LOGOI

Terence

Phormio

Terence — in Latin.

The words most alive here

When a word is this common, does the corpus tell us anything about it beyond where the writing itself lives?

By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.

Read from it

  • (DEMIPHO. GETA. PHORMIO.) DEMIPHO En unquam cuiquam contumeliosius Audistis factam iniuriam quam haec est mihi? Adeste, quaeso. GETA Iratus est. PHORMIO Quin tu hoc age: st! Iam ego hunc agitabo. Pro Deum immortalium! Negat Phanium esse hanc sibi cognatam Demipho? Hanc Demipho negat esse cognatam? GETA Negat. PHORMIO Neque eius patrem se scire qui fuerit? GETA Negat. DEMIPHO Ipsum esse opinor de quo agebam. Sequimini. PHORMIO Nec Stilphonem ipsum scire qui fuerit? GETA Negat. PHORMIO Quia egens relicta est misera, ignoratur parens, Negligitur ipsa: vide avaritia quid facit. GETA Si herum insimulabis avaritiae, male audies. DEMIPHO O audaciam! etiam me ultro accusatum advenit? PHORMIO Nam iam adolescenti nihil est quod succenseam, Si illum minus norat: quippe homo iam grandior, Pauper, cui opera vita erat, ruri fere Se continebat: ibi agrum de nostro patre Colendum habebat. Saepe interea mihi senex Narrabat se hunc negligere cognatum suum: At quem virum! quem ego viderim in vita optimum. GETA Videas te atque illum ut narras. PHORMIO I in malam crucem. Nam nisi ita eum existimassem, nunquam tam graves Ob hanc inimicitias caperem in vestram familiam, Quam is aspernatur nunc tam illiberaliter. GETA Pergin hero absenti male loqui, impurissime? PHORMIO Dignum autem hoc illo est. GETA Ain tandem, career? DEMIPHO Geta. GETA Bonorum extortor, legum contortor. DEMIPHO Geta. PHORMIO Responde. GETA Quis homo est? ehem! DEMIPHO Tace. GETA Absenti tibi Te indignas, seque dignas, contumelias Nunquam cessavit dicere hodie. DEMIPHO Ohe, desine. Adolescens, primum abs te hoc bona venia peto, Si tibi placere potis est, mihi ut respondeas: Quem amicum tuum ais fuisse istum? explana mihi: Et qui cognatum me sibi esse diceret. PHORMIO Proinde expiscare, quasi non nosses. DEMIPHO Nossem? PHORMIO Ita. DEMIPHO Ego me nego: tu qui ais redige in memoriam. PHORMIO Eho, tu sobrinum tuum non noras? DEMIPHO Enicas: Dic nomen. PHORMIO Nomen? DEMIPHO Maxime. Quid nunc taces? PHORMIO Perii hercle: nomen perdidi. DEMIPHO Hem, quid ais? PHORMIO Geta. Si meministi id quod olim dictum est, subiice. Hem, Non dico: quasi non noris, tentatum advenis. DEMIPHO Egone autem tento? GETA Stilpho. PHORMIO Atque adeo quid mea? Stilpho est. DEMIPHO Quem dixti? PHORMIO Stilphonem, inquam, noveras? DEMIPHO Neque ego illum noram; neque mihi cognatus fuit Quisquam istoc nomine. PHORMIO Itane? non te horum pudet? At si talentum rem reliquisset decem— DEMIPHO Di tibi malefaciant. PHORMIO primus esses memoriter Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens. DEMIPHO Ita ut dicis: ego tum si advenissem, qui mihi Cognata ea esset dicererm: itidem tu face. Cedo qui est cognata? GETA Eu, noster, recte. Heus tu, cave. PHORMIO Dilucide expedivi quibus me oportuit Iudicibus: tum, si id falsum fuerat, filius Cur non refellit? DEMIPHO Filium narras mihi, Cuius de stultitia dici ut dignum est non potest? PHORMIO At tu qui sapiens es magistratus adi; Iudicium de eadem causa iterum ut reddant tibi; Quandoquidem solus regnas, et soli licet Hic de eadem causa bis iudicium adipiscier. DEMIPHO Etsi mihi facta iniuria est, verumtamen Potius quam lites secter, aut quam te audiam, Itidem ut cognata si sit, id quod lex iubet Dotem dare, abduce hanc, minas quinque accipe. PHORMIO Ha, ha, he! homo suavis. DEMIPHO Quid est? num iniquum postulo? An ne hoc quidelm adipiscar ego, quod ius publicum est? PHORMIO Itane tandem quæso, item ut meretricem ubi abusus sis, Mercedem dare lex iubet ei atque amittere? An, Ut ne quid turpe civis in se admitteret Propter egestatem, proximo iussa est dari, Ut cum uno aetatem degeret? quod tu vetas. DEMIPHO Ita proximo quidem! At nos unde? aut quamobrem— PHORMIO Ohe, Actum, aiunt, ne agas. DEMIPHO Non agam? immo haud desinam, Donec perfecero hoc. PHORMIO Ineptis. DEMIPHO Sine modo. PHORMIO Postremo tecum nihil rei nobis, Demipho, est. Tuus est damnatus gnatus, non tu; nam tua Præterierat iam ad ducendum aetas. DEMIPHO Omnia haec Illum putato quae ego nunc dico dicere; Aut quidem cum uxore hac ipsum prohibebo domo. GETA Iratus est. PHORMIO Tute idem melius feceris. DEMIPHO Itane es paratus facere me adversum omnia, Infelix? PHORMIO Metuit hic nos, tametsi sedulo Dissimulat. GETA Bene habent tibi principia. PHORMIO Quin quod est Ferendum fers? tuis dignum factis feceris, Ut amici inter nos simus. DEMIPHO Egon tuam expetam Amicitiam? aut te visum aut auditum velim? PHORMIO Si concordabis cum illa, habebis quae tuam Senectutem oblectet; respice aetatem tuam. DEMIPHO Te oblectet; tibi habe. PHORMIO Minue vero iram. DEMIPHO Hoc age: Satis iam verborum est: nisi tu properas mulierem Abducere, ego illam eiiciam. Dixi, Phormio. PHORMIO Si tu illam attigeris secus quam dignum est liberam, Dicam tibi impingam grandem: dixi, Demipho. Si quid opus fuerit, heus, domo me. GETA Intelligo.

