LOGOI

Seneca Dialogues

De Providentia

Seneca Dialogues — in Latin.

The words most alive here

If "good" and "pretty" grew from one root, when did the Romans decide they were two words?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit. Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum convertere, puerilia et humanae oblecta- menta levitatis.

    Seneca, De Providentia 1.2.8
  • Nec hoc dico : non sentit illa, sed vincit et alioqui quietus placidusque contra incurrentia attollitur. Omnia adversa exercitationes putat. Quis autem, vir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens iusti et ad officia eum periculo promptus ? Cui non industrio otium poena est ?

    Seneca, De Providentia 1.2.2
  • Non est arbor solida nec fortis nisi in quam frequens ventus incursat ; ipsa enim vexatione constringitur et radices certius figit ; fragiles sunt quae in aprica valle creverunt. Pro ipsis ergo bonis viris est, ut esse interriti possint, multum inter formidolosa versari et aequo animo ferre quae non sunt mala nisi male sustinenti.

    Seneca, De Providentia 1.4.16
  • Quid mirum, si dure generosos spiritus deus temptat ? Numquam virtutis molle documentum est. Verberat nos et lacerat fortuna ; patiamur ! Non est saevitia, certamen est, quod quo saepius adierimus, fortiores erimus. Solidissima corporis pars est quam frequens usus agitavit. Praebendi fortunae sumus, ut contra illam ab ipsa duremur ; paulatim nos sibi pares faciet, contemptum periculorum ad- siduitas periclitandi dabit.

    Seneca, De Providentia 1.4.12
  • Veniamus ad Regulum : quid illi fortuna nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit ? Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina. Quanto plus tormenti tanto plus erit gloriae. Vis scire quam non paeniteat hoc pretio aestimasse virtutem ? Refice illum et mitte in senatum ; eandem sententiam dicet.

    Seneca, De Providentia 1.3.9
  • Labor optimos citat. Senatus per totum diem saepe consulitur, cum illo tempore vilissimus quisque aut in campo Otium suum Oblectet aut in popina lateat aut tempus in aliquo circulo terat. Idem in hac magna re publica fit ; boni viri laborant, impendunt, impenduntur et volentes quidem ; non trahuntur a fortuna, sequuntur illam et aequant gradus. Si scissent, antecessissent.

    Seneca, De Providentia 1.5.4

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.