LOGOI

Terence

Adelphi

Terence — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • (SYRUS. DEMEA. MICIO. AESCHINUS.) SYRUS Factum est quod iussisti, Demea. DEMEA Frugi homo es. Ego edepol hodie mea quidem sententia Iudico Syrum fieri esse aequum liberum. MICIO Istunc liberum? Quodnam ob factum? DEMEA Multa. SYRUS O noster Demea, edepol vir bonus es. Ego istos vobis usque a pueris curavi ambos sedulo; Docui, monui, bene praecepi semper quae potui omnia. DEMEA Res apparet. Et quidem porro haec; obsonare cuni fide, Scortum adducere, apparare de die convivium; Non mediocris hominis haec sunt officia. SYRUS O lepidum caput! DEMEA Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fuit, Hic curavit: prodesse aequum est: alii meliores erunt: Denique hic vult fieri. MICIO Vin tu hoc fieri? AESCHINUS Cupio. MICIO Si quidem Tu vis, Syre, eho accede huc ad me: liber esto. SYRUS Bene facis. Omnibus gratiam habeo, et seorsum tibi praeterea, Demea. DEMEA Gaudeo. AESCHINUS Et ego. SYRUS Credo: utinam hoc perpetuum fiat gaudium, Phrygiam ut uxorem meam una mecum videam liberam. DEMEA Optimam quidem mulierem. SYRUS Et quidem tuo nepoti, huius filio, Hodie primam mammam dedit haec. DEMEA Hercle vero serio, Si quidem primam dedit, haud dubium quin emitti aequum siet. MICIO Ob eam rem? DEMEA Ob eam. Postremo a me argentum quanti est sumito. SYRUS Di tibi, Demea, omnes semper omnia optata offerant. MICIO Syre, processisti hodie pulchre. DEMEA Si quidem porro, Micio, Tu tuum officium facies, atque huic aliquid paulum prae manu Dederis unde utatur; reddet tibi cito. MICIO Istoc vilius. AESCHINUS Frugi homo est. SYRUS Reddam hercle; da modo. AESCHINUS Age pater. MICIO Post consulam. DEMEA Faciet. SYRUS O vir optime. AESCHINUS O mi pater festivissime. MICIO Quid istuc? quae res tam repente mores mutavit tuos? Quod prolubium? quae istaec subita est largitas? DEMEA Dicam tibi; Ut id ostenderem quod te isti facilem et festivum putant, Id non fieri ex vera vita, neque adeo ex aequo et bono: Sed ex assentando, indulgendo, et largiendo, Micio. Nunc adeo si ob eam rem vobis vita mea invisa est, Aeschine, Quia non iusta iniusta prorsus omnia omnino obsequor, Missa facio: effundite, emite, facite, quod vobis libet: Sed si id vultis potius, quae vos propter adolescentiam Minus videtis, magis impense cupitis, consulitis parum, Haec reprehendere et corrigere me, et obsecundare in loco; Ecce me qui id faciam vobis. AESCHINUS Tibi, pater, permittimus: Plus scis quid facto opus est. Sed de fratre quid fiet? DEMEA Sino; Habeat; in istac finem faciat. MICIO Istuc recte. Ω Plaudite.