    Terence, Phormio 2.3
  • (ANTIPHO. GETA.) ANTIPHO Enimvero, Antipho, multimodis cum istoc animo es vituperandus. Itane te hinc abisse et vitam tuam tutandam aliis dedisse? Alios tuam rem credidisti magis quam tete animadversuros? Nam, ut ut erant alia, illi certe quae nunc tibi domi est consuleres, Ne quid propter tuam fidem decepta pateretur mali, Cuius nunc miserae spes opesque sunt in te uno omnes sitae. GETA Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris. ANTIPHO Te ipsum quaerebam. GETA Sed ea causa nihilo magis defecimus. ANTIPHO Loquere, obsecro; quonam in loco sunt res et fortunae meae? Numquid patri subolet? GETA Nihil etiam. ANTIPHO Et quid spei porro est? GETA Nescio. ANTIPHO Ah. GETA Nisi Phaedria haud cessavit pro te eniti. ANTIPHO Nihil fecit novi. GETA Tur Phormio itidem in hac re, ut in aliis, strenuum hominem praebuit. ANTIPHO Quid is fecit? GETA Confutavit verbis admodum iratum patrem. ANTIPHO Eu, Phormio. GETA Ego quod potui porro. ANTIPHO Mi Geta, omnes vos amo. GETA Sic habent principia sese ut dico: adhuc tranquilla res est; Mansurusque patruum pater est, dum huc adveniat. ANTIPHO Quid eum? GETA Ut aibat, De eius consilio sese velle facere, quod ad hanc rem attinet. ANTIPHO Quantus metus est mihi venire huc salvum nunc patruum, Geta. Nam per eius unam, ut audio, aut vivam aut moriar sententiam. GETA Phaedria tibi adest. ANTIPHO Ubinam? GETA Eccum ab sua palaestra exit foras.

