Seneca Dialogues
De Tranquillitate Animi
Seneca Dialogues — in Latin.
The words most alive here
- sui 86
- quam 61
- animus 56
- multus 48
- habeo 39
- magnus 36
- quidam 35
- malus 32
- bonus 30
- ago 27
- facio 25
- publicus 24
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Canus Iulius, vir imprimis magnus, cuius admirationi ne hoc quidem obstat, quod nostro saeculo natus est, eum Gaio diu altercatus, postquam abeunti Phalaris ille dixit: " Ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci te iussi," "Gratias," inquit, " ago, optime princeps."
Seneca, De Tranquillitate Animi 9.14.4 -
Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit : omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
Seneca, De Tranquillitate Animi 9.15.4 -
Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse ; occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi eum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat : agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.
Seneca, De Tranquillitate Animi 9.15.1 -
placet cibus, quem nec parent familiae nec spectent, non ante multos imperatus dies nec multorum manibus ministratus, sed parabilis facilisque, nihil habens arcessiti pretiosive, ubilibet non defuturus, nec patrimonio nec corpori gravis, non rediturus qua intraverit;
Seneca, De Tranquillitate Animi 9.1.6 -
" Honestius," inquis, " hoc se impensae quam in Corinthia pietasque tabulas effuderint." Vitiosum est ubique, quod nimium est. Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique ?
Seneca, De Tranquillitate Animi 9.9.6 -
Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis rebus indulgeamus, transeamusque in ea, in quae nos casus deduxerit, nec mutationem aut consili aut status pertimescamus, dummodo nos levitas, inimicissimum quieti vitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens. Utrumque infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil pati.
Seneca, De Tranquillitate Animi 9.14.1
Doors
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.