deo, qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat, quae sunt domini, ut sit sancta corpore et spiritu; nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
Jerome, Epistulae. Selections. 22.21 -
Hoc tibi, Fabiola, ingenii mei senile munus, has officiorum inferias dedi. Laudavimus virgines, viduas ac maritatas, quarum semper fuere candida vestimenta, quae sequuntur agnum, quocumque vadit. Felix praeconium, quod nulla totius vitae sorde maculatur! Procul livor, facessat invidia. Si pater familias bonus est, quare oculus noster malus? Quae inciderat in latrones, Christi humeris reportata est. Multae mansiones sunt apud patrem. Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Cui plus dimittitur, plus amat.
Jerome, Epistulae. Selections. 77.12 -
Quid igitur faciam? Quod inplere non possum, negare non audeo. Super onerariam navem rudis vector inponor, et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi, Euxini Maris credor fragori. Nunc mihi evanescentibus terris caelum undique et undique pontus, nunc unda tenebris horrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. Hortaris, ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. Pareo iam iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non poteris.
Jerome, Epistulae. Selections. 1.2
Doors
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.