    Terence, Phormio 3.1
  • (DEMIPHO. NAUSISTRATA. CHREMES.) DEMIPHO Agedum, ut soles, Nausistrata, fac illa ut placetur nobis; Ut sua voluntate id quod est faciendum faciat. NAUSISTRATA Faciam. DEMIPHO Pariter nunc opera me adiuvas ac re dudum opitulata es. NAUSISTRATA Factum volo; at pol minus queo viri culpa quam me dignum est. DEMIPHO Quid autem? NAUSISTRATA Quia pol mei patris bene parta indiligenter Tutatur; nam ex his praediis talenta argenti bina Statim capiebat. Vir viro quid praestat! DEMIPHO Binan quaeso? NAUSISTRATA Ac rebus vilioribus multo, tamen talenta bina. DEMIPHO Hui. NAUSISTRATA Quid haec videntur? DEMIPHO Scilicet. NAUSISTRATA Virmn me natum vellem: Ego ostenderem— DEMIPHO Certo scio. NAUSISTRATA quo pacto— DEMIPHO Parce, sodes, Ut possis cum illa; ne te adolescens mulier defatiget. NAUSISTRATA Faciam ut iubes: sed meum virum abs te exire video. CHREMES Hem, Demipho, Iam illi datum est argentum? DEMIPHO Curavi ilico. CHREMES Nollem datum. Hei, video uxorem, paene plus quam sat erat. DEMIPHO Cur nolles, Chreme? CHREMES Iam recte. DEMIPHO Quid tu? ecquid locutus cum ista es quamobrem hanc ducimus? CHREMES Transegi. DEMIPHO Quid ait tandem? CHREMES Abduci non potest. DEMIPHO Qui non potest? CHREMES Quia uterque utrique est cordi. DEMIPHO Quid istuc nostra? CHREMES Magni: praeter haec, Cognatam comperi esse nobis. DEMIPHO Quid? deliras? CHREMES Sic erit. Non temere dico: redii mecum in memoriam. DEMIPHO Satin sanus es? NAUSISTRATA Au, obsecro, cave ne in cognatam pecces. DEMIPHO Non est. CHREMES Ne nega. Patris nomen aliud dictum est: hoc tu errasti. DEMIPHO Non norat patrem? CHREMES Norat. DEMIPHO Cur aliud dixit? CHREMES Nunquamne hodie concedes mihi, Neque intelliges? DEMIPHO Si tu nihil narras— CHREMES Pergis? NAUSISTRATA Miror quid hoc siet. DEMIPHO Equidem hercle nescio. CHREMES Vin scire? At ita me servet Iupiter Ut propior illi quam ego sum ac tu nemo est. DEMIPHO Di vestram fidem! Eamus ad ipsam: una omnes nos aut scire aut nescire hoc volo. CHREMES Ah. DEMIPHO Quid est? CHREMES Itan parvam mihi fidem esse apud te? DEMIPHO Vin me credere? Vin satis quaesitum mihi istuc esse? Age, fiat: quid? illa filia Amici nostri quid futurum est? CHREMES Recte. DEMIPHO Hanc igitur mittimus? CHREMES Quidni? DEMIPHO Illa maneat? CHREMES Sic. DEMIPHO Ire igitur tibi licet, Nausistrata. NAUSISTRATA Sic pol commodius esse in omnes arbitror quam ut coeperas, Mancre hanc; nam perliberalis visa est quum vidi mihi. DEMIPHO Quid istuc negoti est? CHREMES Iamne operuit ostium? DEMIPHO Iam. CHREMES O Iupiter, Di nos respiciunt: gnatam inveni nuptam cum tuo tilio. DEMIPHO Hem, Quo pacto id potuit? CHREMES Non satis tutus est ad narrandum hic locus. DEMIPHO At tu abi intro. CHREMES Heus, ne filii quidem nostri hoc resciscant volo.

