Terence
Andria
Terence — in Latin.
The words most alive here
- Davus 269
- simus 187
- Pamphilus 178
- facio 87
- Charinus 85
- nunc 77
- Chremes 77
- dico 73
- MYSIS 70
- video 63
- scio 53
- do 53
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
(SIMO. DAVUS.) SIMO Non dubium est quin uxorem nolit filius: Ita Davum modo timere sensi, ubi nuptias Futuras esse audivit. Sed ipse exit foras. DAVUS Mirabar hoc si sic abiret, et heri semper lenitas Verebar quorsum evaderet: Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo Numquam cuiquam nostrum verbum fecit, neque id aegre tulit. SIMO At nunc faciet; neque, ut opinor, sine tuo magno malo. DAVUS Id voluit, nos sic nec opinantes duci falso gaudio, Sperantes, iam amoto metu, interea oscitantes opprimi, Ut ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias: Astute. SIMO Carnufex, quae loquitur? DAVUS Herus est, neque provideram. SIMO Dave. DAVUS Hem, quid est? SIMO Ehodum ad me! DAVUS Quid hic volt? SIMO Quid ais? DAVUS Qua de re? SIMO Rogas? Meum gnatum rumor est amare. DAVUS Id populus curat scilicet. SIMO Hocine agis, an non? DAVUS Ego vero istuc. SIMO Sed nunc ea me exquirere Iniqui patris est. Nam quod antehac fecit nihil ad me adtinet. Dum tempus ad eam rem tulit, sivi animum ut expleret suum: Nunc hic dies aliam vitam affert, alios mores postulat. Dehinc postulo, sive aequum est te oro, Dave, ut redeat iam in viam. DAVUS Hoc quid sit? SIMO Omnes qui amant graviter sibi dari uxorem ferunt. DAVUS Ita aiunt. SIMO Tum siquis magistrum cepit ad eam rem improbum Ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque applicat. DAVUS Non hercle intelligo. SIMO Non? hem! DAVUS Non: Davus sum, non Oedipus. SIMO Nempe ergo aperte vis quae restant me loqui. DAVUS Sane quidem. SIMO Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam. Quid, hoc intellextin? an nondum etiam ne hoc quidem? DAVUS Immo callide; Ita aperte ipsam rem modo locutus nil circuitione usus es. SIMO Ubi vis facilius passus sim, quam in hac re, me deludier. DAVUS Bona verba, quaeso. SIMO Irrides: nil me fallis. Edico tibi Ne temere facias: neque tu hoc dicas tibi non praedictum. Cave.
Terence, Andria 1.2 -
(CHARINUS. BYRRHIA. PAMPHILUS.) CHARINUS Quid ais Byrrhia? daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BYRRHIA Sic est. CHARINUS Qui scis? BYRRHIA Apud forum modo e Davo audivi. CHARINUS Vae misero mihi. Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit, Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet. BYRRHIA Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis, Id velis quod possit. CHARINUS Nil volo aliud nisi Philumenam. BYRRHIA Ah, Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas, Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua. CHARINUS Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus. Tu si hic sis aliter sentias. BYRRHIA Age age, ut libet. CHARINUS Sed Pamphilum Video: omnia experiri certum est prius quam pereo. BYRRHIA Quid hic agit? CHARINUS Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum: Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies: Interea fiet aliquid, spero. BYRRHIA Id aliquid nihil est. CHARINUS Byrrhia, Quid tibi videtur? adeon’ ad eum? BYRRHIA Quidni? Si nihil impetres, Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit? CHARINUS Abin’ hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus? PAMPHILUS Charinum video: salve. CHARINUS O salve Pamphile. Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens. PAMPHILUS Neque pol consili locum habeo, neque auxili copiam. Sed istuc quidnam est? CHARINUS Hodie uxorem ducis? PAMPHILUS Aiunt. CHARINUS Pamphile, Si id facis hodie postremum me vides. PAMPHILUS Quid ita? CHARINUS Hei mihi, Vereor dicere: huic dic quaeso Byrrhia. BYRRHIA Ego dicam. PAMPHILUS Quid est? BYRRHIA Sponsam hic tuam amat. PAMPHILUS Nae iste haud mecum sentit: Ehodum dic mihi: Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine? CHARINUS Ah Pamphile Nihil. PAMPHILUS Quam vellem. CHARINUS Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro Principio ut ne ducas. PAMPHILUS Dabo equidem operam. CHARINUS Sed si id non potes, Aut tibi nuptiae haec sunt cordi. PAMPHILUS Cordi? CHARINUS Saltem aliquot dies Profer, dum proficiscor aliquo ne videam. PAMPHILUS Audi nunc iam. Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi. Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier. CHARINUS Reddidisti animum. PAMPHILUS Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia, Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi: Ego id agam qui mihi ne detur. CHARINUS Sat habeo. PAMPHILUS Davom optume Video cuius consilio fretus sum. CHARINUS At tu hercle haud quidquam mihi; Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin’ hinc? BYRRHIA Ego vero ac libens.
