LOGOI

Seneca Dialogues

De Brevitate Vitae

Seneca Dialogues — in Latin.

The words most alive here

If a word appears twenty thousand times to measure abundance, does it name the many, or only our need to count them?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum ordinat, nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod iam ulla hora novae voluptatis possit adferre ? Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et capit. Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse ; non ille diu vixit, sed diu fuit. Quid enim si illum multum putes navigasse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit ? Non ille multum navigavit, sed multum iactatus est.

    Seneca, De Brevitate Vitae 10.7.9
  • Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte hominibus datos ; nobis vero ad nostrum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt ; elige in quam adscisci velis ; non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda; maiora fient, quo illa pluribus diviseris.

    Seneca, De Brevitate Vitae 10.15.3
  • Deinde dementissima quorundam indignatio est : queruntur de superiorum fastidio, quod ipsis adire volentibus non vacaverint ! Audet quisquam de alterius superbia queri, qui sibi ipse numquam vacat ? Ille tamen te, quisquis es, insolenti quidem vultu sed aliquando respexit, ille aures suas ad tua verba demisit, ille te ad latus suum recepit ; tu non inspicere te umquam, non audire dignatus es. Non est itaque, quod ista officia cuiquam imputes, quoniam quidem, cum illa faceres, non esse cum alio volebas, sed tecum esse non poteras.

    Seneca, De Brevitate Vitae 10.2.5
  • Tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi, qui paucos viderent superesse, trepidarent, quomodo illis parcerent ! Atqui facile est quamvis exiguum dispensare, quod certum est ; id debet servari diligentius, quod nescias quando deficiat.

    Seneca, De Brevitate Vitae 10.8.3
  • Audio quendam ex delicatis—si modo deliciae vocandae sunt vitam et consuetudinem humanam dediscere—, cum ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse inter- rogando : " Iam sedeo ? " Hunc tu ignorantem, an sedeat, putas scire an vivat, an videat, an otiosus sit ? Non facile dixerim, utrum magis miserear, si hoc ignoravit, an si ignorare se finxit.

    Seneca, De Brevitate Vitae 10.12.7
  • Ipsae voluptates eorum trepidae et variis ter- roribus inquietae sunt subitque cum maxime exsultantis sollicita cogitatio : " Haec quam diu ? " Ab hoc affectu reges suam flevere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectavit, sed venturus aliquando finis exterruit. Cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuventute superfuturus esset.

    Seneca, De Brevitate Vitae 10.17.1

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.