    Terence, Phormio 5.3
  • At this point (Act i. Sc. 4) the action of the play commences. Demipho comes back from Cilicia, and immediately hears the unwelcome news that his son has married a pauper; and he at once attacks Geta, Antipho having made a hasty retreat, who defends himself as best he can, and begins the second plot which they have in hand for obtaining money for Phaedria, who is now driven to the last extremity; for Dorio has given him notice that if thirty minae are not forthcoming by the next day, Pamphila, the music girl, will be sold. Geta pretends therefore that Phormio will be very glad to take Phanium off their hands if they will make it worth his while to do so; for he has certain debts, and is already under an engagement to marry a lady who will bring him a sufficient portion to enable him to clear them off. He must therefore have thirty minae, and he will settle the matter for them. After some trouble the affair is arranged. Phormio receives the money, and at once carries it off to Phaedria, who purchases his Pamphila at once, and is made supremely happy; while poor Antipho is more wretched than ever, and accuses Geta of blundering stupidity in thus arranging to get rid of his wife for him. Chremes, meanwhile, has returned from Lemnos, and is in great perplexity about his wife and daughter. He is as anxious as Demipho can be to get rid of this wife of Antipho’s, and does his best to persuade his brother to arrange matters with Phormio. After this affair is settled he goes to make inquiries for his family from Lemnos, when he falls in with Sophrona, and finds to his unbounded astonishment that this wife of Antipho, whom they have been so anxious to get rid of, is no other than his own daughter Phanium. This discovery is imparted to Demipho after an amusing scene of hints rendered necessary by the presence of Nausistrata (Act v. Sc. 3); and the two old men are now as anxious to be off their bargain with Phormio as they were to make it, and above all to get back the thirty minae which the parasite had taken as Phanium’s portion. But they do not find it very easy to manage their scheme. Phormio is ready enough to give up Phanium, but has no intention of parting with the money; and when the old men attempt by fair means or foul to get it back, Chremes discovers to his horror that Phormio has discovered the secret of Phanium’s parentage, which Geta had overheard when Chremes first recognized his daughter in Demipho’s house. The result of all is that Phormio tells the whole story to Nausistrata. Chremes is utterly confounded, and is quite unable to blame his son for his amour with the music girl, when Phaedria describes to Nausistrata the purpose for which the thirty minae were obtained. The play ends with a conditional forgiveness of Chremes, and an invitation to supper for Phormio. In the character of Phormio Terence copied from an original, in which the standing idea of the parasite was strictly observed. See notes on Act ii. Scene 2. We have seen a very different idea, though with the same fondness for good living, worked out in the Eunuchus. See the Introduction to that play. Phormio is, however, a very capital specimen of his class, and shows far more readiness and amiability than most of the tribe. It is not unworthy of remark that this play is said by some to have been acted four times in one year. At all events, this and the Eunuchus, the two most spirited of Terence’s plays, came on the stage within six months.

    Terence, Phormio front.subject_3
  • FABULAE INTERLOCUTORES. ANTIPHO, adolescens, filius Demiphonis. CHREMIES, senex, frater Demiphonis. CRATINUS,advocati. CRITO,advocati. HEGIO,advocati. DAVUS,servus. DEMIPHO, senex, frater Chremetis. DORIO,leno. GETA, servus Demiphonis. NAUSISTRATA, matrona, uxor Chremetis. PHAEDRIA, adolescens, filius Chremetis. PHORMIO,parasitus. SOPHRONA, nutrix Phanii.