Terence, Andria 2.1 -
This brings us to the point at which the action of the play commences. Simo determines to tell Pamphilus that he is to be married to Philumena, hoping to place him in a dilemma; for if he refused, then he could take him severely to task; if he consented, then Chremes might be gained over, and after all the match might take place. Accordingly he tells Pamphilus by the way in the Forum that he is to be married that very day. Pamphilus returns home in amazement; but is met by Mysis, servant of Glycerium, who revives his old affection for her mistress. Davus meanwhile sifts the whole matter to the bottom; finds that the marriage is a pretence, and accordingly recommends Pamphilus to humour his father to the utmost, and express his entire readiness to marry as soon as he pleases. At the same time he is to keep up his intimacy with Glycerium, that Chremes may be as shy of his connexion as he is now. Meanwhile there is a by-plot at work. One Charinus, a friend of Pamphilus, who is in love with Philumena, hears with dismay that she is to be married to his friend, and urges him to do all in his power to defer the marriage if possible. So affairs stand when Glycerium is brought to bed of a son, Simo, who hears what is going on, imagining, and being confirmed by Davus in the belief, that this is merely an artifice of Glycerium and her friends to prevent Pamphilus’ marriage. He accordingly again treats with Chremes on the subject of the marriage of Pamphilus and Philumena, and extorts a reluctant consent. This places Davus in a great strait; for Pamphilus now reproaches him with his untoward advice, which has got him into this mischief; and Charinus too is indignant to the last degree at the treachery of Pamphilus. As a last resource Davus places the child before Simo’s door, and contrives that Chremes shall hear its history from Mysis. This causes a fresh rupture between Chremes and Simo. At this moment there arrives a native of Andros, Crito, next of kin to Chrysis, who has come to Athens to claim her property. He clears up the previous history of Glycerium, who is joyfully recognized as Chremes’ daughter, and all parties are made happy; Simo being with some difficulty gained over to forgive past offences, and to receive his son and Davus into favour again.
Terence, Andria front.subject_2 -
(DAVUS. CHARINUS. PAMPHILUS.) DAVUS Di boni, boni quid porto! sed ubi inveniam Pamphilum, Ut metum in quo nunc est adimam, atque expleam animum gaudio? CHARINUS Laetus est nescio quid. PAMPHILUS Nihil est: nondum haec rescivit mala. DAVUS Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias— CHARINUS Audin’ tu illum? DAVUS toto me oppido exanimatum quaerere. Sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? CHARINUS Cessas adloqui? DAVUS Abeo. PAMPHILUS Dave: ades. Resiste. DAVUS Quis homo est, qui me? O Pamphile, Te ipsum quaero. Euge Charine: ambo opportune. Vos volo. PAMPHILUS Dave, perii. DAVUS Quin tu hoc audi. PAMPHILUS Interii. DAVUS Quid timeas scio. CHARINUS Mea quidem hercle certe in dubio vita est. DAVUS Et quid tu scio. PAMPHILUS Nuptiae mihi. DAVUS Etsi scio. PAMPHILUS Hodie. DAVUS Obtundis, tametsi intellego. Id paves ne ducas tu illam, tu autem ut ducas. CHARINUS Rem tenes. PAMPHILUS Istuc ipsum. DAVUS Atque istuc ipsum nihil pericli est: me vide. PAMPHILUS Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. DAVUS Hem, Libero; tibi uxorem non dat iam Chremes. PAMPHILUS Qui scis? DAVUS Scies. Tuus pater me modo prehendit: ait tibi uxorem dari Hodie; item alia multa quae nunc non est narrandi locus. Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam tibi haec. Ubi te non invenio ibi ascendo in quendam excelsum locum. Circumspicio; nusquam. Ibi forte huius video Byrrhiam; Rogo: negat vidisse. Mihi molestum. Quid agam, cogito. Redeunti interea ex ipsa re mihi incidit suspicio: hem, Paululum obsoni: ipsus tristis: de improviso nuptiae: Non cohaerent. PAMPHILUS Quorsumnam istuc? DAVUS Ego me continuo ad Chremem. Cum illo advenio solitudo ante ostium: iam id gaudeo. CHARINUS Recte dicis. PAMPHILUS Perge. DAVUS Maneo: interea introire neminem Video exire neminem, matronam nullam in aedibus, Nil ornati, nil tumulti: accessi: intro aspexi. PAMPHILUS Scio. Magnum signum. DAVUS Num videntur convenire haec nuptiis? PAMPHILUS Non opinor Dave. DAVUS Opinor narras? non recte accipis. Certa res est. Etiam puerum inde abiens conveni Chremi Olera et pisciculos minutos ferre obolo in coenam seni. CHARINUS Liberatus sum hodie Dave tua opera. DAVUS Ac nullus quidem. CHARINUS Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat. DAVUS Ridiculum caput, Quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere: Nisi vides, nisi senis amicos oras, ambis. CHARINUS Bene mones. Ibo: etsi hercle saepe iam me spes haec frustrata est. Vale.
