LOGOI

Seneca Dialogues

De Vita Beata

Seneca Dialogues — in Latin.

The words most alive here

If "good" and "pretty" grew from one root, when did the Romans decide they were two words?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Hanc non alia res tribuit quam fortunae neglegentia. Tum illud orietur inaestimabile bonum, quies mentis in tuto conlocatae et sublimitas expulsisque erroribus ex cognitione veri gaudium grande et immotum comitasque et diffusio animi, quibus delectabitur non ut bonis sed ut ex bono suo ortis.

    Seneca, De Vita Beata 7.4.5
  • Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?

    Seneca, De Vita Beata 7.22.1
  • Quisquis ad virtutem accessit, dedit generosae indolis specimen ; qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.

    Seneca, De Vita Beata 7.13.4
  • Vides istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiae adulantur, qui potentiam extollunt ? Omnes aut sunt hostes aut, quod in aequo est, esse possunt. Quam magnus mirantium tam magnus invidentium populus est. Quin potius quaero aliquod usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam ? Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt."

    Seneca, De Vita Beata 7.2.4
  • Quaedam enim, etiam si in summam rei parva sunt et subduci sine ruina principalis boni possunt, adiciunt tamen aliquid ad perpetuam laetitiam ex virtute nascentem. Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.

    Seneca, De Vita Beata 7.22.3
  • Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem opiniones praeteribo—nam et enumerare illas longum est et coarguere. Nostram accipe. Nostram autem eum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus ; est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam : " Hoc amplius censeo."

    Seneca, De Vita Beata 7.3.2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.