Tertullian
De Paenitentia
Tertullian — in Latin.
The words most alive here
- paenitentia 61
- deus 53
- dominus 40
- delinquo 33
- facio 29
- bonus 28
- sui 25
- quam 24
- homo 17
- paeniteo 15
- dico 14
- delictum 14
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubites. Quid illum thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die sperent? Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus fetu, et quod nobis iudicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur. Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exemplaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitoria iacula consentiet? Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salutem tuam deseris? cur cessas aggredi quod scias mederi tibi? Mutae quidem animae et irrationales medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamno medendum. Hirundo, si excaecaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia. Peccator restituendo sibi institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino immolarat, septenni squalore exomologesin operatus, unguium aquilinum in modum efferatione et capilli incuria horrorem leoninum praeferente. Proh malae tractationis! Quem homines perhorrebant, deus recipiebat. Contra autem Aegyptius imperator, qui populum dei aliquando afflictum, diu domino suo denegatum, persecutus in proelium irruit, post tot documenta plagarum discidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus periit. Paenitentiam enim et ministerium eius exomologesin abiecerat. Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam, exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.
Tertullian, De Paenitentia 12 -
Omnibus ergo delictis seu carne seu spiritu seu facto seu voluntate commissis qui poenam per iudicium destinavit, idem et veniam per paenitentiam spopondit, dicens ad populum, Paenitere, et salvum faciam te. Et iterum, Vivo, inquit, dominus, et paenitentiam malo quam mortem. Ergo paenitentia vita est, cum praeponitur morti. Eam tu peccator, mei similis (immo me minor, ego enim praestantiam in delictis meam agnosco), ita invade, ita amplexare, ut naufragus alicuius tabulae fidem. Haec te peccatorum fluctibus mersum prolevabit et in portum divinae clementiae protelabit. Rape occasionem inopinatae felicitatis, ut ille tu nihil quondam penes deum nisi stilla situlae et areae pulvis et vasculum figuli arbor exinde fias illa quae penes aquas seritur et in foliis perennat et tempore suo fructus agit, quae non ignem, non securem videbit. Paeniteat errorum reperta veritate, paeniteat amasse quae deus non amat, quando ne nos quidem ipsi servulis nostris ea quibus offendimur non odisse permittimus. Obsequii enim ratio in similitudine animorum constituta est. De bono paenitentiae enumerando diffusa et pro hoc magno eloquio committenda materia est Nos vero pro nostris angustiis unum inculcamus, bonum atque optimum esse quod deus praecipit. Audaciam existimo de bono divini praecepti disputare. Neque enim quia bonum est, idcirco auscultare debemus, sed quia deus praecepit. Ad exhibitionem obsequii prior est maiestas divinae potestatis, prior est auctoritas imperantis quam utilitas servientis. Bonum est paenitere, an non? Quid revolvis? deus praecipit. At enim ille non praecipit tantum, sed etiam hortatur. Invitat praemio, salute; iurans etiam, Vivo, dicens, cupit credi sibi. O beatos nos, quorum causa deus iurat! O miserrimos, si nec iuranti domino credimus! Quod igitur deus tantopere commendat, quod etiam humano more sub deieratione testatur, summa utique gravitate et aggredi et custodire debemus, ut in asseveratione divinae gratiae permanentes in fructu quoque eius et emolumento proinde perseverare possimus.
Tertullian, De Paenitentia 4 -
Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat. Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laodicenos fidentes divitiis obiurgat, et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem. Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti. Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset. Non ait, Qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit, convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia. Laetantur caeli, et qui illic angeli, paenitentia hominis. Heus tu, peccator, bono animo sis! vides, ubi de tuo reditu gaudeatur. Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier drachmam perdidit et requirit et reperit et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur et humeris pastoris ipsius refertur; multum enim errando laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam paenitentem libens suscipit, immolat vitulum praeopimum, convivio gaudium suum exornat. Quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat. Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet. Tam pater nemo, tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur; sed si paeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus. Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.