    Terence, Adelphi 5.9
  • (CTESIPHO. SYRUS.) CTESIPHO Ain patrem hinc abisse rus? SYRUS Iamdudum. CTESIPHO Dic sodes. SYRUS Apud villam est. Nunc cum maxime operis aliquid facere credo. CTESIPHO Utinam quidem, Quod cum salute eius fiat, ita se defatigarit velim, Ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. SYRUS Ita fiat, et istoc si quid potis est rectius. CTESIPHO Ita: nam hunc diem Misere nimis cupio, ut coepi, perpetuum in laetitia degere: Et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia prope est: Quod si abesset longius, Prius nox oppressisset illic quam huc reverti posset iterum. Nunc ubi me illic non videbit iam huc recurret, sat scio. Rogitabit me ubi fuerim; quem ego hodie toto non vidi die. Quid dicam? SYRUS Nihilne in mentem? CTESIPHO Nunquam quicquam. SYRUS Tanto nequior. Cliens, amicus, hospes, nemo est vobis? CTESIPHO Sunt: quid postea ? SYRUS Hisce opera ut data sit. CTESIPHO Quae non data sit? non potest fieri. SYRUS Potest. CTESIPHO Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre? SYRUS Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari. Quin tu otiosus es: ego illius sensum pulchre calleo. Quum fervit maxime tam placidum quam ovem reddo. CTESIPHO Quo modo? SYRUS Laudarier te audit libenter: facio te apud illum Deum: Virtutes narro. CTESIPHO Meas? SYRUS Tuas: homini ilico lacrimae cadunt Quasi puero gaudio. Hem tibi autem. CTESIPHO Quidnam est? SYRUS Lupus in fabula. CTESIPHO Pater est? SYRUS Ipsus est. CTESIPHO Syre, quid agimus? SYRUS Fuge modo intro: ego videro. CTESIPHO Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin? SYRUS Potin ut desinas?

    Terence, Adelphi 4.1
  • (SOSTRATA. CANTHARA.) SOSTRATA Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CANTHARA Quid fiat rogas? Recte edepol spero. SOSTRATA Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum. CANTHARA Iam nunc times, quasi nunquam affueris, nunquam tute pepereris. SOSTRATA Miseram me, neminem habeo; solae sumus: Geta autem hic non adest; Nec quem ad obstetricem mittam; nec qui arcessat Aeschinum. CANTHARA Pol is quidem iam hic aderit; nam nunquam unum intermittit diem Quin semper veniat. SOSTRATA Solus mearum miseriarum est remedium. CANTHARA E re nata melius fieri haud potuit quam factum est hera; Quando vitium oblatum est; quod ad illum attinet potissimum Talem, tali genere atque animo, natum ex tanta familia. SOSTRATA Ita pol est ut dicis: salvus nobis Deos quaeso ut siet.