Terence, Andria 2.2 -
(CHREMES. SIMO.) CHREMES Satis iam satis Simo spectata erga te amicitia est mea: Satis pericli coepi adire: orandi iam finem face. Dum studeo obsequi tibi paene illusi vitam filiae. SIMO Immo enim nunc quum maxime abs te postulo atque oro Chreme Ut beneficium verbis initum dudum nunc re comprobes. CHREMES Vide quam iniquus sis prae studio. Dum id efficias quod cupis, Neque modum benignitatis neque quid me ores cogitas: Nam si cogites, remittas iam me onerare iniuriis. SIMO Quibus? CHREMES Ah! rogitas? perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo. Impetrasti: incepi dum res tetulit: nunc non fert; feras. Illam hinc civem esse aiunt: puer est natus: nos missos face. SIMO Per ego te deos oro ut ne illis animum inducas credere Quibus id maxime utile est illum esse quam deterrimum. Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia. Ubi ea causa quamobrem haec faciunt erit adempta his desinent. CHREMES Erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SIMO Scio. CHREMES At Vero vultu; quum ibi me adesse neuter tum praesenserat. SIMO Credo; et id facturas Davus dudum praedixit mihi: Et nescio qui tibi sum oblitus hodie ac volui dicere.
Terence, Andria 5.1 -
(MYSIS. PAMPHILUS. CHARINUS. DAVUS.) MYSIS Iam ubi ubi erit inventum tibi curabo et mecum adductum Tuum Pamphilum: tu modo anime mi noli te macerare. PAMPHILUS Mysis. MYSIS Quid est? Ehem Pamphile, opportune te mihi offers. PAMPHILUS Quid est? MYSIS Orare iussit si se ames hera iam ut ad sese venias: Videre ait te cupere. PAMPHILUS Vah, perii: hoc malum integrascit. Sicine me atque illam opera tua nunc miseros sollicitarier? Nam idcirco arcessor, nuptias quod mihi apparari sensit. CHARINUS Quibus quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset. DAVUS Age si hic non insanit satis sua sponte instiga. MYSIS Atque edepol Ea res est: proptereaque nunc misera in maerore est. PAMPHILUS Mysis, Per omnes tibi adiuro deos numquam eam me deserturum; Non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnes homines. Hanc mihi expetivi, contigit: conveniunt mores: valeant Qui inter nos discidium volunt: hanc nisi mors mihi adimet nemo. MYSIS Resipisco. PAMPHILUS Non Apollinis magis verum atque hoc responsum est. Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat Quo minus hae fierent nuptiae, volo. Sed si id non poterit, Id faciam in proclivi quod est per me stetisse ut credat. Quis videor? CHARINUS Miser aeque atque ego. DAVUS Consilium quaero. CHARINUS Fortis! PAMPHILUS Scio quid conere? DAVUS Hoc ego tibi profecto effectum reddam. PAMPHILUS Iam hoc opus est. DAVUS Quin iam habeo. CHARINUS Quid est? DAVUS Huic, non tibi habeo, ne erres. CHARINUS Sat habeo. PAMPHILUS Quid facies? cedo. DAVUS Dies mihi hic ut satis sit vereor Ad agendum: ne vacuum esse me nunc ad narrandum credas. Proinde hinc vos amolimini: nam mihi impedimento estis. PAMPHILUS Ego hanc visam. DAVUS Quid tu? quo hinc te agis? CHARINUS Verum vis dicam? DAVUS Immo etiam Narrationis incipit mihi initium. CHARINUS Quid me fiet? DAVUS Eho tu impudens non satis habes quod tibi dieculam addo Quantum huic promoveo nuptias? CHARINUS Dave attamen. DAVUS Quid ergo? CHARINUS Ut ducam. DAVUS Ridiculum. CHARINUS Huc face ad me ut venias si quid poteris. DAVUS Quid veniam? nihil habeo. CHARINUS At tamen siquid. DAVUS Age veniam. CHARINUS Si quid Domi ero. DAVUS Tu Mysis dum exeo parumper opperire hic. MYSIS Quapropter? DAVUS Ita facto est opus. MYSIS Matura. DAVUS Iam inquam hic adero.
Terence, Andria 4.2
Doors
- Ask about the words of the Andria →
- Other works of Terence Adelphi ·Eunuchus ·Heautontimorumenos ·Hecyra ·Phormio
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.