Seneca Dialogues
De Consolatione ad Helviam
Seneca Dialogues — in Latin.
The words most alive here
- sui 52
- quam 43
- magnus 40
- animus 36
- multus 32
- quo 27
- video 26
- locus 26
- quidem 24
- tam 21
- fortuna 21
- habeo 20
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Itaque ego in illis, quae omnes optant, existimavi semper nihil veri boni inesse, tum inania et specioso ac deceptorio fuco circumlita inveni, intra nihil habentia fronti suae simile. Nunc in his, quae mala vocantur, nihil tam terribile ae durum invenio quam opinio volgi minabatur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et execrabile ferit. Ita enim populus iussit ; sed populi scita ex magna parte sapientes abrogant.
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.5.6 -
Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere. Respice fratres meos, quibus salvis fas tibi non est accusare fortunam.
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.18.1 -
Deos oro, contingat hunc habere nobis superstitem! In me omnis fatorum crudelitas lassata consistat; quidquid matri dolendum fuit, in me transierit, quidquid aviae, in me. Floreat reliqua in suo statu turba. Nihil de orbitate, nihil de condicione mea querar, fuerim tantum nihil amplius doliturae domus pia- mentum.
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.18.6 -
Sed si prudentiam perfectissimae feminae novi, non patietur te nihil profuturo maerore consumi et exemplum tibi suum, cuius ego etiam spectator fui, narrabit. Carissimum virum amiserat, avunculum nostrum, cui virgo nupserat, in ipsa quidem navigatione; tulit tamen eodem tempore et luctum et metum evictisque tempestatibus corpus eius naufraga evexit.
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.19.4 -
Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur : " Ergo complexu fili carissimi careo ; non conspectu eius, non sermone possum frui I Ubi est ille, quo viso tristem vultum relaxavi, in quo omnes sollicitudines meas deposui ? Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ? Ubi studia, quibus libentius quam femina, familiarius quam mater intereram ? Ubi ille occursus ? Ubi matre visa semper puerilis hilaritas ?
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.15.1 -
Quid tam nudum inveniri potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum ? Quid ad copias respicienti ieiunius ? Quid ad homines inmansuetius ? Quid ad ipsum loci situm horridius ? Quid ad caeli naturam intemperantes ? Plures tamen hic peregrini quam cives consistunt. Usque eo ergo commutatio ipsa locorum' gravis non est, ut hic quoque locus a patria quosdam abduxerit.
Seneca, De Consolatione ad Helviam 11.6.5
Doors
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.