    Terence, Adelphi 3.1
  • (DEMEA. SYRUS.) DEMEA Disperii! Ctesiphonem audivi filium Una affuisse in raptione cum Aeschino. Id misero restat mihi mali, si illum potest Qui alicui rei est etiam eum ad nequitiam abducere. Ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeum Aliquo: persuasit ille impurus, sat scio. Sed eccum Syrum ire video: hinc scibo iam ubi siet; Atque hercle hic de grege illo est: si me senserit Eum quaeritare, nunquam dicet carnifex. Non ostendam me id velle. SYRUS Omnem rem modo seni Quo pacto se haberet enarramus ordine: Nihil vidi quicquam laetius. DEMEA Pro Iupiter, Hominis stultitiam! SYRUS Collaudavit filium: Mihi qui id dedissem consilium egit gratias. DEMEA Disrumpor. SYRUS Argentum annumeravit ilico: Dedit praeterea in sumtum dimidium minae: Id distributum sane est ex sententia. DEMEA Hem! Huic mandes, si quid recte curatum velis. SYRUS Hem, Demea, haud aspexeram te. Quid agitur? DEMEA Quid agatur? Vestram nequeo mirari satis Rationem. SYRUS Est hercle inepta, ne dicam dolo, Atque absurda. Pisces ceteros purga, Dromo: Congrum istum maximum in aqua sinito ludere Paulisper: ubi ego venero, exossabitur; Prius nolo. DEMEA Haecine flagitia! SYRUS Mihi quidem non placent; Et clamo saepe. Salsamenta haec, Stephanio, Fac macerentur pulchre. DEMEA Di vestram fidem, Utrum studione id sibi habet, an laudi putat Fore si perdiderit gnatum? Vae misero mihi! Videre videor iam diem illum quum hinc egens Profugiet aliquo militatum. SYRUS O Demea, Istuc est sapere, non quod ante pedes modo est Videre, sed etiam illa quae futura sunt Prospicere. DEMEA Quid? istaec iam penes vos psaltria est? SYRUS Ellam intus. DEMEA Eho an domi est habiturus? SYRUS Credo, ut est Dementia. DEMEA Haecine fieri! SYRUS Inepta lenitas Patris et facilitas prava. DEMEA Fratris me quidem Pudet pigetque. SYRUS Nimium inter vos, Demea, ac Non quia ades praesens dico hoc, pernimium interest. Tu quantus quantus es nihil nisi sapientia es: Ille somnium. Sineres vero tu illum tuum Facere haec? DEMEA Sinerem illum? an non sex totis mensibus Prius olfecissem quam ille quicquam coeperit? SYRUS Vigilantiam tuam tu mihi narras? DEMEA Sic siet Modo ut nunc est quaeso. SYRUS Ut quisque suum vult esse, ita est. DEMEA Quid eum? vidistine hodie? SYRUS Tuumne filium? Abigam hunc rus. Iamdudum aliquid ruri agere arbitror. DEMEA Satin scis ibi esse? SYRUS Oh, qui egomet produxi. DEMEA Optime est. Metui ne haereret hic. SYRUS Atque iratum admodum. DEMEA Quid autem? SYRUS Adortus iurgio fratrem apud forum De psaltria istac. DEMEA Ain vero? SYRUS Vah, nihil reticuit. Nam ut numerabatur forte argentum intervenit Homo de improviso: coepit clamare, O Aeschine! Haecine flagitia facere te! haec te admittere Indigna genere nostro! DEMEA Oh! lacrimo gaudio. SYRUS Non tu hoc argentum perdis sed vitam tuam. DEMEA Salvus sit, spero: est similis maiorum suum. SYRUS Hui. DEMEA Syre, praeceptorum plenus istorum ille. SYRUS Phy. Domi habuit unde disceret. DEMEA Fit sedulo. Nihil praetermitto: consuefacio: denique Inspicere tanquam in speculum in vitas omnium Iubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi. Hoc facito. SYRUS Recte sane. DEMEA Hoc fugito. SYRUS Callide. DEMEA Hoc laudi est. SYRUS Istaec res est. DEMEA Hoc vitio datur. SYRUS Probissime. DEMEA Porro autem— SYRUS Non hercle otium est Nunc mihi auscultandi. Pisces ex sententia Nactus sum: hi mihi ne corrumpantur cautio est: Nam id nobis tam flagitium est quam illa, Demea, Non facere vobis quae modo dixti: et, quod queo, Conservis ad eundem istunc praecipio modum: Hoc salsum est; hoc adustum est; hoc lautum est parum, Illud recte: iterum sic memento: sedulo Moneo quae possum pro mea sapientia. Postremo tanquam in speculum in patinas, Demea, Inspicere iubeo, et moneo quid facto usus siet. Inepta haec esse nos quae facimus sentio: Verum quid facias? ut homo est, ita morem geras. Numquid vis? DEMEA Mentem vobis meliorem dari. SYRUS Tu rus hinc abis? DEMEA Recta. SYRUS Nam quid tu hic agas, Ubi si quid bene praecipias nemo obtemperet? DEMEA Ego vero hinc abeo, quando is quamobrem huc veneram Rus abiit: illum curo unum: ille ad me attinet. Quando ita vult frater, de istoc ipse viderit. Sed quis illic est procul quem video? estne hic Hegio, Tribulis noster? si satis cerno, is hercle est: vah, Homo amicus nobis iam inde a puero. Di boni! Nae illiusmodi iam nobis magna civium Penuria est: homo antiqua virtute ac fide. Haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice. Quam gaudeo ubi etiam huius generis reliquias Restare video! Ah, vivere etiam nunc libet. Opperiar hominem hic, ut salutem et conloquar.

