Suetonius
Tiberius
Suetonius — in Latin.
The words most alive here
- sui 99
- quam 50
- Augustus 43
- quidam 41
- senatus 37
- quidem 31
- facio 30
- magnus 29
- multus 28
- dies 28
- pars 26
- quo 25
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
immaturae puellae, quia more tradito nefas esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice, dein strangulatae. mori uolentibus uis adhibita uiuendi. nam mortem adeo leue supplicium putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit: 'Carnulus me euasit.' et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatem respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.' annalibus suis uir consularis inseruit,
Suetonius, Tiberius 61.5 -
matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit. eq(uiti) R(omano) iuris iurandi gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam repudiaturum ante iurauerat.
Suetonius, Tiberius 35.1 -
Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. insertus est et Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo. quae familia, quanquam plebeia, tamen et ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore Drusisque.
Suetonius, Tiberius 3.1 -
Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit. sed ut plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio Lepido iterum L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. sic enim in fastos actaque in publica relatum est. nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac Pansae, partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni consulatu, genitum eum scribant.
Suetonius, Tiberius 5.1 -
Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus, semel triremi usque ad proximos naumachiae hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis, quae obuiam prodeuntis submoueret, iterum Appia usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de causa, postea ostento territus.
Suetonius, Tiberius 72.1 -
feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus quanto opere solitus sit inludere, euidentissime apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam nec quicquam amplius pati constantissime recusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit, 'ecquid paeniteret'; donec ea relicto iudicio domum se abripuit ferroque transegit, obscaenitate oris hirsuto atque olido seni clare exprobrata. unde mora in Atellanico exhodio proximis ludis adsensu maximo excepta percrebruit, 'hircum uetulum capreis naturam ligurire.'
Suetonius, Tiberius 45.1
Doors
- Ask about the words of the Tiberius →
- Other works of Suetonius C. Caligula ·Divus Augustus ·Divus Claudius ·Divus Julius ·Divus Titus ·Divus Vespasianus ·Domitianus ·Galba ·Nero ·Otho ·Vitellius
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.