    Terence, Phormio front.cast
  • (GETA. ANTIPHO. PHORMIO.) GETA O Fortuna, O Fors fortuna, quantis commoditatibus Quam subito hero meo Antiphoni ope vestra hunc onerastis diem; ANTIPHO Quidnam hic sibi vult? GETA nosque amicos eius exonerastis metu! Sed ego nunc mihi cesso qui non humerum hunc onero pallio, Atque hominem propero invenire, ut haec quae contigerint sciat. ANTIPHO Num tu intelligis hic quid narret? PHORMIO Num tu? ANTIPHO Nihil. PHORMIO Tantundem ego. GETA Ad lenonem hinc ire pergam: ibi nunc sunt. ANTIPHO Heus Geta. GETA Hem tibi. Num mirum aut novum est revocari, cursum quum institueris? ANTIPHO Geta. GETA Pergit hercle. Nunquam tu odio tuo me vines. ANTIPHO Non manes? GETA Vapula. ANTIPHO Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero. GETA Familiariorem oportet esse hunc: minitatur malum. Sed isne es quem quaero an non? ipsus est. PHORMIO Congredere actutum. ANTIPHO Quid est? GETA O omnium quantum est qui vivunt hominum homo ornatissime! Nam sine controversia ab Dis solus diligere, Antipho. ANTIPHO Ita velim: sed qui istuc credam ita esse mihi diei velim. GETA Satin est si te delibutum gaudio reddo? ANTIPHO Enicas. PHORMIO Quin tu hinc pollicitationes aufer, et quod fers cedo. GETA Oh, Tu quoque hic aderas, Phormio? PHORMIO Aderam: sed cessas? GETA Accipe, hem, Ut modo argentum tibi dedimus apud forum, recta domum Sumus profecti: interea mittit herus me ad uxorem tuam. ANTIPHO Quamobrem? GETA Omitto proloqui; nam nihil ad hanc rem est, Antipho. Ubi in gynaeceum ire occipio, puer ad me adcurrit Mida; Pone apprehendit pallio; resupinat: respicio; rogo Quamobrem retineat me: ait esse vetitum intro ad heram accedere. Sophrona modo fratrem huc, inquit, senis introduxit Chremem, Eumque nunc esse intus cum illis. Hoc ubi ego audivi, ad fores Suspenso gradu placide ire perrexi; accessi; adstiti; Animam compressi; aurem admovi: ita animum coepi attendere, Hoc modo sermonem captans. ANTIPHO Eu Geta. GETA Hic pulcherrimum Facinus audivi: itaque paene hercle exclamavi gaudio. ANTIPHO Quod? GETA Quodnam arbitrare? ANTIPHO Nescio. GETA Atqui mirificissimum: Patruus tuus pater est inventus Phanio uxori tuae. ANTIPHO Hem. Quid ais? GETA Cum eius consuevit olim matre in Lemno clanculum. PHORMIO Somnium. Utine haec ignoraret suum patrem? GETA Aliquid credito, Phormio, esse causae: sed me censen potuisse omnia Intelligere extra ostium intus quae inter sese ipsi egerint? ANTIPHO Atque hercle ego quoque illam audivi fabulam. GETA Immo etiam dabo Quo magis credas. Patruus interea inde huc egreditur foras: Haud multo post cum patre idem recipit se intro denuo: Ait uterque tibi potestatem eius habendae se dare. Denique ego missus sum te ut requirerem atque adducerem. ANTIPHO Quin ergo rape me: quid cessas? GETA Fecero. ANTIPHO O mi Phormio, Vale. PHORMIO Vale, Antipho: bene, ita me Di ament, factum: gaudeo Tantam fortunam de improviso esse his datam. Summa eludendi occasio est mihi nunc senes, Et Phaedriae curam adimere argentariam, Ne cuiquam suorum aequalium supplex siet: Nam idem hoc argentum, ita ut datum est, ingratiis Ei datum erit: hoc qui cogam re ipsa repperi. Nunc gestus mihi vultusque est capiendus novus. Sed hince concedam in angiportum hoc proximum: Inde hisce ostendam me, ubi erunt egressi foras. Quo me assimularam ire ad mercatum non eo.

    Terence, Phormio 5.6

Doors

Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.