LOGOI

Seneca Dialogues

De Constantia

Seneca Dialogues — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam—ab homine me tantum dicere putas ? Ne a fortuna quidem, quae quotiens cum virtute congressa est, numquam par recessit. Si maximum illud ultra quod nihil habent iratae leges ac saevissimi domini quod minentur, in quo imperium suum fortuna consumit, aequo placidoque animo accipimus et scimus mortem malum non esse, ob hoc ne iniuriam quidem, multo facilius alia tolerabimus, damna et dolores, ignominias, locorum commutationes, orbitates, discidia, quae sapientem, etiam si universa circumveniant, non mergunt, nedum ut ad singulorum impulsus maereat. Et si fortunae iniurias moderate fert, quanto magis hominum potentium quos scit fortunae manus esse!

    Seneca, De Constantia 2.8.3
  • Hunc affectum adversus omnis habet sapiens, quem adversus aegros suos medicus, quorum nec obscena, si remedio egent, contrectare nec reliquias et effusa intueri dedignatur nec per furorem saevientium excipere convicia. Scit sapiens omnis hos, qui togati purpuratique incedunt ut valentes, coloratos male sanos esse, quos non aliter videt quam aegros intemperantis. Itaque ne succenset quidem, si quid in morbo petulantius ausi sunt adversus medentem, et quo animo honores eorum nihilo aestimat, eodem parum honorifice facta.

    Seneca, De Constantia 2.13.2
  • Ergo ita habe. Serene, perfectum illum virum, humanis divinisque virtutibus plenum, nihil perdere. Bona eius solidis et inexsuperabilibus munimentis praecincta sunt. Non Babylonios illis muros contuleris, quos Alexander intravit, non Carthaginis aut Numantiae moenia una manu capta, non Capitolium arcemve, habent ista hostile vestigium. Illa, quae sapientem tuentur, et a flamma et ab incursu tuta sunt, nullum introitum praebent, excelsa, inexpugnabilia, diis aequa.

    Seneca, De Constantia 2.6.8
  • Eadem causa est, cur nos mancipiorum nostrorum urbanitas in dominos contumeliosa delectet, quorum audacia ita demum sibi in convivas ius facit, si coepit a domino ; et ut quisque contemptissimus et vel ludibrium est,ita solutissimae linguae est. Pueros quidam in hoc mercantur procaces et illorum impudentiam acuunt ac sub magistro habent, qui probra meditate effundant, nec has contumelias vocamus, sed argutias. Quanta autem dementia est isdem modo delectari, modo offendi, et rem ab amico dictam maledictum vocare, a servulo ioculare convicium !

    Seneca, De Constantia 2.11.3
  • Et quid est illud quod contumelia dicitur ? In capitis mei levitatem iocatus est et in oculorum valitudinem et in crurum gracilitatem et in staturam. Quae contumelia est quod apparet audire ? Coram uno ali- quid dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis libertatem non relinquimus, quae ipsi in nos dicere adsuevimus ; iocis temperatis delectamur, immodicis irascimur.

    Seneca, De Constantia 2.16.4
  • Nimio otio ingenia natura infirma et muliebria et inopia verae iniuriae lascivientia his commoventur, quorum pars maior constat vitio interpretantis. Itaque nec prudentiae quicquam in se esse nec fiduciae ostendit qui contumelia afficitur ; non dubie enim contemptum se iudicat, et hic morsus non sine quadam humilitate animi evenit supprimentis se ac descendentis. Sapiens autem a nullo contemnitur, magnitudinem suam novit nullique tantum de se licere renuntiat sibi et omnis has, quas non miserias animorum sed molestias dixerim, non vincit sed ne sentit quidem.

    Seneca, De Constantia 2.10.3

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.