vānĭtas — Lewis & Short
vānĭtas, ātis, f.vanus.
I Lit., emptiness, nothingness, nullity, want of reality: nulla in caelo nec fortuna, nec temeritas, nec erratio, nec vanitas inest;
contra omnis ordo, veritas, ratio, constantia,Cic. N. D. 2, 21, 56:
ne vanitas itineris ludibrio esset,uselessness, purposelessness, Liv. 40, 22, 5:
Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notae sunt,id. 38, 17, 5 Weissenb. —
B Esp., falsity, falsehood, deception, untruth, untrustworthiness, fickleness, etc.
1 Absol.:
non pudet Vanitatis?Ter. Phorm. 3, 2, 41:
imbuimur erroribus, ut vanitati veritas cedat,Cic. Tusc. 3, 1, 2:
mercatura ... multa undique apportans, multisque sine vanitate impertiens, etc.,id. Off. 1, 42, 151:
nec vero quicquam turpius est vanitate,id. ib. 1, 42, 150:
quamvis blanda ista vanitas apud eos valeat, etc.,id. Lael. 26, 99:
cum ad vanitatem accessit auctoritas,id. ib. 25, 94.—Plur.:
Magicae vanitates,Plin. 26, 4, 9, § 18; cf. id. 27, 8, 35, § 57.—
2 With gen.:
quid de iis existimandum est, qui orationis vanitatem adhibuerunt?Cic. Off. 3, 14, 58:
opinionum vanitas,id. Leg. 1, 10, 29:
suum imperium minui per vanitatem populi,fickleness, Liv. 44, 22, 10:
multa circa hoc non Magorum solum vanitate, sed etiam Pythagoricorum,Plin. 22, 8, 9, § 20 Jan.—
II Trop., vanity, vainglory:
huic homini non minor vanitas inerat quam audacia,Sall. C. 23, 2; id. J. 38, 1:
qui se propalam per vanitatem jactassent tamquam amicos Persei,Liv. 45, 31, 7:
vanitas atque jactatio,Quint. 11, 2, 22:
vanitas atque insolentia,Suet. Vit. 10:
Quintius Atticus consul umbrā honoris et suāmet vanilate monstratus,Tac. H. 3, 73:
nec Agricola prosperitate rerum in vanitatem usus, etc.,id. Agr. 18 fin.:
Statius veniam ... vanitate exitūs corrupit,id. A. 15, 71.