    Terence, Adelphi 3.3
  • (MICIO. DEMEA. AESCHINUS.) MICIO Iubet frater? ubi is est? Tun iubes hoc, Demea? DEMEA Ego vero iubeo et in hac re et aliis omnibus Quam maxime unam facere nos hanc familiam, Colere, adiuvare, adiungere. AESCHINUS Ita quaeso, pater. MICIO Haud aliter censeo. DEMEA Immo hercle ita nobis decet. Primum huius uxoris est mater. MICIO Quid postea? DEMEA Proba et modesta. MICIO Ita aiunt. DEMEA Natu grandior. MICIO Scio. DEMEA Parere iam diu haec per annos non potest; Nec qui eam respiciat quisquam est: sola est. MICIO Quam hic rem agit? DEMEA Hanc te aequum est ducere; et te operam ut fiat dare. MICIO Me ducere autem? DEMEA Te. MICIO Me? DEMEA Te inquam. MICIO Ineptis. DEMEA Si tu sis homo, Hic faciat. AESCHINUS Mi pater. MICIO Quid? tu autem huic, asine, auscultas? DEMEA Nihil agis: Fieri aliter non potest. MICIO Deliras. AESCHINUS Sine te exorem, mi pater. MICIO Insanis: aufer. DEMEA Age da veniam filio. MICIO Satin sanus es? ego Novus maritus anno demum quinto et sexagesimo Fiam, atque anum decrepitam ducam? Idne estis auctores mihi? AESCHINUS Fac: promisi ego illis. Mi Promisti autem? de te largitor, puer. DEMEA Age; quid si quid te maius oret? MICIO Quasi non hoc sit maximum. DEMEA Da veniam. AESCHINUS Ne gravere. DEMEA Fac promitte. MICIO Non omittis? AESCHINUS Non, nisi te exorem. MICIO Vis est haec quidem. DEMEA Age prolixe, Micio. MICIO Etsi hoc mihi pravum, ineptum, absurdum, atque alienum a vita mea Videtur, si vos tantopere istuc vultis, fiat. AESCHINUS Bene facis: DEMEA Merito te amo. Verum— MICIO Quid? DEMEA Ego dicam, hoc quum fit quod volo. MICIO Quid nunc quod restat? Hegio his est cognatus proximus, Affinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet. MICIO Quid facere? DEMEA Agelli est hic sub urbe paulum, quod locitas foras: Huic demus qui fruatur. MICIO Paulum id autem? DEMEA Si multum est, tamen Faciendum est: pro patre huic est; bonus est; noster est; recte datur. Postremo nunc meum illud verbum facio quod tu, Micio, Bene et sapienter dixti dudum: Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus. Hanc maculam nos decet Effugere: dictum est vere, et re ipsa fieri oportet . MICIO Quid istic? dabitur quandoquidem hic vult. AESCHINUS Mi pater. DEMEA Nunc tu mihi es germanus pariter corpore et animo. MICIO Gaudeo. DEMEA Suo sibi gladio hunc iugulo.

    Terence, Adelphi 5.8
  • (DROMO. SYRUS. DEMEA.) DROMO Heus, Syre; rogat te Ctesipho ut redeas. SYRUS Abi. DEMEA Quid Ctesiphonem hic narrat? SYRUS Nihil. DEMEA Eho carnifex, Est Ctesipho intus? SYRUS Non est. DEMEA Cur hic nominat? SYRUS Est alius quidam, parasitaster parvulus: Nostin? DEMEA Iam scibo. SYRUS Quid agis? quo abis? DEMEA Mitte me. SYRUS Noli inquam. DEMEA Non manum abstines, mastigia? An tibi iam mavis cerebrum dispergi hic? SYRUS Abit. Edepol comissatorem haud sane commodum, Praesertim Ctesiphoni. Quid ego nunc agam Nisi, dum hae silescunt turbae, interea in angulum Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi? Sic agam.

    Terence, Adelphi 5.2

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.