Suetonius
Otho
Suetonius — in Latin.
The words most alive here
By how often they stand in this work, the commonest particles set aside. Each opens onto its own word.
Read from it
-
cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore?
Suetonius, Otho 3.2 -
simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium. nec ulli pugnae affuit substititque Brixelli.
Suetonius, Otho 9.1 -
atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit: 'adiciamus,' inquit, 'uitae et hanc noctem,' his ipsis totidemque uerbis, uetuitque uim cuiquam fieri; et in serum usque patente cubiculo, si quis adire uellet, potestatem sui praebuit.
Suetonius, Otho 11.1 -
Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur, et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea aduersissimis auspiciis. nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.
Suetonius, Otho 8.3.p2 -
Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari. ut tandem occasio ultionis data est, conatibus Galbae primus accessit; eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici. qui cum eum olim superstitem Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui repromittens.
Suetonius, Otho 4.1 -
post hoc sedata siti gelidae aquae potione arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum puluino subdidisset, foribus adopertis artissimo somno quieuit. et circa lucem demum expergefactus uno se traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.
Suetonius, Otho 11.2
Doors
- Ask about the words of the Otho →
- Other works of Suetonius C. Caligula ·Divus Augustus ·Divus Claudius ·Divus Julius ·Divus Titus ·Divus Vespasianus ·Domitianus ·Galba ·Nero ·Tiberius ·Vitellius
Latin text and lemmatization derived from the Perseus Digital Library (canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Lewis & Short (public domain) via Perseus. This derived data is shared under the same CC BY-SA 4.0 license.