Tertullian, De Paenitentia 8 -
Quod si dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo paenitentiae expenderent, nec unquam eam ad argumentum perversae emendationis adhiberent; modum denique paenitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent, timentes dominum scilicet. Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla: ubi emendatio nulla, paenitentia necessario vana; quia caret fructu suo cui eam deus sevit, id est hominis saluti. Nam deus post tot ac tanta delicta humanae temeritatis a principe generis Adam auspicata, post condemnatum hominem cum saeculi dote, post eiectum paradiso mortique subiectum, cum rursus ad suam misericordiam maturavisset, iam inde in semetipso paenitentiam dedicavit, rescissa sententia irarum pristinarum, ignoscere pactus operi et imagini suae. Itaque et populum sibi congregavit, et multis bonitatis suae largitionibus fovit, et ingratissimum totiens expertus ad paenitentiam semper hortatus est, et prophetando universorum prophetarum emisit ora: mox gratiam pollicitus, quam in extremitatibus temporum per spiritum suum universo orbi illuminaturus esset, praeire intinctionem paenitentiae iussit, si quos per gratiam vocaret ad promissionem semini Abraham destinatam per paenitentiae subsignationem ante componeret. Non tacet Ioannes, Paenitentiam initote, dicens, iam enim salus nationibus appropinquabit, dominus scilicet, afferens secundum dei promissum. Cui praeministrans paenitentiam destinabat purgandis mentibus praepositam, uti quicquid error vetus inquinasset, quicquid in corde hominis ignorantia contaminasset, id paenitentia verrens et radens et foras abiciens mundam pectoris domum superventuro spiritui sancto paret, quo se ille cum caelestibus bonis libens inferat. Horum bonorum unus est titulus, salus hominis, criminum pristinorum abolitione praemissa. Haec paenitentiae causa, haec opera negotium divinae misericordiae curans. Quod homini proficit, deo servit. Ceterum ratio eius, quam cognito domino discimus, certam formam tenet, ne bonis unquam factis cogitatisve quasi violenta aliqua manus iniciatur. Deus enim reprobationem bonorum ratam non habens, utpote suorum, quorum cum auctor, et defensor sit necesse est, proinde et acceptator, si acceptator, etiam remunerator. Viderit ergo ingratia hominum, si etiam bonis factis paenitentiam cogit. Viderit et gratia, si captatio eius ad benefaciendum incitamento est, terrena, mortalis utraque. Quantulum enim compendii, si grato benefeceris? vel dispendii, si ingrato? Bonum factum deum habet debitorem, sicuti et malum, quia iudex omnis remunerator est causae. At cum index deus iustitiae carissimae sibi exigendae tuendaeque praesideat, et in eam omnem summam disciplinae suae sanciat, dubitandum est, sicut in universis actibus nostris, ita in paenitentiae quoque causa iustitiam deo praestandam esse? quod quidem ita impleri licebit, si peccatis solummodo adhibeatur. Porro peccatum nisi malum factum dici non meretur, nec quisquam benefaciendo delinquit. Quodsi non delinquit, cur paenitentiam invadit, delinquentium privatum? Cur malitiae officium bonitati suae imponit? Ita evenit, ut, cum aliquid ubi non oportet adhibetur, illic ubi oportet neglegatur.
Tertullian, De Paenitentia 2 -
Hoc enim dico, paenitentiam, quae per dei gratiam ostensa et indicta nobis in gratiam nos domino revocat, semel cognitam atque susceptam nunquam posthac iteratione delicti resignari oportere. Iam quidem nullum ignorantiae praetextum tibi patrocinatur, quod domino agnito praeceptisque eius admissis denique paenitentia delictorum functus rursus te in delicta restituis. Ita in quantum ignorantia segregaris, in tantum contumaciae adglutinaris. Nam si idcirco te deliquisse paenituerat, quia dominum coeperas timere, cur, quod metus gratia gessisti, rescindere maluisti, nisi quia metuere desisti? Neque enim timorem alia res quam contumacia subvertit. Cum etiam ignorantes dominum nulla exceptio tueatur ad poenam, quia deum in aperto constitutum et vel ex ipsis caelestibus bonis comprehensibilem ignorari non licet, quanto cognitum despici periculosum est? Despicit porro qui bonorum ac malorum intellectum ab illo consecutus quod intellegit fugiendum quodque iam fugit resumens intellectui suo, id est dei dono, contumeliam facit: respuit datorem, cum datum deserit, negat beneficum, cum beneficium non honorat. Quemadmodum ei potest placere cuius munus sibi displicet? Ita in dominum non modo contumax, sed etiam ingratus appare. Ceterum non leviter in dominum peccat qui, cum aemulo eius diabolo paenitentia renuntiasset et hoc nomine illum domino subiecisset rursus eundem regressu suo erigit et exultationem eius seipsum facit, ut denuo malus recuperata praeda sua adversus dominum gaudeat. Nonne, quod dicere quoque periculosum est, sed ad aedificationem proferendum est, diabolum domino praeponit? Comparationem enim videtur egisse qui utrumque cognoverit, et iudicato pronuntiasse eum meliorem cuius se rursus esse maluerit. Ita qui per delictorum paenitentiam instituerat domino satisfacere, diabolo per aliam paenitentiae paenitentiam satisfaciet, eritque tanto magis perosus deo, quanto aemulo eius acceptus. Sed aiunt quidam satis deum habere, si corde et animo suspiciatur, licet actu minus fiat; itaque se salvo metu et fide peccare, hoc est salva castitate matrimonia violare, salva pietate parenti venenum temperare. Sic ergo et ipsi salva venia in gehennam detrudentur, dum salvo metu peccant. Primum exemplum perversitatis: quia timent, delinquunt. Opinor, non delinquerent, si non timerent. Igitur qui deum nolit offensum, nec revereatur omnino, si timor offendendi patrocinium est. Sed ista ingenia de semine hypocritarum pullulare consuerunt, quorum individua cum diabolo amicitia est, quorum paenitentia nunquam fidelis.
Tertullian, De Paenitentia 5 -
Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate? Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinandis, si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris in labia aut genas urgeat. Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adiicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem vini, cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris, Deliqui, dicito, in deum, et periclitor in aeternum perire; itaque nunc pendeo et maceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi. Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi magistratus, neque pudet neque piget incommodis animae et corporis, nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum. Quas non ignobilitates vestium affectant? quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant? ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, nullis conviviis celebres, nullis comessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate, idque totum propter unius anni volaticum gaudium. Nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus? et castigationem victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? Hi sunt de quibus scriptura commemorat: Vae illis qui delicta sua velut procero fune nectunt.
Tertullian, De Paenitentia 11
Doors
- Ask about the words of the De Paenitentia →
- Other works of Tertullian Ad Martyras ·Ad Nationes ·Ad Scapulam ·Adversus Hermogenem ·Adversus Judaeos Liber ·Adversus Marcionem ·Adversus Praxean ·Adversus Valentinianos ·Apologeticum ·De Anima ·De Baptismo ·De Carne Christi ·De Carnis Resurrectione ·De Corona ·De Cultu Feminarum ·De Exhortatione Castitatis Liber
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.