LOGOI

Seneca Dialogues

De Consolatione ad Polybium

Seneca Dialogues — in Latin.

The words most alive here

If a word appears twenty thousand times to measure abundance, does it name the many, or only our need to count them?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • " Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exilio nuntiata est ? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, non potuit eripere fato. Et quam impatiens iuris aequi pietas Africam fuerit, cunctis apparuit; eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit. Tam magno tamen fra- trem desideravit hic animo, quam defenderat.

    Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.14.4
  • Non audeo te eo usque producere, ut fabellas quoque et Aesopeos logos, intemptatum Romanis ingeniis opus, solita tibi venustate conectas. Difficile est quidem, ut ad haec hilariora studia tam vehementer perculsus animus tam cito possit accedere ; hoc tamen argumentum habeto iam corroborati eius et redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad haec solutiora procedere.

    Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.8.3
  • Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse est te adiuvet cogitantem non iniuriam tibi factam, quod talem fratrem amisisti, sed beneficium datum, quod tam diu tibi pietate eius uti fruique licuit.

    Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.10.1
  • Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias ; in hoc uno tibi satis praesidi, solaci est. Attolle te et, quotiens lacrimae suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige ; siccabuntur maximi et clarissimi conspectu numinis ; fulgor eius illos, ut nihil aliud possint aspicere, prae- stringet et in se haerentes detinebit.

    Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.12.3
  • Pecuniam eriperes ? Numquam illi obnoxius fuit; nunc quoque, quantum potest, illam a se abigit et in tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum quam contemptum eius petit.

    Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.2.3
  • Illud quoque te non minimum adiuvent, si cogitaverit nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei, cui praestari videtur; torqueri ille te aut non vult aut non intellegit. Nulla itaque eius officii ratio est, quod ei, cui praestatur, si nihil sentit, super- vacuum est, si sentit, ingratum est.

    Seneca, De Consolatione ad Polybium 11.5.1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.