Suetonius
Nero
Suetonius — in Latin.
The words most alive here
- sui 84
- quam 34
- quidam 32
- dies 29
- primus 27
- modo 24
- magnus 24
- multus 22
- quidem 21
- pars 21
- uel 20
- quo 19
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
Multa sub eo et animaduersa seuere et coercita nec minus instituta: adhibitus sumptibus modus; publicae cenae ad sportulas redactae; interdictum ne quid in popinis cocti praeter legumina aut holera ueniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur; afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis nouae ac maleficae; uetiti quadrigariorum lusus, quibus inueterata licentia passim uagantibus fallere ac furari per iocum ius erat; pantomimorum factiones cum ipsis simul relegatae;
Suetonius, Nero 16.2.p2 -
Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. uerum clausis omnium foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant, direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni; ac statim Spiculum murmillonem uel quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisiit et nemine reperto: 'ergo ego,' inquit, 'nec amicum habeo nec inimicum?' procurritque, quasi praecipitaturus se in Tiberim.
Suetonius, Nero 47.3.p2 -
Poppaeam duodecimo die post diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem.
Suetonius, Nero 35.3 -
Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa uox eius celeberrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶσ διατρέφει, quo maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato necessariam. spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. cui spei pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus malis existimabat.
Suetonius, Nero 40.2.p2 -
de Mausoleo, sponte foribus patefactis, exaudita uox est nomine eum cientis. Kal. Ian. exornati Lares in ipso sacrificii apparatu conciderunt; auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius gemmae scalptura erat Proserpinae raptus; uotorum nuncupatione, magna iam ordinum frequentia, uix repertae Capitolii claues.
Suetonius, Nero 46.2 -
Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam occasionem omisit. grauiora uectigalia aut aboleuit aut minuit. praemia delatorum Papiae legis ad quartas redegit. diuisis populo uiritim quadringenis nummis senatorum nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto annua salaria et quibusdam quingena constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum.
Suetonius, Nero 10.1
Doors
- Ask about the words of the Nero →
- Other works of Suetonius C. Caligula ·Divus Augustus ·Divus Claudius ·Divus Julius ·Divus Titus ·Divus Vespasianus ·Domitianus ·Galba ·Otho ·Tiberius ·Vitellius
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.