LOGOI

Seneca Dialogues

De Consolatione ad Marciam

Seneca Dialogues — in Latin.

The words most alive here

When a word means “great” in every kind of book, is it describing the world, or the writer's wish to enlarge it?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Cornelia Livi Drusi clarissimum iuvenem inlustris in- genii, vadentem per Gracchana vestigia imperfectis tot rogationibus intra penates interemptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam ipse leges tulerat.

    Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.16.4
  • “Cur te, filia, tam longa tenet aegri- tudo ? Cur in tanta veri ignoratione versaris, ut inique actum eum filio tuo iudices, quod integro domus statu integer ipse se ad maiores recepit suos ? Nescis quantis fortuna procellis disturbet omnia ? Quam nullis benignam facilemque se praestiteris nisi qui minimum cum illa contraxerant ? Regesne tibi nominem felicissimos futuros, si maturius illos mors instantibus subtraxisset malis ? an Romanos duces, quorum nihil magnitudini deerit, si aliquid aetati detraxeris ? an nobilissimos viros clarissimosque ad ictum militaris gladi composita cervice curvatos ?

    Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.26.2
  • Cogita quantum boni opportuna mors habeat., quam multis diutius vixisse nocuerit. Si Gnaeum Pompeium, decus istud firmamentumque imperii, Neapoli valetudo abstulisset, indubitatus populi Romani princeps excesserat. At nunc exigui temporis adiectio fastigio illum suo depulit. Vidit legiones in conspectu suo caesas et ex illo proelio, in quo prima acies senatus fuit,—quam infelices reliquiae sunt !—ipsum imperatorem superfuisse ; vidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum victoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus : quid enim erat turpius quam Pompeium vivere beneficio regis ?

    Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.20.4
  • Nam si tibi potest solacio esse desideri tui commune fatum, nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio est?), sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum novas exprimet; maria sorbebit, flumina avertet et commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissolvet ; alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quicquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus advenerit, quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quicquid nunc ex disposito lucet ardebit.

    Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.26.6
  • Manet quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam videtur duxisse callum, non illa concitata, qualis initio fuit, sed pertinax et obstinata ; tamen hanc quoque tibi aetas minutatim eximet. Quotiens aliud egeris, animus relaxabitur. Nunc te ipsa custodis ;

    Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.8.2
  • Quid nunc te per innumerabilia magnorum virorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius sit invenire felices ? Quota enim quae- que domus usque ad exitum omnibus partibus suis constitit? in qua non aliquid turbatum est ? Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita : Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem—videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.

    Seneca, De Consolatione ad Marciam 6.14.1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.